Lectio Horatiana

Colloquia de litteris Latinis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Lectio Horatiana

Emitteby Iulia on Sat 08 Mart, 2008 1.42

Iulia omnibus sodalibus s.p.d.

Prima periodo Lectionis Horatianae
proposuerim singulos participes carmina e libris lyricis (Odarum, Epodon) a se maxime delectos una cum aliquibus commentationibus vel etiam cum deliberationibus quaestionibusque mittere, quorum autem numerus octo non excedat. E quibus secunda periodo ea eligemus, quibus postea in duellis certandum erit.

Gaudeo, si quam plurimi participiunt!

Valete.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Hor. carm. 1, 9.

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Sat 08 Mart, 2008 17.31

Marcus amicis suis carissimis sal.

Ecce Hor. carm. 1, 9.

Vides ut alta stet nive candidum
Soracte, nec iam sustineant onus
silvae laborantes geluque
flumina constiterint acuto:


Vides] Horatius in praedio rustico versatus Thaliarchum alloquitur.
Soracte – silvae – flumina] Tribus his partibus mirifice descriptis tota regio totumque caelum hibernum ante oculos nobis obversatur: numerus ternarius perfectionis imago.

dissolve frigus, ligna super foco
large reponens, atque benignius
deprome quadrimum Sabina,
o Thaliarche, merum diota.


dissolve frigus] Nunc intra villam; verba consistendi et dissolvendi inter se contraria.
ligna super foco] ut villa interior calescat.
deprome quadrimum... merum] vinum quattuor annorum, quo hausto homo interior fit calidus.
Thaliarchus] Sunt quidem qui Thaliarchum servum esse contendant (von Wilamowitz, Birt), sed legi oportet, quid Horatius scripserit in carmine 3, 28, 2sq.: ubi Lyde domina epularum est. Nonne ergo Thaliarchus Horatii amicus Graecus videtur esse vel adulescens quidam commenticius, cui a poeta nomen commenticium impositum est θαλίας άρχων (id est epulis praefectus)?

permitte divis cetera, qui simul
stravere ventos aequore fervido
deproeliantis, nec cupressi
nec veteres agitantur orni.


permitte divis cetera] Ut regio hiberna vi frigoris congelata est, ita et Thaliarchi animus maestitia riget; neque tamen causa est, cur desperet; cui enim foco et vino sollicitudine liberato „divis cetera permittere“ licet.

Incipit carminis pars altera:

quid sit futurum cras, fuge quaerere, et
quem fors dierum cumque dabit, lucro
adpone nec dulcis amores
sperne, puer, neque tu choreas,

donec virenti canities abest
morosa: nunc et campus et areae
lenesque sub noctem susurri
composita repetantur hora,

nunc et latentis proditor intimo
gratus puellae risus ab angulo
pignusque dereptum lacertis
aut digito male pertinaci.


Vv. 12-23] Ut vis frigoris facile frangitur, ita et Thaliarchi vel potius uniuscuiusque adulescentis formido temporis futuri parvo pellitur negotio: Nolitote modo, quoad adulescentes eritis, spernere amores, choreas puellasque!

Ecce carminis verba iucundissima:
quid sit futurum cras, fuge quaerere, et
quem fors dierum cumque dabit, lucro
adpone.


Plura propediem. Valete. VIII Id. Mart.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

