Miri versus!

Colloquia de lingua Latina

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Miri versus!

Emitteby Rhumak on Sat 29 Iul, 2006 16.45

Rhumak omnibus spd

Hos II vobis describo versus, qui me simul lecti non parum turbarunt, qua mendosi vel miri visi saltem:

OVIDI METAM., II, XXIV

in solio Phoebus claris lucente smaragdis
-uu|--|-||-|--|--u|-u

CATVLLI C. LXIV, CCCLVII

testis erit magnis virtutibus unda Scamandri
-uu|--|-||-|-uu|--u|--

haec tantum hexametra talia repperi: nam, quantum ipse saltem didici, omnes binas consonantes quarum prior s sit, ectasin oporteat efficere in vocalem praecedentem, ita ut "... cènte sma... non -uu, sed --u, et "ùnda sca..." itidem, quantitates insint non plane dactylicas.
Et conatus sum conicere s in legendo oblitterari posse: "lucente 'maragdis" et "unda 'camandri" sed pro seria coniectura non habeo.
Ceterum utroque exemplo littera quae mirum versum facit s esse animadverto: haec quaestio:

Vtrum versus mendosi sunt, an littera s talis est, ut ectasin creet item et non creet prout poeta sentiat :?:

VIVAVUVE
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Rhumak on Sat 29 Iul, 2006 17.36

Ad Marcum Favonium

Ignosce lapsui calami, quod festinanter scripsi: nam inchoativae desinentiae oblitus sum. Quod ad "mirabillima", ille merus error, non lapsus fuit :oops: : egomet rebar omnia adiectiva in -ilis, e desinentia -illimus, a, um superlativum habere. Est belle mi, docte Germane, quod hodie cum vera didicerim erroremque sustulerim nebulas hasce, quae coelum totius Latii nostri hodie obvoluerunt, melius fero! :lol:

Minime excusationis causa, sed tantum ut aliquid et tu non inlepidi de vulgari lingua nostra noveris, haec pulchella audi:

Omnis lingua vulgaris italica (et tuscanica, et latina, et campanica) desinentiam inchoativam in praesenti tempore indicativo et coniunctivo tantum a latinae classicae hereditate receptam servat: nam:

lat: praes.ind. resipisco --- vulg: praes.ind. rinsavisco
lat: praes.con. resipiscam --- vulg: praes.con. rinsavisca

sed

lat: impf.ind. resipiscebam --- vulg. impf.ind. rinsavivo
lat: fut.ind. resipiscam --- vulg. fut.ind. rinsavirò

In temporibu perfectis autem uterque sermo, ut etiam graecus, elidit:

lat: perf.ind. resipii --- vulg. perf.ind (= passato remoto) rinsavii
lat: plusqpf.con. resip(u)issem --- vulg. plusqpf.con (= congiuntivo imperfetto) rinsavissi.

Etsi cum "fruniaris" neque "fruniscaris" dixi tempore usus sum, quo et vulgus italicum des. inchoativam servat, illa ut ita dicam mobilitas des.ae inchoativae efficit ut interdum mente fugiat atque fallar. Haec hactenus.

Vsque vale
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Sat 29 Iul, 2006 20.21

Marcus Rhumaki sodali litterarum studiosissimo s.p.d.

Gratias tibi ago pro epistulis tuis iucundissimis. Semper enim delectari me scito iis rebus, quae ad linguam vestram tam bene sonantem pertinent. Cras filio minori Roma reverso omnia, quae scripsisti, explicabo; ita et is multa addiscet.

Transeo ad versus!

His consonantibus coniunctis syllabae „positione“ non producuntur:
sc – sq – st – sp – su (sv) – et (in verbis Graecis) sm – x – z – ps *).
Ut duobus exemplis utar:
Lucr. 1, 372: c
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior


Return to Lingua Latina

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron