Moderators: Moderator, Redactio Interretialis
charlemont wrote:Salutem omnibus. Doceo pueros historiam in parvo lyceo prope Durocortorum. Non sine magna insolentia stultus magister de scientia naturali coram clamat latinum studentibus inutilem et antiquissimam disciplinam, sed scientiam solam hodie docendam esse. Quasi asinus asinum, sic insanis alios magistros de scientia fricat ad magnum detrimentum latinae linguae dignitatis. Quem ad finem sese effrenata cras iactabit audacia ??Quid de hoc remini ? Qui satis crudelem poenam inveniet
Rhumak wrote:Ad Charlemont et Cogitoergosum sdp
Minime populus ludo gaudet, si bestiae bestias convorant!
Sed tu magister es! Optima arma habes, quibus illis simul illa magistra, si volet, modo velis, oppugnare possis. Horteris enim discipulos tuos, ut thesin suam latine conscripturi sint, magistra hortetur ut etiam per colloquium latine discant. "Et si latinus sermo scientiarum non est, quinam sermo scientiarum erit?? Num britannicus, pro di boni?? Num Galileius britannice, Iordanus Bruno britannice cum doctoribus oxoniensibu colloquebatur, pessimi rerum?": isthoc ad illos magistros respondeas.![]()
Omnes nunciam britannice loquuntur, sed Europae decus suum, sua lingua, quae historiae suae signum et vexillum esse debet, eligenda est. Quomodo possumus Europaei lingua populi cuiusdam uti, qui ne nummo quidem europaeo fruitur, ne mensuris quidem communibus utitur? Qui de scientia loquar metris diversis? Si in Europa scientiarum studentes latine loqui et scribere rursus incipiunt; si discipuli vestri thesis suas latine scribere audent, novi decoris omnino europaei vexilliferi esse poterunt. Hodie omnes britannicis cultibus obsequuntur. Levemus caput!
Vale(te)
Marcus Favonius Ursinus wrote:Forsitan, optime Charlemont / Caroli Mons, magnum tibi solacium haec afferant verba Hieronymi (ep. 52, 14):
Sagitta in lapidem numquam figitur, interdum resiliens percutit dirigentem.
Quid plura?
Cubum autem in duos cubos, aut quadratoquadratum in duos quadratoquadratos et generaliter nullam in infinitum ultra quadratum potestatem in duos ejusdem nominis fas est dividere: cujus rei demonstrationem mirabilem sane detexi. Hanc marginis exiguitas non caperet.
De Leone et leopardo et urso. Quidam leo comedabat unam ovem in horis IIIIor; et leopardus in horis 5. Et ursus in horis 6: queritur, si inter eos ovis una eiecta fuerit, in quantis horis eam devoraverunt. Sic facies: pro quattuor horis, in quibus leo ovem comedit. Pone 1/4; et pro horis 5 leopardi pone 1/5; et pro horis 6 ursi, pone 1/6: et quia 1/6 1/5 1/4 reperiuntur in 60. Pone ut in horis 60 ipsi devorarent ovem illam. Considera itaque, quot oves leo comederet il illis horis 60: cum in quattuor oris unam devoret ovem, est manifestum, quod ipse devoraret oves 15 in illis 60 horis; et leopardus devoraret oves 12 per quintum de 60, que est 12. Similiter et ursus devoraret oves 10; cum 10 sint 1/6 de 60. Ergo in horis 60 comederent ipsi oves 15, et 12, et 10, hoc est 37. Quare dices: pro horis 60, quas pono, comedunt ipsi oves 37. Quid ponam ut tantum comedent ovem unam. Multiplica itaque unum per 60, et divide 37, exibit hora 23/37 1. Et in tot ipsi ipsam ovem devoraverunt.
Olim quicumque scientificus suam doctoratus thesim in lingua latina scribebat
Users browsing this forum: No registered users and 1 guest