De carminibus Horatii vinum laudantis

Emitteby Ericus Palmén on Sat 08 Mart, 2008 20.31

Ericus Palmén omnes sodales, praecipue Horatii studiosos, amicissime salutat.
In carminibus suis lyricis Horatius argumentorum varietate excellit. Quin etiam contenderim, quicumque in ea fusius incubuerint, hos eximium habituros esse conspectum generalem rerum, quas iam ante Horatium plerique lyrici Graeci sibi canendas suscipere consuerant.
Inde ab adulescentia Horatius quadamtenus doctrinam Epicuream secutus suam viam videtur invenire voluisse, qua ad felicitatem duceretur. Vitam rusticam urbana multo gratiorem esse existimans in fundo a Maecenate sibi donato libenter versabatur. Eo amicos et amicas ad hilaria convivia invitabat, ibi securus cum iis amoenitate naturae circa sitae fruens ferias agere solebat otioque se dedicare.
In multis carminibus poeta praesertim vini iucunditatem laudat dicens eo sumpto curas pelli. Idem tamen monet vitem sacram esse; in bibendo ”ne quis modici transiliat munera Liberi” (Carm. I 18,7) neve in conviviis rixas suscitet. ”Natis in usum laetitiae scyphis pugnare Thracum est!”, exclamans postulat, ut talis mos barbarus tollatur et verecundus Bacchus sanguineis rixis prohibeatur (Carm. I 27, 1–4).
Infra ambo carmina memorata in extenso legere potestis:


Carm. I 18

Nullam, Vare, sacra vite prius severis arborem
circa mite solum Tiburis et moenia Catili.
Siccis omnia nam dura deus proposuit, neque
mordaces aliter diffugiunt sollicitudines.
Quis post vina gravem militiam aut pauperiem crepat?
At ne quis modici transiliat munera Liberi,
Centaurea monet cum Lapithis rixa super mero
debellata, monet Sithoniis non levis Euhius,
cum fas atque nefas exiguo fine libidinum
discernunt avidi. Non ego te, candide Bassareu,
invitum quatiam, nec variis obsita frondibus
sub divum rapiam. Saeva tene cum Berecynthio
cornu tympana, quae subsequitur caecus amor sui
et tollens vacuum plus nimium gloria verticem
arcanique fides prodiga, perlucidior vitro.


Carm. I 27

Natis in usum laetitiae scyphis
pugnare Thracum est! Tollite barbarum
morem, verecundumque Bacchum
sanguineis prohibete rixis!

Vino et lucernis Medus acinaces
immane quantum discrepat! Impium
lenite clamorem, sodales,
et cubito remanete presso!

Vultis severi me quoque sumere
partem Falerni? Dicat Opuntiae
frater Megillae, quo beatus
vulnere, qua pereat sagitta.

Cessat voluntas? Non alia bibam
mercede. Quae te cumque domat Venus,
non erubescendis adurit
ignibus, ingenuoque semper

amore peccas. Quicquid habes, age
depone tutis auribus… Ah, miser,
quanta laborabas Charybdi,
digne puer meliore flamma!

Quae saga, quis te solvere Thessalis
magus venenis, quis poterit deus?
Vix illigatam te triformi
Pegasus expediet Chimaera.

In quodam carmine libri tertii Horatius iocatus testam vini velut pium numen precatur, ut potione sua singulis participibus convivii animum relaxet et gaudium afferat. Tale convivium optime antelucanis quoque horis continuari posse, “dum rediens fugat astra Phoebus” (Carm. III 21,24) :


Carm. III 21

O nata mecum consule Manlio,
seu tu querelas sive geris iocos,
seu rixam et insanos amores
seu facilem, pia testa, somnum,

quocumque lectum nomine Massicum
servas, moveri digna bono die,
descende, Corvino iubente
promere languidiora vina!

Non ille, quamquam Socraticis madet
sermonibus, te negleget horridus.
Narratur et prisci Catonis
saepe mero caluisse virtus.

Tu lene tormentum ingenio admoves
plerumque duro; tu sapientium
curas et arcanum iocoso
consilium retegis Lyaeo;

Tu spem reducis mentibus anxiis
viresque et addis cornua pauperi :
post te neque iratos trementi
regum apices neque militum arma.

Te Liber et, si laeta aderit, Venus
segnesque nodum solvere Gratiae
vivaeque producent lucernae,
dum rediens fugat astra Phoebus.

