Iulia Phlebae ceterisque sodalibus s.p.d.
Gratias tibi ago plurimas pro nuntio tuo, carissime mi Amice, de theoria unificata, quam Antonius Lisi nuper publicavit, de qua disputationem autem huc transferre velim, ne abutamur colloquio de Lectione Magna Mediaevali. Articulum superficialiter percurri, nihil fere intellegens - utinam peritior essem de theoria, quae Anglice
Standard Model nuncupatur, quae naturam trium virium fundamentalium, scilicet electromagneticae, fortis debilisque interactionis, describit! Ceterum longe non satis notae mihi sunt greges Lie et theoriae cum iis connexis, quam ut illa intellegere possem...
Tamen haud abs re mihi videtur aditus per Lie greges: Theoria Relativitatis Generalis enim spatium curvum esse postulat, quae curvatio optime varietatibus describitur (Cum de Lie gregibus scriberem, quid sit varietas plus minusve explicare conata sum: Localiter, id est in 'parvis' regionibus, plana videtur sicut R^n [id est spatium normale illud nobis familiare n dimensionibus, nullis curvis, infinite in omnes partes extensum. Mathematicis n dimensiones familiares sunt...

], solum si longius abeas, sive globaliter varietatem spectas, invenies eam fortasse aliam formam habere. Exempla varietatum sunt e.g. sphaera, torus, linea cura, dummodo angulis caret, taenia Moebii, ipsa plana superficies, ...
Curvatio spatii physicalis, quae, ut dixi, a Theoria Relativitatis Generalis postulatur et experimentis firme probata est, ut praeclare in Solis eclipsi anno MCMXIX et descriptione Mercurii viae, et quae in astrophysica cottidie adhibetur, mathematice nihil aliud facit, quam quod spatium planum varietate substitit, quae structuram globalem, id est "curvationem" spatii physicalis, describit.
Altera ex parte Theoria Quantorum et omnino theoriae omnes, quae ad parva particula spectant (ergo etiam
Standard Model) multa per symmetrias agunt, et non quidem tantum per symmetrias illas spatiales, sed per symmetrias, quae particulis aliquo modo propriae atque intrinsicae sunt. Symmetriae autem mathematice gregibus describuntur. [Grex est copia quaedam, in qua inter omnia dua elementa connexio exstet, ita ut a) elementum neutrale insit, quod cum quovis alio elemento connexum id idem elementum reddat, b) omne elementum inverti possit, id est omni elemento g exstet elementum h, ita ut g*h sit elementum neutrale, c) lex associationis valeat, id est omnibus tribus elementis (g*h)*k = g*(h*k). Exempli gratia numeri integri (i.e. et positivi et negativi: Exstat connexio, scilicet +, elementum neutrale, scilicet 0, nam omnis numerus nullo addito idem remanet, et omni numero exstat numerus negativus, ita ut summa 0 fiat. Etiam rotationes sunt grex, quin etiam solum ad certas rotationes restringi licet, ut e.g. omnes, quae cubum immutatum servant. Elementum neutrale est nihil facere, et omni rotationi exstat rotatio contraria, qua in statum originalem reducatur cubus. Etiam reflectiones cubi includi possunt, tamen adhuc est grex. Ita omnes symmetriae gregibus describi possunt.]
Cum autem greges Lie symmetrias in varietatibus examinant (licet varietatem considerare, ut e.g. sphaeram, quae rotationibus reflectionibusque per omnes axes centrum percurrentes eadem conservatur, vel torum, qui solum una axi volvi potest, sed omnibus planis eam axem continentibus et una alia planitie, quae axi illi orthogonalis est, inflecti potest), ut dixi, accessus non omnino abs re mihi esse videtur.
Si grex E8 revera symmetrias particulorum apte describit, sicut Lisi affirmat et qua in re alii ei assentiunt, et ceterum theoriis confirmatis atque probatis non contradicit, non reiciendam habeo theoriam eius. Altera ex parte particula adhuc non cognita exstare poscit, quae num inveniantur exspectandum est. Nulla theoria physicalis quicquam valere potest, quin experimentis confirmata sit - haec etiam est causa, cur theoria filorum ("
string theory"), quae aeque theoria unificata est, tam caute ab omnibus tractetur: Postulat enim res quasdam nullis experimentis confirmatas neque plures res per experimentum probatas explicare valet quam aliae theoriae, solum ad mundi conceptionem universalem plura addere potest quam res iam notae. Idem certe adhuc valet de Antonii Lisi theoria, cum recentissima sit, sed particula, quae postulat, fortasse inveniri possunt. Exspectandum est, quos nuntios e CERN aliisque particulorum acceleratoribus accipiamus.
Ignoscatis ob hanc epistulam longiorem et, ut timeo, rerum mathematicarum minus peritis difficiliorem intellectu...
Curate, ut valeatis!
a. d. XI. Kal. Dec. - Stutgardiae.