Hos II vobis describo versus, qui me simul lecti non parum turbarunt, qua mendosi vel miri visi saltem:
OVIDI METAM., II, XXIV
in solio Phoebus claris lucente smaragdis
-uu|--|-||-|--|--u|-u
CATVLLI C. LXIV, CCCLVII
testis erit magnis virtutibus unda Scamandri
-uu|--|-||-|-uu|--u|--
haec tantum hexametra talia repperi: nam, quantum ipse saltem didici, omnes binas consonantes quarum prior s sit, ectasin oporteat efficere in vocalem praecedentem, ita ut "... cènte sma... non -uu, sed --u, et "ùnda sca..." itidem, quantitates insint non plane dactylicas.
Et conatus sum conicere s in legendo oblitterari posse: "lucente 'maragdis" et "unda 'camandri" sed pro seria coniectura non habeo.
Ceterum utroque exemplo littera quae mirum versum facit s esse animadverto: haec quaestio:
Vtrum versus mendosi sunt, an littera s talis est, ut ectasin creet item et non creet prout poeta sentiat

VIVAVUVE