Sufficiant haec specimina carminum Horatii vinum laudantis. In quibusdam versibus (I 27,10–24 et III 21,21–23) pro argumento collaterali iudicari potest amor. In sequenti nuntio meo de carminibus amatoriis Horatii plura referam. Valete!
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Hor. carm. 1, 34

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Sol 09 Mart, 2008 13.38

Marcus amicis suis Horatianis s.p.d.
Lectione Horatiana delectatus tria elegi carmina, quorum unum (id est 1, 9) heri proposui, alterum (1, 34) nunc ante oculos vobis constituturus sum, tertium propediem.
Carmine 1, 34 Horatius paenitere se dicit, quod Epicureos sectatus parum studiose numen coluerit divinum. Qui sermo intimus tam grave testimonium religiosae est conversionis, ut, quotienscumque hos versus legam, aliquantum commovear.
Dividitur carmen in partes tres:
I. vv. 1 – 5 (relictos): Horatius, quod numinis divini cultum attinet, mentem sibi mutandam esse fatetur;
II. vv. 5 – 12 (concutitur): fulmine, id est numine ipso divino ad mentem mutandam adductus est;
III. vv. 12 – 16: demonstratur, quanta in hominum vita vis sit numinis divini.
Pars prima:
Parcus deorum cultor et infrequens,
insanientis dum sapientiae
consultus erro, nunc retrorsum
vela dare atque iterare cursus
cogor relictos:

insanientis ... sapientiae] oxymoron; insanientis doctrina Epicuri. Qui deos quidem esse docet, sed tam beatam degere vitam, ut rebus humanis minime consulant.
consultus ... erro] oxymoron; Horatius doctrinam Epicuri secutus erravisse se fatetur.
retrorsum vela dare, iterare cursus] Poeta in rectam vitae viam redire se cogi animadvertit. Iter maritimum nihil aliud est nisi vita ipsa.
Pars altera:
.................................namque Diespiter
igni corusco nubila dividens
plerumque, per purum tonantis
egit equos volucremque currum,
quo bruta tellus et vaga flumina,
quo Styx et invisi horrida Taenari
sedes Atlanteusque finis
concutitur:

Diespiter] Iuppiter qui vocatur tonans.
per purum] id est per caelum serenum; describitur ergo eventus, qui praeter exspectationem accidit.
tellus – flumina – Styx (palus inferorum) – Teanarus (descensus ad inferos, synecdochice: inferi) - Atlanteus finis (oceanus Atlanticus sive terrae limites)] Fulmine vel potius numine divino universus afficitur orbis terrarum, quin etiam loca inferna.
Pars tertia:
................................valet ima summis
mutare et insignem attenuat deus,
obscura promens; hinc apicem rapax
Fortuna cum stridore acuto
sustulit, hic posuisse gaudet.

valet ... deus – Fortuna] vel potius Diespiter – deus – Fortuna (hoc loco minime caeca), id est πρόνοια vel fatum vel θειος λόγος vel ratio divina, qua omnia regi Stoici docent.
Ut ergo universus orbis terrarum numine divino gubernatur, ita et in hominis ipsius vita omnia fiunt fato. Intellexit Horatius, quanta omnibus locis vis esset numinis divini. Quid aliud est nisi poetae μετάνοια?
Quam iucundissimum vobis exopto diem Solis.
Valete. VII Id. Mart.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby Iulia on Sol 09 Mart, 2008 14.16

Iulia sodalibus omnibus, qui aeque ac ipsa Horatium amant, s.p.d.

Eheu, Marce, tibine tam facile est tria carmina eligere? ego modo primum librum pervolavi, ut quae imprimis mihi placeant colligerem, et duodequadraginta carmina proponere velim! Et restant adhuc libri ceteri!!! :D
Carmen I 9 abs te electum etiam mihi inter carissima omnium est, non autem ita, ut bene describere possim cur. Animus carminis, etiam valde finis eius animum meum delectant. Neque praetereundum esse censeo pulcherrimum fragmentum Alcai n. 90 D, quod Horatius sequitur.

Erice, quod attinet ad carmina abs te memorata, confitear liceat me miratam esse carmen I 37 ("Nunc est bibendum") non occurrere in nuntio tuo, quippe quod praecipue in mentem mihi venit, cum tui memini. :wink:

At etiam me ipsam quoddam in medium proferam oportet:


I 3

Sic te diua potens Cypri,
sic fratres Helenae, lucida sidera,
uentorumque regat pater
obstrictis aliis praeter Iapyga,

nauis, quae tibi creditum
debes Vergilium; finibus Atticis
reddas incolumem precor
et serues animae dimidium meae.

Illi robur et aes triplex
circa pectus erat, qui fragilem truci
commisit pelago ratem
primus, nec timuit praecipitem Africum

decertantem Aquilonibus
nec tristis Hyadas nec rabiem Noti,
quo non arbiter Hadriae
maior, tollere seu ponere uolt freta.

Quem mortis timuit gradum
qui siccis oculis monstra natantia,
qui uidit mare turbidum et
infamis scopulos Acroceraunia?

Nequicquam deus abscidit
prudens Oceano dissociabili
terras, si tamen impiae
non tangenda rates transiliunt uada.

Audax omnia perpeti
gens humana ruit per uetitum nefas;
audax Iapeti genus
ignem fraude mala gentibus intulit;

post ignem aetheria domo
subductum macies et noua febrium
terris incubuit cohors
semotique prius tarda necessitas

leti corripuit gradum.
Expertus uacuum Daedalus aera
pennis non homini datis;
perrupit Acheronta Herculeus labor.

Nil mortalibus ardui est;
caelum ipsum petimus stultitia neque
per nostrum patimur scelus
iracunda Iouem ponere fulmina.



Tam philologice quam vos de versibus his disserere non possum, et causa praecipue, cur certum mihi placet carmen, est, quod animum meum tangit. Commovit me hoc in poemate cura sollocita Vergilii amici et quomodo provocat meditationes circum hominum audaciam. Meditationes illae licet saepius occurrant, imprimis in Ovidii descriptione aetatis aureae excellunt, tamen numquam non me commovent. Quid est homo? Quis est locus homini a Dis provisum? Humilitas haec, quae e talibus versis elucet, magis mihi placet quam superbia illa, qua alii auctores nonnumquam de dignitate hominis scribunt. Verum quidem est naturam, ubi decernit contra hominem agitare, semper homine fortiorem esse, tamen homo audacia quadam actus non desinit naturam provocare et semper studet eam vincere. Non obliviscamur oportet tales "triumphos" super naturam solum ipsius naturae gratia fieri posse. Di rati semper hominibus fortiores sunt.

Propediem plura. Valete!
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Sol 09 Mart, 2008 22.05

Mercurius Marco suo s.

Praeclarum argumentum, amice carissime, in litteris tuis protulisti, quod affirmare quidem potest Thaliarchum non servum fuisse (tune illum locum alterum Horatianum invenisti? congratulor!). Sed admonere te velim carminis XXXVIII. libri I. Odarum, quod ita sonat:

Persicos odi, puer, apparatus,
displicent nexae philyra coronae,
mitte sectari, rosa quo locorum
sera moretur.

Simplici myrto nihil adlabores
sedulus, curo: neque te ministrum
dedecet myrtus neque me sub arta
uite bibentem.

In quo carmine poetam ad servum suum alloqui apparet, quem eodem modo sicut Thaliarchum puerum (ac inferius ministrum) appellat. Vide versum XV. Carm. X. Lib. I. Od. "sperne, puer, neque tu choreas". Quantopere hi duo versus inter se similes sint, facile quisque intelligere potest. Vale! Budapestini, a. d. VII. Id. Mart.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Hor. carm. 1, 9, 16 (puer).

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Lun 10 Mart, 2008 1.26

Marcus Mercurio optimo amico suo sal.
Equidem carm. 1, 9, 16 hoc modo scribi oportebat, idque commatis omissis:
sperne puer neque...;
> id est nec dulcis amores sperne, dum puer es, <Thaliarche>, neque...;
nam quod ad contextum sententiarum attinet, illud puer praedicativum esse apparet, non dictum in casu vocativo. Qua de causa ipse scripsi: quoad adolescentes eritis.
Fac valeas. VI Id. Mart. Crefeldiae.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby noricus on Lun 10 Mart, 2008 6.37

noricus omnibus salutem

saluete, ludentes! ego sero? dum de initio ludi loquar iam incipit... ludamus igitur, sodales carissimi! certamen enim haud iniucundum esse pareat, ubi unius uiri carmina inter se uersusque, quisnam optimus sit, pugnant. equidem Horatius mihi Romanorum poetarum optimus et praeter Vergilium solus paene fuisse uidetur, qui ceteros facile uincit seu animi nobilitate seu uersuum, qui Graecorum eximii modis excellunt numerisque. unicus est inter Romanos uarietate rerum, quas carminibus tractabat, cum nusquam ullum umquam opus uerbis abundet temere positis uelut fusius scriptis, ubi rebus uersus, res quoque uersibus tam affabre implicatas uidemus ut eum iure praeditum diuino quodam ingenio uocemus. paret ipse quoque huius rei conscius fuisse scribens (carm,3 XXX):

Exegi monumentum aere perennius
regalique situ pyramidum altius,
quod non imber edax, non Aquilo inpotens
possit diruere aut innumerabilis
annorum series et fuga temporum.
Non omnis moriar multaque pars mei
uitabit Libitinam; usque ego postera
crescam laude recens, dum Capitolium
scandet cum tacita uirgine pontifex.
Dicar, qua uiolens obstrepit Aufidus
et qua pauper aquae Daunus agrestium
regnauit populorum, ex humili potens
princeps Aeolium carmen ad Italos
deduxisse modos. Sume superbiam
quaesitam meritis et mihi Delphica
lauro cinge uolens, Melpomene, comam.

tanta sanctitate, tanto studio ueneror eum, ut uix in forum de eo locuturus descendere audeo. tremet latus et uix linguam soluere queo, propter operis magnitudinem pulchritudinem diuinitatem, quod tanta uarietate in altum surgat, ut nil ferme uideatur fuisse, quin ille passus uel expertus sit, quippe qui uel minime aceto carens lusibus aliis, cum sibi uideretur, pepercit nonumquam odio spatium dedisse pareat(uide epod.,IV uel XII). praeterea quid nos de Romanorum uita scire credamus, nisi perdurassent ad nostra usque tempora Horatiana illa carmina epistulaeque? licet muros nondum omnino Romae dirutos aspiciamus, quid Romano re uera animum moueret non nisi ex eius libris perceperimus. cum Erico igitur maxime consentio, qui Horatii libros conspectum rerum praestare posse iudicauit, sed nonne sacrilegium sit Horatium tamquam historicum legere? ergo ex epistulis huc aliquid depromere recuso, quamuis sint testimonium graue temporum illorum.

utcumque sit; ne magnificum egregiumque aceto lusoque Horatium factum esse credamus mihi tristioribus ex carminibus illud elegi neque uereor, quin primas sibi facile uindicet, quo ueteribus Graecis, a quibus Romani plerumque temere mutuo sumere conati sunt, sine dubio par est, modo insuper Alcaico Saphus adhibito, quo alium Romanum tanta facilitate usum esse nondum deprehendi...



Ille et nefasto te posuit die,
quicumque primum, et sacrilega manu
produxit, arbos, in nepotum
perniciem opprobriumque pagi;


illum et parentis crediderim sui
fregisse cervicem et penetralia
sparsisse nocturno cruore
hospitis; ille venena Colcha

et quidquid usquam concipitur nefas
tractavit, agro qui statuit meo
te, triste lignum, te caducum
in domini caput inmerentis.

quid quisque vitet, numquam homini satis
cautum est in horas. navita Bosphorum
Poenus perhorrescit neque ultra
caeca timet aliunde fata,

miles sagittas et celerem fugam
Parthi, catenas Parthus et Italum
robur: sed inprovisa leti
vis rapuit rapietque gentis.

quam paene furvae regna Proserpinae
et iudicantem vidimus Aeacum
sedesque discretas piorum et
Aeoliis fidibus querentem


Sappho puellis de popularibus,
et te sonantem plenius aureo,
Alcaee, plectro dura navis,
dura fugae mala, dura belli.

utrumque sacro digna silentio
mirantur umbrae dicere, sed magis
pugnas et exactos tyrannos
densum umeris bibit aure volgus.

quid mirum, ubi illis carminibus stupens
demittit atras belua centiceps
auris et intorti capillis
Eumenidum recreantur angues?

quin et Prometheus et Pelopis parens
dulci laborem decipitur sono
nec curat Orion leones
aut timidos agitare lyncas.

(carm.,2,XIII)





si nunc quis uestrum a me rogarit- quod quidem aequum erit, quoniam non hic conuenimus litteras temere congestum - , cur placeat hoc maxime poema, me respondebo primum diligere numerum alioquin apud Romanos perrarum, deinde probare animum poetae, qui tenebras uitae ueritus non est sinistris imaginibus exprimere, eiusdem postremo gaudere ingenio, quod, postquam hominum sortem exempla nefarii futilis et inprouisi adponens (illum et parentis crediderim sui | fregisse cervicem et penetralia | sparsisse nocturno cruore | hospitis) tam atris coloribus depinxerat, fine uersuum umbris fortunarum quasi lumem opposuit poesis, una etiam in sententia: "quid mirum, ubi illis carminibus stupens | demittit atras belua centiceps | auris" . ambigue hoc quidem, cum post uolgi uerbum positum uel uolgum ipsum beluam esse significet (centiceps) uel uitam inexorabilem inexplebilemque, ut quae prius seriusque omnem quemque nostrum superatura sit...habet praeterea quoddam Orphicum. nam quis nisi Orpheus cantibus beluam mitiget? nonne opus est grande? num a Rilke aut Baudelaire aut Hoelderlin melius compositum esset?



haec hactenus! ualete!
OPTIMA IN CYNOSARGE DISCEBAM AB OPTIMIS.
noricus
 
Nuntii: 181
Nomen dedit: Iov 12 Ian, 2006 18.19

Emitteby Mercurius Hungaricus on Lun 10 Mart, 2008 11.31

Mercurius Marco suo s.

Num Horatius ipse notam philologicam versui suo adiecerit, vocabulum "puer" substantivum praedicativum esse intelligendum? Quod mihi non tam verisimile esse quam tibi videtur. Certe, fieri potest, ut ita sit, ut dicas; sed aeque fieri potest, ut interpretatio a te prolata nihil aliud sit, quam grammaticorum scrupulosa coniectatio satis iam inveterata, et quidem nonnisi per libros scholares confirmata. Quid? quod e versu alio a me citato satis apparet Horatium vocabulo "puer" libenter tamquam vocativo usum esse. Vale! Budapestini, a. d. VI. Id. Mart.
Last edited by Mercurius Hungaricus on Lun 10 Mart, 2008 13.23, edited 1 time in total.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Lun 10 Mart, 2008 12.47

Marcus Mercurio suo sal.pl.d.
Bene, mi optime amice! Neque tamen silentio praetereundum videtur esse toto illo carm. 1, 9 παραίνεσιν contineri: permitte, fuge, sperne. Quae consilia num servo data esse putas?
Praeterea illud puer substantivum est praedicativum.
Equidem, quod ad carm. 1, 38 attinet, puerum illum servum vel potius vini ministrum esse arbitror, qui poetae soli bibenti pocula ministrat.
Ceteri amici quid sentiunt?
Cura, ut valeas. VI Id. Mart. Crefeldiae.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby Iulia on Lun 10 Mart, 2008 12.58

Iulia Marco Mercurioque amicis suis s.p.d.
Quod attinet ad puerum: Fositan parum perita sim vel aliquid me fugat, sed non video quid vetet id verbum vocativum non praedicativum intellegere, et significatione quidem adulescentis, non servi: "nec dulcis amores sperne, amice mi iuvenilis, neque tu choreas, donec ... "
Ceterum animadverti me antea numquam tam attente de eo verbo cogitasse... Valete quam optime.
Last edited by Iulia on Lun 10 Mart, 2008 21.20, edited 1 time in total.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Lun 10 Mart, 2008 13.24

Mi Marce,

nuncium meum ad tuum monitum correxi, quem vide.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Iulia on Lun 10 Mart, 2008 13.28

Iulia omnibus amicis Horatianis salutem plurimam.

Pergam carmina mihi dilectissima in medium proferre, eo ordine, quo obviam veniunt - nonum ergo exclusum manebit, at quid faciam? Ad unum omnia dignissima habeo, quae praebeantur! Quo magis gaudeo carmina a vobis proposita relegere, saepissime animo attentiore quam antea, et cogitationes vestras de iis studere.

Legatis ergo mecum carmen I 14:

O navis, referent in mare te novi
fluctus. O quid agis? Fortiter occupa
portum. Nonne vides ut
nudum remigio latus,

et malus celeri saucius Africo
antemnaeque gemant ac sine funibus
vix durare carinae
possint imperiosius

aequor? Non tibi sunt integra lintea,
non Di, quos iterum pressa voces malo.
Quamvis Pontica pinus,
silvae filia nobilis,

iactes et genus et nomen inutile:
nil pictis timidus navita puppibus
fidit. Tu, nisi ventis
debes ludibrium, cave.

Nuper sollicitum quae mihi taedium,
nunc desiderium curaque non levis,
interfusa nitentis
vites aequora Cycladas.



Placet mihi imago navis, certe locus communis, sed pulcherrime elaboratus. Loquitur poeta nimis patriae suae amans, quam ut aequo animo civitatem bello civili percussam videre possit, et profecto commovit me cura eius sollicita tremulaque.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

si tener pleno cadit haedus anno

Emitteby Phlebas on Mart 11 Mart, 2008 9.29

Phlebas Iuliae sodalibusque omnibus salutem.

Gratias tibi, Iulia optima, vobisque ago, sodales spectatissimi, propter lectionem Horatianam feliciter institutam. Quamvis sero et, ut soleo, inculte, vobiscum conloquere audeo.

Iulia nostra mathematica, carmen pulcherrimum elegisti, mihi valde amatum:
Sic te diua potens Cypri, … nihil est quod addam.

Marcus Carmen elegit in quo testimonium religiosae conversionis invenire possumus:
Parcus deorum cultor et infrequens, …

Vobis propono dua carmina ubi, mea opinio, fundamenta religiositatis Horatii nostri invenire possumus:

III, XIII

O fons Bandusiae, splendidior vitro,
dulci digne mero non sine floribus,
cras donaberis haedo,
cui frons turgida cornibus
primis et venerem et proelia destinat —
frustra, nam gelidos inficiet tibi
rubro sanguine rivos
lascivi suboles gregis.

te flagrantis atrox hora Caniculae
nescit tangere, tu frigus amabile
fessis vomere tauris
praebes et pecori vago.

fies nobilium tu quoque fontium
me dicente cavis inpositam ilicem
saxis, unde loquaces
lymphae desiliunt tuae.


III, XVIII

Faune, Nympharum fugientum amator,
per meos finis et aprica rura
lenis incedas abeasque parvis
aequus alumnis,
si tener pleno cadit haedus anno
larga nec desunt Veneris sodali
vina creterrae, vetus ara multo
fumat odore.

ludit herboso pecus omne campo,
cum tibi nonae redeunt Decembres;
festus in pratis vacat otioso
cum bove pagus;
inter audacis lupus errat agnos,
spargit agrestis tibi silva frondes,
gaudet invisam pepulisse fossor
ter pede terram.


Sed tempus fugit, munera me petunt, cras plura.

