Rhumakes omnibus salutem plurimam dicunt
(Erice, non ut sim morosus, sed schola latina est schola in Latio vel ubicumque a Latinis posita, in qua quaecumque materies tractari potest, etiam e.g. geometria, dummodo locus vel doctores latini sint; schola latinae (linguae) schola est, in qua viri mulieresque undecumque orbis orti, ubicumque posita (quod ad nos, in interreti), dummodo materies latina (lingua) sit... annon? Praeter me, neminem nostrum vidi Latinum (sive Latii incolam) esse, sed omnes latinae docendae, quantum possumus, parati sumus).
Sed quaecumque verba, dum quam simplicissima, placent: magis mea opinione altera quaestio pollet de loco: dicis enim inter Themata quoque verba tantum latine scripta parere: sed
si illum titulum bilinguem inter Themata posuerimus, advena etiam verba anglica, non latina tantum leget...

: sin in FAQ, ex prima pagina tantum verbum FAQ videbit, annon? dein, FAQ ineundae legendaeque erunt, in quibus plurimos (XXX circiter, credo) titulos anglicos eodem colore (et tenue quidem!) scriptos legere debebit, inter quos titulus iste noster difficillime, ceu dixisti, "eminere" poterit (in FAQ primi duo tituli tantum, ni fallor, latini sunt) . Nonne melius, quaero, ut ilico sine ulla ulteriori exploratione in prima pagina advena discere cupidus, quod cupit, invenire possit? Valde spero administratores hoc praesertim esse consideraturos.
Valete!
PS
Quid mirum, quod duplex sim, quando Ianus numen Etruscis cultissimum est?
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)