Mercurius Iuliae s. d.
Recte mehercle dicis imaginem illam, quae mathematicum sane clarissimum repraesentat, photographiae Blaiae haud aemulari posse...

Ceterum libenter vestras facies, sodales, cognoscerem! Melius enim nos unus alterum nossemus, si imagines de nobis factae in aliquo loco interretiali palam essent ad spectandum. De hoc satis. Aut non satis? Gastonem de ea re esse consulendum puto, quem rerum interretialium peritissimum esse constat.
Quam ob rem
in te versus non composuerimus, quaeris. Procul absit!
In te enim haud aliud significat, quam "contra te".
Ad te vero libenter versus facerem, nisi carminum Latine componendorum prorsus imperitus essem. Roga quaeso Marcum, qui eleganter epigrammata construit.

Vale. Transaquinci, d. XVIII. Kal. Ian.
Veritate duce, comite labore.