Valete quam optume
Nomino numeros; quibus numeramus; et adsunt in memoria mea non imagines eorum, sed ipsi.
Phlebas
 
Nuntii: 123
Nomen dedit: Iov 29 Dec, 2005 15.42

Horatii carmen I 37

Emitteby Ericus Palmén on Mart 11 Mart, 2008 13.42

Ericus Palmén sodalibus Horatii studiosis s.d.p.
In conclusione superioris nuntii me proxime de amatoriis carminibus Horatii relaturum promiseram; sed mirante Iulia, quod in eo carmen ad victoriam de Cleopatra reportatam pertinens tractare omisissem, mentem mutavi et infra de hoc disseram. Quamquam eius quoque strophae prima et secunda pro elogio optimi vini cedunt, tamen omne carmen potius iis adnumeraverim, quorum argumentum principale est res Romana, sicut in carmine I 14 a Iulia recentissime examinato.
Postquam fama percrebruit Cleopatram, reginam Aegypti, a Caesare Octaviano devictam esse, Horatius carmen composuit, in quo hanc victoriam vino et lautissimis dapibus celebrari iubet (Carm. I 37, 1–4):

Nunc est bibendum, nunc pede libero
pulsanda tellus, nunc Saliaribus
ornare pulvinar deorum
tempus erat dapibus, sodales!

Declarat Caecubum, quod non minus quam Falernum ”interiore nota” sit vinum (cf. Carm.II 2,8 ), ”cellis avitis” depromi oportere; ingenti enim cura universos Romanos levatos esse, quod ab hoste minaci liberati essent, quae ”fortuna dulci ebria” ipsi Capitolio ”dementes ruinas” et toti imperio Romano ”funus” parare in animo habuisset, quin etiam ”contaminato cum grege turpium morbo virorum” (vv. 5–12). ”In veros timores” tamen Cleopatram redactam esse, quod in proelio navali Actiaco devicta esset – quod ”vix una sospes navis ab ignibus” superfuisset, atque Caesar Octavianus reginam fugientem, “accipiter velut molles columbas aut leporem citus venator in campis nivalis Haemoniae” persecutus esset, ”daret ut catenis fatale monstrum” (vv. 12–21).
Nihilo minus in ultimis strophis Horatius longe alia utitur voce: prope laudavisse videtur reginam, ut quae ”vultu sereno” cladem accepisset ac ”non humilis mulier” venenum serpentis sumendo vitam finire maluisset quam fugae se mandare, nedum in triumpho victoris Romam ingredi (vv. 21–32).
Omnia supra dicta Horatius in hoc carmine ita canit:

Antehac nefas depromere Caecubum
cellis avitis, dum Capitolio
regina dementes ruinas
funus et imperio parabat

contaminato cum grege turpium
morbo virorum, quidlibet impotens
sperare fortunaque dulci
ebria. Sed minuit furorem

vix una navis sospes ab ignibus,
mentemque lymphatam Mareotico
redegit in veros timores
Caesar ab Italia volantem

remis adurgens, accipiter velut
molles columbas aut leporem citus
venator in campis nivalis
Haemoniae, daret ut catenis

fatale monstrum; quae generosius
perire quaerens nec muliebriter
expavit ensem nec latentes
classe cita reparavit oras;

ausa et iacentem visere regiam
vultu sereno, fortis et asperas
tractare serpentes, ut atrum
corpore combiberet venenum,

deliberata morte ferocior,
saevis Liburnis scilicet invidens
privata deduci superbo
non humilis mulier triumpho.

Sicut carmen I 14 a Iulia tractatum, in quo poeta rem publicam Romanam bellis civilibus vexatam velut navem tempestate afflictam hortatur, ut ad naufragium vitandum fortiter portum petat, ita hoc quoque carmen, in quo de Cleopatra triumphus agitur, radices suas in poesi Graeca Alcaei habet. Nam simili fere allegoria usus Alcaeus in quodam carmine, e quo duae tantum strophae servatae sunt, rem publicam laborantem cum nave in discrimen vocata comparaverat; idemque in alio carmine mortem Myrtili tyranni vino abundanter sumendo celebrari oportere cecinerat.
Sunt apud Horatium etiam alia carmina, quae sub titulo ‘Res Romana’ collocari possint – ante omnia Odae quae vocantur Romanae (III 1–6); sed ea hic omitto fusius examinare, ne nuntius meus longitudine modum excedat. Valete !
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Next

Return to Litterae Latinae

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron