Aenigmata varia

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Re: Aenigmata varia

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Lun 12 Apr, 2010 13.22

Nonne M est littera, amice? Est enim "principium" (vocabuli) "mundi".
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Re: Aenigmata varia

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Lun 12 Apr, 2010 13.41

Addendum.

Ego sum principium Mundi et finis saeculoruM:
Ego sum trinus et unus, et tamen non sum deus.


M littera ex tribus constat angulis.

:lol:
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Re: Aenigmata varia

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Mart 04 Mai, 2010 15.51

Amicis suis sal.
Alio iam loco hoc proposui aenigma, quo et vos delectatum iri spero.

Eminet e pelago scopulus: par esse videtur
procero calamo, par quoque nomen ei.
Aethera tangit apex; radix latet aequore tecta;
Tethys Tyrrhenis fluctibus ambit eum.
Summa silex statua* decorata est haud ita magna,
Christicolae quondam quam posuere pii*.



Nomen scopuli? Ubi eum invenietis?

_________________________
* Scribo itinerarii secutus verba.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Previous

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron