by Ericus Palmén on Lun 14 Feb, 2005 12.04
Ericus Palmén Iuliae et Mercurio s.d.
Gratissimum mihi est, quod, quanam ratione Latine exprimenda esset communis Europaea unitas pecuniaria EURO, perscrutandum suscepistis. Redactores Nuntiorum Latinorum Radiophoniae Finnicae Generalis inde ab initio, sicut par est, pro fundamento habuerunt hanc ipsam formam aliis linguis stabilitam unumque ex nuntiis 4.1.2002 emissis ita inscripserunt: "EURO in usum receptus est". In eodem nuntio commemoraverunt transitum in usum EURONUM ingentem fuisse operationem et in plerisque terris Europae usque ad 28.2.2002 pecuniam nationalem iuxta EURONES adhiberi posse - id est EURONEM in tertia declinatione collocaverunt.
Haec lucidissima ratio redactoribus Vocis Latinae omnino non placuit, quippe qui iam duobus annis ante de eodem problemate disceptantes conclusissent novam pecuniam "simpliciter" (??) "nominandam esse EURONUS, -I m.", quod "antiquitus in usu" fuissent "hi: AUREUS, DENARIUS, SESTERTIUS, QUADRIGATUS, VICTORIATUS, SOLIDUS" etc. (Vox Latina, fasciculus 135/1999, p. 47). Omnino illos fugisse videtur talem argumentationem eo vitio laborare, quod EURO, contra ac nomina pecuniarum ab ipsis prolata, in forma vulgari fundamentali non in -US, sed in -O exit. Equidem in commentatione a me tum composita (Vox Latina, fasciculus 148/2002, p.267-269) hanc rem necnon quaedam alia palam feci, sed Pater Caelestis Eichenseer, moderator principalis Vocis Latinae, videlicet "Scripsi, quod scripsi" cogitans repudiatis EURONIBUS obstinate EURONOS adhibere perseverat (e.g. in operculo posteriore fasciculi 158/2004 eiusdem periodici legitur: "Hic discus compactus...constat quindecim EURONIS"). Valete!
Ericus Palmén