Page 3 of 4

EmitteMissus: Mart 21 Nov, 2006 18.06
by Marcus Favonius Ursinus
Marcus Norico sodali veritatis amantissimo s.p.d.

O di immortales! Sermone tuo, optime Norice, duro veraci vitali non raro petulanti et ieiunum me sobriumque philologum admodum commoveri scito! Recte sane iudicas: Philologos quidem esse oportet, sed sunt, qui turri quasi eburnea muniti gravium vitae cotidianae aerumnarum oblivisci videantur. Quibus abs te oculos aperiri nemo est quin gratissimo sciat animo. Obiter dictum: Gaudeo quidem Quemutdeum quoque in colloquia revertisse, sed, si Bubo quoque ulularet, maiore me gaudio affectum iri suspicor. Patientia utamur...

Optime vale. :D

EmitteMissus: Mart 21 Nov, 2006 19.27
by Quisutdeus
..

EmitteMissus: Ven 24 Nov, 2006 12.38
by noricus
..

EmitteMissus: Ven 24 Nov, 2006 14.41
by Marcus Favonius Ursinus
Ursinus Norico semper sagacissime philosophanti s.d.p.

Per canem ---, optime mi amice, recte iusteque quaeris, cur hoc scripserim epigramma:

Interpres morum mihi displicet ille Sinopeus:
consiliis pravis provocat iste canis.
Stoica commodior multo mihi secta videtur,
vivere quae recta nos ratione iubet.


Quam paucissimis rem mihi liceat explanare:

Ex ipsis distichis componendis non mediocrem capio voluptatem. Noli ergo unumquodque verbum statera pendere auraria! Nugas esse scito! Nam mihi quoque persuasum est Diogenem virum esse sapientissimum, quem et Stoici, quippe qui originem a Cynicis trahant, summa admiratione dignum esse putant. Ut exemplum proferam: in memoriam reduce quaeso – pace tua dixerim - Senecae epistulam nonagesimam:

[...]Quomodo, oro te, convenit, ut et Diogenen mireris et Daedalum? Uter ex his sapiens tibi videtur? qui serram commentus est, an ille qui, cum vidisset puerum cava manu bibentem aquam, fregit protinus exemptum e perula calicem cum hac obiurgatione sui: „Quamdiu homo stultus supervacuas sarcinas habui!“, qui se conplicuit in dolio et in eo cubitavit? Hodie utrum tandem sapientiorem putas, qui invenit, quemadmodum in immensam altitudinem crocum latentibus fistulis exprimat, qui euripos subito aquarum impetu implet aut siccat et versatilia cenationum laquearia ita coagmentat, ut subinde alia facies atque alia succedat et totiens tecta quotiens fericula mutentur, an eum, qui et aliis et sibi hoc monstrat, quam nihil nobis natura durum ac difficile imperaverit, posse nos habitare sine marmorario ac fabro, posse nos vestitos esse sine commercio sericorum, posse nos habere usibus nostris necessaria, si contenti fuerimus iis, quae terra posuit in summo? [...]


Cum vero verba „consiliis pravis provocat“ scriberem, Diogenis sermonem ex parte indecorum atque inhonestum reprehendere in animo habebam (cf. Diog. Laert.). Qua de causa „Stoicam sectam multo commodiorem esse“ scripsi.

Cura, ut optime valeas.
:D

EmitteMissus: Ven 24 Nov, 2006 18.56
by noricus
..

EmitteMissus: Sat 25 Nov, 2006 3.08
by D. Vettius Saturninus
Vettius Norico modo in tractatibus in Senecam modo nuptiis sibi parandis negotioso s.d.p.

Noli putare me interrogationes tuas ignorasse; nam semel aegre, bis difficilius, ter, nisi breuius, fere impossibiliter hic in die possum scribere. Non sum uerus Latiniloquens ut tu et ceteri! Nam et tibi et Palmenis Fauoniis Rhumakibus inuideor in uestra copia uerborum insigni! Praeterea quaedam, ut legis, me cotidie petit rescribam. Nosmetipsos nihilominus felices existimemus, ut qui rati digni colloquendi simus a filiis Ciceronis aduersus istas Caesaris.
Ceterum adhuc rideo propter responsum tuum contra istum Lapham, qui philosophizare ausit si modo scieret rectas bullas pulsare! Nempe dicacitatem suam exspecto.
Plura ut potero; sed nunc ut semper,

uale!

EmitteMissus: Sat 25 Nov, 2006 20.16
by noricus
..

EmitteMissus: Mart 28 Nov, 2006 22.29
by D. Vettius Saturninus
Vettius optimo Noricorum Norico s.d.p.

Heus, ubi lates? Quaedam Maria, aduocata, reor, Iuliae, tibi libellum submittit! Noli cunctari, quin lis frigesceret. Gratulationes tibi pro imagine! Oportet me saepius Meluinos audire, quod diu non feci. Ignoscas!
Exspecto narrationem de tua nouissima peregrinatione!

Interim, uale!

EmitteMissus: Merc 29 Nov, 2006 7.36
by noricus
..

EmitteMissus: Iov 30 Nov, 2006 4.08
by D. Vettius Saturninus
Vettius Norico saltem inter optimos meliori s.d.p.

Doleo cum matre tua; soror mea enim eodem morbo afflicta est, et nuper mastectomiam passa est. Tamen neque ego neque illa inter nos curamus, itaque uix ausim me dicere plene comprehendere tuam patientiam ob hoc, etsi sat letum uidi, abhinc usque ad Tigrin.
Quoniam autem mentionem tot rerum simul facis, ut soles, nescio cui tarda Latinitate mea melius me oporteat respondere: utrum de furibus Hibernis, an Gallis puellis, an Meluinis, an uectigalibus Britannicis, an quouis. Sed quia rogas utrum Iulia se abs te fortasse offensam putet, in hoc hodie incipiam et eodem tempore finem faciam.
Sine dubio nostra Rutilella est ualde prudens et iucunda, immo uero generosissima et intelligentissima; cur igitur me osa sit, nisi aut quia quasdam e sententiis suis disputo aut quia ipsa credat me credere eam stultam esse, non possum dicere. At certe nihil in ipsam, uerum modo in sententias suas, umquam tulerim. Equidem stultus sum apud mathematicos, atque apud alios uix expers errorum, ut et confiteor et ut demonstro hic cotidie scribendo! Sed nonne unus quisque huc tendit non solum ut delectetur, sed etiam ut discat? Quomodo autem res tecum, ut ad uos attinet, se habeat, nisi forte similiter, nec possum dicere. Certe ipsa scit et quantum eam cures et quantum amicitiam uestram aestimes; certe etiam nos esse crudos siue impolitos, sed non possum quin rear eam peius audiuisse quam quid ei dixisses. Nisi Maria Barbara sua aduocata quicquam prolatura sit, nescio quid addem nisi uerum sit dictum, "Aut amat aut odit mulier; nil est tertium."

Ad feliciora!

EmitteMissus: Iov 30 Nov, 2006 16.54
by noricus
..

EmitteMissus: Mart 05 Dec, 2006 19.17
by D. Vettius Saturninus
Vettius Norico amico suo s.d.p.

Latesne iterum? Exspecto contrarium, non solum quia sales tuos desideraui, sed etiam quia una duoue exspectant litteras tuas. Spero te quam optime ualere.
Numquam autem interrogationi tuae, uiz. quomodo Nipponicam linguam didicerim, respondi; cui modo respondeo, didici legendo et teleuisionem spectando, quia canales pauci, inter alias linguas, Nipponice transmittuntur. Quam linguam, quatenus ab Europeanis discrepet, difficile describitur. Sed ualde dissimilis est a Serica lingua, quantum Vasconica (Basque) e.g., ab ulla alia Europeana lingua discrepet. Id est, omnino unica est.
Mentionem facias, si uis, illarum Gallarum: alterius Lugdunensis, alterius Argentoratensis (de Strasbourg). Studium meum enim prouocasti!

Vale; ualeto!

EmitteMissus: Mart 05 Dec, 2006 21.20
by noricus
..

EmitteMissus: Lun 18 Dec, 2006 5.10
by D. Vettius Saturninus
Vettius norico suo s.d.p.

Imprimis Merry freakin' Christmas! Si male agitur tibi ille dies, scias meum non multum melius fore, ut qui familiam meam non uisitare soleam, neque dona recipere, etc. Expecto ergo solitudinem solitam. Nolo autem ut VIII kal. Ian., dies Solis Inuicti, tam miser tibi fiat. Pro dono autem nil tibi offerre possum nisi preces.
Dicis autem me puellam habere, etsi qui sit non possum dicere. Hic nullam noui nisi quandam uenditricem fumi quae interrogationes mihi imponit de rebus quarum illi iam bis mentionem feci. Nihilominus nimis peruixi ut fidem expectem feminarum, quae sint umquam fair-weather friends.
Quid refert? Namque iam puluis et umbra sumus!
Ergo, ut spero, quam optime ualeas!

de feminis hodie nihil. iam habes enim puellam, de qua dieque noctu quid fingere possis!

EmitteMissus: Merc 03 Ian, 2007 14.59
by noricus
..