Verba Latina recentia?

Colloquia de lingua Latina

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Marcus Favonius on Ven 02 Dec, 2005 12.27

M. Favonius sodalibus sal.

In nuntiis 4023 et 4024 (Lingua Latina -> Novus es in foro...) quaeritur, quo vocabulo vel potius quibus vocabulis vox Italica "il paraurti" Latine reddatur:
"tutamentum, quo autocinetum in fronte et a tergo ab ictu protegitur" (4023)?
"instrumentum repulsorium pro autocinetis" (4024)?

Vos quid censetis? :roll:

Valete. IV Non. Dec.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Ven 02 Dec, 2005 14.10

Mercurius sodalibus, ac praecipue Marco suo s.

Quod ad me attinet, expressionem "instrumentum repulsorium" satis esse puto; immo et vocabulum "repulsor" mihi placeret, nisi suffixis "-or" ac "-rix" homines significarentur. :( Vale ac valete. Ex c. Budensi, d. IV. Nonas Decembres.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Ven 02 Dec, 2005 17.00

M. Favonius sodalibus, imprimis Mercurio Soterique s.p.d.
Soteris Mercuriique epistulis adducor, ut, quod ad illud „paraurti“ attinet, hoc proponam:
Ut arare / aratrum et computare / computatrum, ita etiam propulsare / propulsatrum sive repulsare / repulsatrum. Dici ergo licet, ut mea quidem fert opino, propulsatrum anticum, propulsatrum posticum. Vobis quid videtur? Utcumque res se habet, iuvat verba novare. :D
Valete.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby soter on Sol 04 Dec, 2005 0.22

Soter Marco Favonio, Mercurio Hungarico et omnibus Sodalibus s.p.d.


Clarissimi ac carissimi Amici,
etiamsi argumentum ab optimo Marco nostro propositum minime tractatu et etiam amplius solutu facile sit, quaestio, attamen, de “instrumento repulsorioâ€
Last edited by soter on Sol 04 Dec, 2005 5.18, edited 3 times in total.
soter
 
Nuntii: 194
Nomen dedit: Lun 28 Mart, 2005 0.21
Location: Neapolis, Italia

Emitteby Marcus Favonius on Sol 04 Dec, 2005 2.38

M. Favonius Soteri amico suo amplissimo s.p.d.
Accepi epistulam tuam, optime mi Soter, quae sane mihi plurimum attulit voluptatis. Plurimum enim in se continet doctrinae atque eruditionis. Quam ob rem etiam magna ex parte tibi assentior: repulsorium multo aptius meliusque sonat quam repulsatrum: quod libenter ita esse concedo. Tamen paullulum tecum me dissentire doleo. Placet mihi quidem admodum series illa: „aratorius < arator < arare, computatorius < computator < computare, declamatorius < declamator < declamare, ordinatorius < ordinator < ordinare“, sed illud „repulsorius < repulsor < repellere“ minus mihi probatur, idque ea de causa: Nonne scribi oportet „repulsatorius < repulsator < repulsare“ sive „propulsatorius < propulsator < propulsare“? Verbum enim repulsandi, quippe quod intensivum sit, in hac causa potius habeo. Ut ergo computare > computatorium, ut declamare > declamatorium, ut calcare> calcatorium, ut sudare > sudatorium, ita etiam repulsare > repulsatorium. Si scripsisses „instrumentum repulsatorium“ sive „repulsatorium“, me libentissime tibi assensurum fuisse confiteor. Tu quid censes, amice mi doctissime?
Quam laetissimam tibi exopto Dominicam secundam Adventus. De media nocte ex Cornicum Campo.
:D
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby soter on Lun 05 Dec, 2005 15.01

Soter Marco Favonio, Amicissimo suo, s.p.d.


Magno cum studio, clarissime ac carissime Marce, epistulam tuam humanissimam ac doctissimam perlegi: quod ad “instrumentum repulsatoriumâ€
Last edited by soter on Lun 05 Dec, 2005 20.03, edited 1 time in total.
soter
 
Nuntii: 194
Nomen dedit: Lun 28 Mart, 2005 0.21
Location: Neapolis, Italia

Emitteby Marcus Favonius on Lun 05 Dec, 2005 17.06

M. Favonius Soteri amico suo doctissimo s.d.p.

Iterum, optime Soter, mirifice delectatus sum epistula tua. Nonne iuvat de rebus disputare grammaticis?

