Anecdota, historiolae, dicta memorabilia

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Anecdota, historiolae, dicta memorabilia

Emitteby Rhumak on Iov 08 Oct, 2009 17.11

Historiolam zen ex interreti sumptam, cum placeret, latine verti ad modum numerumque fabularum latinarum.

In Sina recta a T'ang monachus iter sacrum
faciebat ad Wu-tai montem: Manjusrii
sapientiae bodhisattvae qui mons est domus.
Vt debilisque erat senexque, lentius
it per longam pulverulentam solus viam
obiter stipem petens. Post aliquot itineris
immensi menses, pulchre lucenti modo
die novo, sursum specit: montem eminus
superbum vidit adque marginem viae
anum colentem agrum: "Quaeso - rogavit hanc
- Wu-tai me mons abhinc quantum distet doce"
at illa nec respondit et de gutture
emurmuravit: iterum at ille, tertiumque,
eam rogavit: iterum at illa, tertiumque,
emurmuravit. Monachus hanc surdam putans
abit. Post aliquot illa passus evocat
"Biduum, senex. Biduum, senex, te iter manet."
Huic ille, aegre ferens, "Videbaris mihi
surda esse, mulier. Quare tam sero, rogo,
respondisti mihi quaerenti?" Ad hunc ea:
"Quaesisti, domine, stans: ut apte dicerem
tibi, mihi videndus et in eundo eras!"

Vivavuve.
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Re: Anecdota, historiolae, dicta memorabilia

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Iov 29 Oct, 2009 21.24

Marcus amicis sal.

Ecce Flavii Iosephi verba*:

Συνεληλυθότος γὰρ τοῦ πλήθους ἐπὶ τὴν ἑορτὴν τῶν ἀζύμων εἰς Ἱεροσόλυμα καὶ τῆς Ῥωμαϊκῆς σπείρας ὑπὲρ τὴν τοῦ ἱεροῦ στοὰν ἐφεστώσης, ἔνοπλοι δ' ἀεὶ τὰς ἑορτὰς παραφυλάττουσιν, ὡς μή τι νεωτερίζοι τὸ πλῆθος ἠθροισμένον, εἷς τις τῶν στρατιωτῶν ἀνασυράμενος τὴν ἐσθῆτα καὶ κατακύψας ἀσχημόνως προσαπέστρεψεν τοῖς Ἰουδαίοις τὴν ἕδραν καὶ τῷ σχήματι φωνὴν ὁμοίαν ἐπεφθέγξατο. Πρὸς τοῦτο ἅπαν μὲν τὸ πλῆθος ἠγανάκτησεν, καὶ κατεβόων τοῦ Κουμανοῦ κολάζειν τὸν στρατιώτην, οἱ δὲ ἧττον νήφοντες τῶν νέων καὶ τὸ φύσει στασιῶδες ἐκ τοῦ ἔθνους ἐχώρουν ἐπὶ μάχην λίθους τε ἁρπάσαντες ἐπὶ τοὺς στρατιώτας ἔβαλλον. Καὶ Κουμανὸς δείσας μὴ τοῦ λαοῦ παντὸς ἐπ' αὐτὸν ὁρμὴ γένοιτο, πλείους ὁπλίτας μεταπέμπεται. Τῶν δὲ ταῖς στοαῖς ἐπιχεομένων φόβος ἐμπίπτει τοῖς Ἰουδαίοις ἀκατάσχετος, καὶ τραπέντες ἐκ τοῦ ἱεροῦ διέφευγον εἰς τὴν πόλιν. Τοσαύτη δὲ περὶ τὰς ἐξόδους βία συνωθουμένων ἐγένετο, ὥστε πατηθέντας ὑπ' ἀλλήλων καὶ συντριβέντας ὑπὲρ τρισμυρίους ἀποθανεῖν, γενέσθαι δὲ τὴν ἑορτὴν πένθος μὲν ὅλῳ τῷ ἔθνει θρῆνον δὲ καθ' ἑκάστην οἰκίαν.

Quibus verbis perlectis Ernestus Iunior (Theodisce Ernst Jünger) in ephemeride suo, quae inscribitur Radiationes (Theodisce Strahlungen), a. d. VIII Id. Dec. MCMXLIII haec fere scripsit: illum ventris flatum fatalissimum appellari posse omnium, qui umquam in orbe terrarum emissi essent (Theodisce so dass man von dem verhängnisvollsten Furz der Weltgeschichte sprechen kann).

Valete. IV Kal. Nov.

___________________
* Ios. bell. Iud. 2, 224 - 227
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior


Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron