Iosue Carducci (1835-1907) litteris Latinis et Gracis doctissimus, atque magister humanitatis.
in summam gloriam venit inter Italicos poetas aetatis suae. Retulit dicendi et scribendi genus, quod magna erat auctoritate in Europeis litteris, exitu saeculi undevigesimi, una cum excellenti specie et forma maiorum Latinitatis et rerum Graecarum auctorum
Anno 1857 publicat sua prima carmina, quae inscribuntur “Rime”; deinde “Levia gravia” (1868), etiam “Giambi ed epodi” (1867-1879), et “Rime nuove” (1861-1887), “Rime e ritmi” (1899).
In fastigio Italorum poesis, colligit poemata, cui nomen dedit “Odi barbare” (1877): experimentum audax, quo persecutus est coniugare formam classicorum versuum cum italorum verisificatione. In ipso limine libri secundi , posuit, more inscriptionis, versus Tomae Campanella philosophi
: Musa latina, veni mecum ad cantum novum; / nova progenies potest novos cantus canere”.
Anno millesimo nongentesimo sexto, premium Nobel litterarum causa consecutus est.
Amici et sodali bus offero, latino sermone haud numero, carmen eius, cui nomen est “maggiolata” videlicet canticum mai mensis, ex poemati lyrico “Rime e ritmi”.
Mai mensis canticum
Maius renovat nidos
Maius renovat corda
Fert urticas et flores
Colubros et lusciniam.
Conclamant pueri
In terris, et in sereno aves.
Mulierum in comis sunt
Rosae, in oculis sol.
Supra colles prata et montes
Florum tela est omnino:
canit frondescit amat
aqua terra et caelum.
In meo corde gemmat
laeta silvula spinosa:
In pectore fero tres viperas
Et bubo in mente mihi est .