Scripsisti ‚[i]inclinamentum “ -torium â€
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

de verbis novis latinis etiam alia opinio

Emitteby Fabianus on Sat 29 Iul, 2006 17.58

Fabianus omnibus salutem

multa hoc in foro legi notabilia de verbis novis latinis. assentiam oportet eis, qui rationem postulant in verbis latine reddendis quam simplicissimam. Verbum, ut exemplum feram, quod in plurimis linguis "pizza" dicitur, quidni id latine itidem pizza dicamus? imprimis quoniam etymologia huius verbi protinus sit incerta. at quorundam verborum interpretationi assentire nequaquam possum. inter quae numeretur hoc modernis usitatissimum: internet. interrete enim compositio est, quae apud antiquos non facta esset, qui nunquam nova verba finxerunt alium verbum alio adiungendo sine ulla flexione. ceterum quid hoc "interrete" significet? inter quid rete est, vel quid est inter rete? quoniam autem non licet abire nisi consilium ipse proponam: iam diu voce soleo "rete globale" uti. Quidni liceat? Dicitur quidem: globus terrae, et "globalis" iustam adiectivi formationem esse constat. Forsitan accuratius esset: rete electronicum globale. sed ut supra dixi: ratione utamur quam facillima!

valete sodales.
Fabianus
 
Nuntii: 31
Nomen dedit: Sat 29 Iul, 2006 17.15

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Sat 29 Iul, 2006 20.42

M. Favonius Fabiano sal.

Quod ad vocabulum „pizza“ attinet, hanc tibi usui fore spero inscriptionem interretialem:

http://www.etimo.it

Vocabulum interretis, licet tibi displiceat, in consuetudinem sermonis cotidiani venit.

Vale.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby soter on Sol 30 Iul, 2006 15.04

Soter optimo Fabiano s.d.p.

Etiam ego feliciter te, optime Fabiane, hoc in Foro Latino accipio: meum “Bene venias !â€
soter
 
Nuntii: 194
Nomen dedit: Lun 28 Mart, 2005 0.21
Location: Neapolis, Italia

Emitteby Fabianus on Sol 30 Iul, 2006 18.21

Fabianus sodalibus Marco autem Soterique imprimis salutem

gratias maximas ago pro vestris doctissimis responsis nec non pro admissione hospitali. etsi nimis de verbis latine reddendis nolim disputare, quaestionem aliam dignemini accipere: quam vos censetis rationem optimam verbum "euro" reddendi, aes ergo europaeum? forsitan verbum quoddam iam pridem sit in usu... si sit, ignoscite, quaeso, tironi!

valete.

die XXX Julii, Hannoverae
Fabianus
 
Nuntii: 31
Nomen dedit: Sat 29 Iul, 2006 17.15

Emitteby D. Vettius Saturninus on Sol 30 Iul, 2006 19.06

Saturninus Soteri et Fabiano et omnibus amatoribus cibi Italici s.d.p.

Gratias imprimis Soteri pro sermone delectabili de meo cibo dilecto. Nemo est Americanus quin "pizzam" amet. De autem uerbo ipso, nonnullos grammaticos audiui dixisse, "pistum"; "moretum," partium suarum causa--scilicet oleum, caseus, nuclei pini, etc.--est apud nos "pesto sauce"; "libanum" semper intellegi esse cibum nataliciis peculiarem; "placenta compressa," nouum uerbum mihi, nimis medicale sonat! Vtcumque sit, equidem semper dixi plerumque "crustum Italicum" uel Neapolitanum uel Siciliense, prout res se habet, atque ne permisceatur cum "crusto Gallico" siue "quiche." Sed nonne "pizza" Latine necessario pronuntianda est, si duas zetas recte pronuntiemus, "pisdsda?" Miror. Nihilominus, ut ego et mea amica Pannonica consentimus, iste cibus est deorum! Ergo quid disputamus? Potius edamus!

Cognoscite uosipsos, ne quid nimis, ut ualeatis.
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby Mucius Scaeuola on Sol 30 Iul, 2006 22.43

Mucius sodalibus omnibus salutem
Aue fabiani! Nempe utile quaesitum posuisti! Quomodo uertamus uerbum "Euro"? Numquam uidi de hoc disputatum, sed notaui aliquando ita uersum hoc uerbum esse: Euro-onis.
Quod mihi displicet quidem, cum mihi uideatur Eurones male, aut saltem mire, sonare!
Ergo proponam nullam declinationem illi uerbo stare, et sicut indeclinabile uerbum "pondo" id habere; praesertim cum in pecunia scriptum sit etiam, exempli gratia, "10 euro".
Valete
Mucius Scaeuola
 
Nuntii: 99
Nomen dedit: Sat 10 Iun, 2006 17.18
Location: Italia

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Sol 30 Iul, 2006 23.10

Marcus Mucio s.p.d.
Quod ad vocabulum „euro“ attinet, lege quaeso in hoc foro nuntios # 2532 – 2536 –2538- 2550. Equidem adhuc dicebam X eurones, sed id, quod proposuisti, perpendendum videtur.
Optime vale.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby soter on Lun 31 Iul, 2006 13.02

Soter optimo D. Vettio Saturnino s.d.p.

Nuntius tuus # 5500, Vetti Saturnine iucundissime , epularum deliciarum aestimator ac “pizzarumâ€
soter
 
Nuntii: 194
Nomen dedit: Lun 28 Mart, 2005 0.21
Location: Neapolis, Italia

PreviousNext

Return to Lingua Latina

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 2 guests

cron