by Agricola on Merc 12 Iul, 2006 14.26
Matthaeus omnibus spd
Armis et pietate virum super aethera notum
Disiectasque rates invia per maria,
Iram Iunonis, classem Lybicisque receptam
Finibus, hospitium Sidoniumque canit
Pendeat utque epulas inter dicentis ab ore
Dido, multa super Troica bella rogans;
Infandos renovat luctus Cythereius heros
Maesta nec effusis fletibus ora rigat
Inde refert Priami casus et funera Troiae
Seque tot incolumen fata tulisse dolet
***
Mutua condiscunt orbi deflere parentes
Funera, ploratus conciliantque suos
Et pauper telo percussum quaerit eodem
Defleat in simili qui sua damna sinu
Ergo confusis et nos feriamus Olympum
Verbis utilior quam Iove simque tibi
***
Tandem venerunt cerealia tempora: messes
Prospiciam et flavos ingens terat area culmos
***
Tandem conticuere omnes patriaeque ruinam
Deflevit pater Aeneas et funera Troiae
***
Omnia casus agit cedunt atque omnia casu
Et quae praeteriit est tibi flenda dies
***
Cerbereos rictus utero commissa virago
Scylla, puella fuit qua non poteretur amante
Glaucus ad Euboicum litus novus incola ponti
Dum properat virides flamma populante medullas
Valete!