Mucio Marcoq lectissimis ubicumque sal
simul architectura mea, mi urbanissime Marce, Musis colundis tantulum temporis concesserit, quae suades, ut plura e libris requiram, alacriter pergam (neique concesserit, ipse eripiam!!

): sat iam scilicet tenebrarum docta littera tua fugavit, plurimasque ago gratias.
Quod ad pseudonymon meum, statim explanabo:
Rhumak vel Rumak verbum etruscum est quod simpliciter "romanum" significat. Tale extat, quoniam Etrusci quam minime vocali "o" utebantur, quae fere omnia alienis e linguis adquisita in "u" vertebant. R litteram, propter antiquam originem graecam, saepius adspirabant in morem hodie Hispanorum (e.g. rosa > rròsa), unde rhum- ex rom-, et ex hoc elucet quare Tusci hodierni litteras de gutture in illum morem adspirent (et forsan ille Arrius, mi Muci, qui "chommoda" dicebat, gente quadam etrusca oriebatur); etiam illa desinentia -ak a graio sermone oritur, ut in kyri:ak:òs = kyrìou, idest domini, ad dominum pertinens, et hac in omnia nomina gentium e nominibus civitatum desumpta utebantur. Rhumak ad VI declinationem pertinet, unde ita declinandum etrusce est:
NOM, ACC, VOC Rhumak
GEN Rhumaks
DAT, ABL Rhumaksh(i)
LOC Rhumaksthi
declinatio latina huius etruscae simillima III est: unde Rhumak, -is optimum videtur.
Romanus et familia Romana ortus tamen avom Tarquiniis magna civitate etruscorum (etr. Tarkhnei, -al, V decl.) natum habui, cuius iampridem familia ibi vivebat. In memoriam huius avi mei stirpisq eius, cuius imago me iam parvulum studiosissime cultorem illius nobilis Populi et praesertim eius linguae effecit, hanc duplicem originem meam in unum verbum confundere mihi visum est. Ignoscatis prolipsitati, sed simul aliquid de Etruscis carissimis enarrare possim ex anima gaudeo!!
Sin verba mea taedio non fuerint, ut spero, sed stimulo curiositatis, ecce opera - eheu perrara

- unde pauca quae scio (non tamen satis pauca ut facile plerasque inscriptiones, nisi difficiliores, interpretari nequeam

) edidici:
1. Giuseppe Foscarini "La lingua degli Etruschi" (De lingua Etruscorum) non memini cuius editionis nec ad manum liber est (quo in opere et acutissimis argumentis origo graeca etruscorum comprobatur etiam de mythologia excerpto processu requisitorio, cui explicando auctor gratissimam narrationem praebet, in qua quomodo originem laconicam etruscorum eorumque nexum cum bello Troiano reppererit ac simul eo de mytho cenae Atrei diem exactum obscurationis totius solis a Laconia visae ab Observatorio Greenwhich confirmatum arguerit, ex quo principia belli Troiani itinerisque etruscorum a Laconia ad Italiam habita sint maximo nitore exponit - utinam perlegere possetis: quanta enim curiositas vestra titillaretur, si Italicarum gentium antiquitates vestra intersunt!)
2. Nino Boriosi, "La lingua etrusca senza più mistero" ("De lingua etrusca iam patefacta"), editrice Gaggi, opus varie documentis grammaticis lexicalibusque praeditum.
Si quid et aliud opus vel situm interretialem eadem de re conscriptum/institutum indicare potestis, sum vobis in perpetuom beneficio obligatus.
ETRVSCVS HOSTIS SANE, PERDVELLIO NVMQVAM!
Iam multa nox inficit lumina velo ac dormitum abire necesse factumst.
di vos servent.