Nullus in mundo locus, quin in variis fabulis, fabellis, narrationibus popularibus nonnumquam miris, saepe iucundissimis partem habeat. Pleraeque autem talium fabularum solum ipsis locis notae sunt, qua de causa hoc exstruxi colloquium, ut fabulas ad propriam regionem pertinentes vel alias, quarum notitiam habemus, aliis praebeamus simulque aliorum locorum fabulas cognoscamus.
* * *
Ut, sicut iustum est, ipsa exordium faciam, ecce fabula De Leporimulgis Dransfeldensibus et de Asinivoracibus Gottingensibus*:
Est oppidum circiter viginti chiliometra a Gottinga situm, cuius nomen Dransfeld. Ubi incolae eius ius venandi acciperunt, magnopere gavisi sunt, ita ut quam primum venatum exirent. Cum autem venationis imperitissimi essent - ubinam discere potuerunt? - factum est, ut in animal quoddam incurrerent, quod quid esset longe dubii erant. Denique unus eorum longas animalis aures indicans exclamavit "Lepus est!". Praedam captam, quae miro quodam modo timore carere videbatur, diligentius inspicientes mox ubera plena invenerunt et 'leporem' suum mulgere coeperunt. Magno gaudio magnaque superbia affecti erant, quod prima venatione eis contigit leporem capere, et lacte eius fruebantur, cum aliqui Gottingenses advenerunt, quibus statim monstraverunt, quantum leporem cepissent. Gottingenses vero, ubi viderunt id, quod Dransfeldenses leporem habuerunt, revera asinam esse, risum tenere neque potuerunt neque voluerunt, immo maxima voluptate Dransfeldenses leporimulgos deriserunt. Quod autem Dransfeldenses ferre non potuerunt, et ubi proximum Gottingae mercatus habebatur, fiscum magnum carne plenum secum attulerunt, ut carnem venderent. Cum pretii parvi esset, non longe durabat, usque fiscus carne vacuus esset et apparuit in fundo pellis asini, quem Dransfeldenses venati erant, qui nunc ex sua parte Gottingenses asinivoraces deriserunt. Ex eo tempore Dransfeldenses Leporimulgi, Gottingenses autem Asinivoraces dicuntur.
Obiter dictum: Adhuc quotannis Dransfeldi fit certamen cursorium populare, cui nomen "Cursus Leporimulgorum" (Hasenmelkerlauf).

Valete!
Asinivoracipoli, a. d. V. Id. Mai.
*) Fabulam ita narro, quomodo mater, quae Dransfeldi adulevit, mihi narravit; etiam alia versio exstat, quae autem minus mihi placet.