Platonis Crito: e lingua Graeca in linguam Latinam

Colloquia de lingua Latina

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Platonis Crito: e lingua Graeca in linguam Latinam

Emitteby Carlo on Merc 04 Feb, 2009 18.44

In hac area colloquiali non sermonem conferimus nisi Latine, itaque mihi nuntii Anglice scripti delendi sunt. Carolus tamen illa excerpta Platonis in Latinum convertit velitque, ut doceatis.

Moderator

[-------------------]

[----- ]Criton [52a-b]:

ταύταις δή φαμεν καὶ σέ, ὦ Σώκρατες, ταῖς αἰτίαις ἐνέξεσθαι, εἴπερ ποιήσεις ἃ ἐπινοεῖς, καὶ οὐχ ἥκιστα Ἀθηναίων σέ, ἀλλ᾽ ἐν τοῖς μάλιστα.” εἰ οὖν ἐγὼ εἴποιμι: “διὰ τί δή;” ἴσως ἄν μου δικαίως καθάπτοιντο λέγοντες ὅτι ἐν τοῖς μάλιστα Ἀθηναίων ἐγὼ αὐτοῖς ὡμολογηκὼς τυγχάνω ταύτην τὴν ὁμολογίαν. φαῖεν γὰρ ἂν ὅτι “ὦ Σώκρατες, μεγάλα ἡμῖν τούτων τεκμήριά ἐστιν, ὅτι σοι καὶ ἡμεῖς ἠρέσκομεν καὶ ἡ πόλις: οὐ γὰρ ἄν ποτε τῶν ἄλλων Ἀθηναίων ἁπάντων διαφερόντως ἐν αὐτῇ ἐπεδήμεις εἰ μή σοι διαφερόντως ἤρεσκεν, καὶ οὔτ᾽ ἐπὶ θεωρίαν πώποτ᾽ ἐκ τῆς πόλεως ἐξῆλθες, ὅτι μὴ ἅπαξ εἰς Ἰσθμόν, οὔτε ἄλλοσε οὐδαμόσε, εἰ μή ποι στρατευσόμενος, οὔτε ἄλλην ἀποδημίαν ἐποιήσω πώποτε ὥσπερ οἱ ἄλλοι ἄνθρωποι, οὐδ᾽ ἐπιθυμία σε ἄλλης πόλεως οὐδὲ ἄλλων νόμων ἔλαβεν εἰδέναι, ἀλλὰ ἡμεῖς.

[----------------]

Hisce criminibus dicimus te quoque, o Socrates, implicari posse, si quidem feceris quae cogitas atque non mimime inter Athenienses te, sed quam qui maxime. Si ergo quaeram: "Quidnam?", fortasse me increpent obiectantes me maxime inter Athenienses iure iurando obstrictum esse cum iis. Dixerint enim: "Quorum rerum, o Socrates, nobis magnum indicium est, quod nos et ista civitas natura coniunctae sumus cum te. Non enim praestavisses omnes ceteros Athenaios permanens in eadem civitate, nisi natura coniunctus esses cum ipsa, neque numquam discessisset ab urbe quibusdam sollemnibus, praeter ludos Isthmicos semel, et nusquam alibi, nisi pugnaturus aliquo (loco); neque ullam aliam profectionem in externas regiones effecisti, ut ceteri homines, neque cupiditas cognoscendi aliam civitatem vel alias leges te deprehendit. Nos et nostra civitas sufficiebamus tibi."

[------------------]
Carlo
 
Nuntii: 2
Nomen dedit: Merc 04 Feb, 2009 18.37

Re: Plato's Criton: Greek -> Latin

Emitteby Ericus Palmén on Iov 05 Feb, 2009 16.00

Salve, Carlo – sive potius Carole!
Excerptum dialogi Platonis, in quo leges Atheniensium personificatae Socratem in vincula coniectum allocutae monent fugam honesto cive et sapienti viro indignam esse, e Graeco in Latinum vertisti. E versione tua apparet te Latinitatem non adeo ignorare, ut tibi necesse sit in ipso nuntio tuo ad linguam Anglicam confugere. Posthac igitur quaeso regulas areae nostrae colloquiorum Latinorum secutus hic nonnisi Latine scribas. Etiam praenominis tui forma Latiniore (Carolus), si vis, uti poteris.
Petis, ut mendis, si quae sunt, sublatis versio tua melior reddatur. Nonnulla profecto in ea menda occurrunt: e.g. thema verbi ‘praestare’ est ‘praesto, praestiti, praestitum’, neque plusquamperfectum coniunctivi eius est *’praestavissem’, sed ‘praestitissem’. Usitatissimum substantivum quintae declinationis, ‘res’, non est masculini, sed feminini generis; ergo ‘quarum rerum’ dici oportet, non *’quorum rerum’.
Equidem, quo lucidior et elegantior interpretatio Latina illius excerpti sonet. quibusdam locis liberius eam verterim; e.g. genetivus pluralis textus Graeci ‘toutōn’, cui respondeat elocutio Latina ‘harum rerum’, quod intellegam, in hoc contextu optime praetermitti sive “intra lineas” legenda relinqui potest. Quibusdam aliis quoque locis interpretatio mea a tua nonnihil differt:
Hisce criminibus dicimus te quoque, o Socrates, implicatum iri, si feceris , quae cogitas, nec minime inter Athenienses te, sed quam maxime. Si ergo quaeram: "Quid?" , optimo iure, opinor, me increpent monentes me maxime inter Athenienses illo pacto obstrictum esse. Dicant enim: "O Socrates, nobis manifesta sunt indicia et nos et istam civitatem tibi placuisse. Neque enim tu – aliter atque omnes reliqui Athenienses – in ea mansisses, nisi tibi placeret. Neque umquam ex urbe discessisti ad ulla spectacula sollemnia, praeter ludos Isthmicos semel, neque quoquam alio, nisi alicubi militiam facturus. Neque ullum aliud iter peregrinum fecisti, ut ceteri homines, neque cupiditas aliam civitatem vel alias leges cognoscendi te cepit. Nos et nostra civitas tibi sufficiebamus."
Spero me hac versione tibi auxilium, quod petiveras, dedisse. Te optime valere iubet Ericus Palmén.
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Re: Plato's Criton: Greek -> Latin

Emitteby Carlo on Sat 07 Feb, 2009 10.49

Magnas gratias ago tibi pro tuo optimo auxilio. Non usus sum omnibus tuis interpretationibus, quoniam tua conversio mihi videbatur adeo perfecta ut non posset mea esse. Necesse est me facturum alias conversiones, quare ego exspecto etiam me frui tuo auxilio. :D
Carlo
 
Nuntii: 2
Nomen dedit: Merc 04 Feb, 2009 18.37


Return to Lingua Latina

Qui adsunt

Users browsing this forum: Google [Bot] and 1 guest

cron