Marcus Mercurio ceterisque sermonis Latini amatoribus sal.
Optime mihi suasisti, Mercuri, ut „Passionis“ pelliculae narrationem, quae Latine scripta in interreti legi potest, diligenter describerem:
>>>Passio est ecphrasis cinematograhica actuosa atque vivida, ostendens ultimas duodecim horas vitae Iesus Christus.
Anno Domini circiter triginta, in Palaestina provincia Romani Imperii, faber quidam Judaeus e humili vico Nazareth publice docere coepit, declarans quoddam Regnum Dei iam advenire in mundum. Iamdudum autem per saecula exspectabant Judaei liberatorem sibi a Deo promissum, "Messiam" nuncupatum (quod significat "Princeps Unctus" vel graece "Christus") qui, patriam sacram Judaeorum ab omni dolore angore luctu liberando, dignitatem pristinam Judaeis recuperaret. A multis vero iudicabatur ipse Messias esse idem ille faber Iesus. Stipatus imprimis a coetu duodecim discipulorum, ad se allicere incipiebat etiam turbam ingentem sectatorum ex plebe Galilaea Iudaeaque collectorum, qui eum suum Messiam et regem declarabant extollebantque. Sed inimici plurimi ei erant Hierosolymis, praecipue senatus Iudaeorum, "Sanhedrin" nominatus, e sacerdotibus Pharisaeiisque compactus, qui coniuraverunt ut Iesus capitis damnaretur.
Denique ope unius e discipulis Judae Iscarioti iste Sanhedrin Iesum deprehendit, atque in custodiam Romanorum potestatem illo tempore possidentium tradidit, eum de crimine proditionis in rem publicam Romanam accusans. Cum Jesus suum Regnum esse nil nisi caeleste et spirituale constanter asseveraret, Procurator tamen Romanus Pontius Pilatus, timens ne populus rebellaret, iussit Jesum ex urbe duci et velut hominem nequam et criminosum crucifigi.<<<
Nemo est, quin hanc narrationem aliqua ex parte emendandam atque expoliendam esse censeat

.
En benevole accipite narrationem, quam Mercurio suasore nuper retractavi sive correxi

:
>>>"Passio" pellicula est cinematographica, in qua duodecim supremae horae Jesu Christi vitae ad veritatem enarrantur.
Anno Domini fere tricesimo in Palaestina, quae regio sub Romanorum tum erat dicione, tignarius quidam faber Judaeus, cui nomen erat Jesus, a Nazaret parvo pago oriundus Galilaeo, in publicum prodiit hominesque docuit "impletum esse tempus et appropinquavisse regnum Dei".
Quod regnum per multa iam saecula Judaei ardenter exoptaverant: a prophetis firma iniecta iis spes erat regem quendam unctum sive Messiam (Graece: Christum) a Deo sibi missum iri, qui terram Israel omnibus aerumnis miseriisque liberaret et in pristinam dignitatem restitueret.
Illo vero, quod supra commemoravimus, tempore magno Judaeorum Galilaeorumque numero, cum de Jesu cognovissent, persuasum erat liberatorem illum et Messiam tandem advenisse. Jesus autem duodecim discipulis comitantibus sine tecto et sede Galilaeam Judaeamque pervagatus ingentem ad se multitudinem congregavit hominum, qui laudibus eum ut Messiam atque regem extollebant.
Per idem tempus permulti Hierosolymis exstiterunt Jesu adversarii, inter quos praecipue Judaeorum senatus (Hebraice: Sanhedrin), in quem sacerdotes lecti erant et Pharisaei, qui Jesum capitis damnare in animo habebant.
Postremo ope Judae cuiusdam Iscarioti, unius ex illis Jesu discipulis, ista Sanhedrin Jesum non modo comprehendit Romanisque, qui Hierosolyma praesidio tenebant, in custodiam tradidit, sed etiam apud Pontium Pilatum, praefectum Judaeae, laesae maiestatis accusavit.
Quamvis Jesus "regnum suum non esse de mundo hoc" constanter asseveravisset, tamen Pontius Pilatus, cum timeret, ne populus Judaeus rebellaret, Jesum ex urbe educi et tamquam hominem sceleratissimum in crucem agi iussit.<<<
Has narrationes oro vos inter se comparetis, ut de stilo disputare possimus

. Quid censetis?
Valete quam optime. Id. Mart. mmiv.