Rhumak Erico spd
Nova quidem, Erice, notioni meae addidisti. Plane ignorabam in phalaeceo si prima brevis sit iambumque conficiat velut trochaeum, quamquam iambus sit, legatur oportere, praesertim quia unicus casus sit, in universa arte numerorum, quo pes iambicus inverso ictu legatur, quantum ipse saltem comperi. Hactenus omnes versus quos rettulisti legebam "meàs èsse aliquìd...", "tuà nùnc operà ..." etc. et quandam variationem, neotericorum rhythmi modulandi iucunditati adfinem, phalaecei versus eos esse ducebam. Ad hoc accedebat, in cogitatione mea, quod si poeta in primam ictus incideret vellet, id elegantius per trochaeum consequeretur quam per hanc admodum miram iambi speciem, quam oculis meis protulisti: mente non tenebam neotericos non variationem tantum, sed libertatem quoque contigisse. Gratias igitur facere non possum quin tibi agam plures pro hac novissima notione.
Quod ad hiatum post exclamationes, placet explicatio quam rettulisti, quamvis ad casum sat rarum pertineat. Plurifariam enim exclamata recurrunt insequentibu verbis immixta: vide eg ipsum Catullum XIV, 12 "Dei magni!, horribilem et sacrum libellum!". Nescio autem quo alio loco Catulli aliusve poetae exclamatione hiatus oriatur: non ultra quaesivi. Tu autem casum contrarium refers, quo ut quo ita dicam flamina animi effingantur caesurae praetereuntur, asclepiadeosque maiores carminis XXX citas. Et haec subtilis observatio placet. Iuvare autem puto vel non minimi momenti referre quod Hugo Henricus Paoli in sua editione carminum Horatianorum ("I Carmi - Felice Le Monnier, Firenze, 1964) de caesura asclepiadeorum adnotat (pag. XVII):
Nell'asclepiadeo maggiore Orazio stacca mediante duplice cesura il coriambo che si inserisce fra il primo e il secondo colon dell'asclepiadeo minore. Tali cesure nei poeti eolici e in Catullo non sono osservate. Per esempio:
(Italice nescientibus: In asclepiadeo maiori Horatius duplici caesura coriambum inter prius alterumque colon asclepiadei minoris insertum concludit. Tales caesurae apud poetas Aeolicos et Catullum non observantur)
Alcaeus:
Tέγγε πλεύμονας οἴνῳ· τὸ γὰρ ἄστρον περιτέλλεται.
Catullus:
Alfene immemor atque unanimis false sodalibus
Horatius:
Tu ne quaesieris | scire nefas | quem mihi, quem tibi
Secundum igitur hunc auctorem, haec caesura potius ab Horatio introducta, ergo post Catullum, quam a lyricis inventa esset. Hoc non vetat quin haec altera doctrina quam rettulisti pulchritudine et gratia non careat! Mihi quidem placet.
Quod ad defectionem caesurae in disticho "et mutam nequiquam || adloquerer cinerem" mea quidem opinione, potiusquam sensus modulatio eadem regula valet, quae apud illud "Iuppiter ut Chalybum || omne genus pereat" quod supra rettuli.
Magis placet verum dicam "nec umquam" quam "nec mi umquam": facilius enim scriba fallitur legens nec numquam pro nec umquam quam pro nec mi umquam, verbum unicum et verum praetereuns: hac ipsa de causa illa emendatio "foedere in ullo" pro foedere nullo mi valdissime, fateor, placet: in utroque enim casu una littera a scriba neglecta sit, licet alteri addendo, alteri subducendo, sed
una: quod perfacile scribis fit: nec umquam > nec
numquam;
in ullo > nullo. Adde, quod, quandoquidem latinitas - neque ea una! - libentius singulis verbis, quam pluribus, de singulis rebus loquebatur, et cum ullus et umquam in negationibu tantum usurparentur - ita ut igitur saepius verba ut nullus et numquam quam ne ullus et ne umquam recurrerent - difficilius qua rarius scribae verbum ut "umquam" quam "numquam" et "ullo" quam "nullo" videri posset: et scimus saepenumero scribas duce corde suo mira in communia artificio vertere consuevisse. Mirum denique sonat Catullum sermone cotidiano uti, ut qui popularibus suis eundem hic illic improbaret: hoc praesertim in carmine amatorio, ergo iurgiis privo.
Vltimo versui non displicet emendatio quam refers, quamvis, quandoquidem de iambis tractamus, si de galliambis loquimur, usus anaclaseos non tam absurdus mi videtur: verum est, ut dixi,si anaclasi usus sit, semel eum fecisse, sed etiam verum est, si ionicus a minore ille pes sit, etiam hunc semel in poemate recurrisse: nam hoc totam structuram versus everterit: ex uu-, u-, u--||uu-, uuu, u- fit uu--, uu--||uu-, uuu, u-. Certe dicendum est saepe eadem anaclasis iambos in ionicos similesve pedes verti patitur.
Alii quid dicunt?
Vale et gratias mille.
Valete
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)