PRIVATE HELPERS LIST (to learn latin)

Colloquia de lingua Latina

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Ericus Palmén on Sol 08 Oct, 2006 20.47

Ericus omnibus sodalibus tirones adiuvandi studiosis s.d.p.
Vesperascente Solis die 8.10. indice ab Iulia exarato nisus textum infra positum adumbravi, quem primo quoque tempore administratoribus Radiophoniae Finnicae Generalis mitterem. Priusquam id faciam, velim vos omnes textum accuratissime perlegatis et, si quid addendum aut mutandum in eo reppereritis, id mihi nuntietis.
Anglicam partem praefationis recensuit collega mea Maija-Leena Kallela, quae, praeter seriem librorum CLAVIS LATINA inscriptam et una mecum elaboratam, etiam multum materiae didacticae Anglicae exaravit et multos annos in schola Anglice docuit.

AUXILIO EGES? - DO YOU NEED HELP (TO LEARN LATIN)?

Infra enumerantur linguae, quibus nonnulli sodales Colloquiorum Latinorum ad quaestiones vestras (praeter Latine) privatim respondere parati sunt. Post unamquamque linguam enumerantur sodales, qui eā adiri possunt. Quod ad inscriptiones electronicas privatas sodalium (â€
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Emitteby Mucius Scaeuola on Sol 08 Oct, 2006 21.42

Mucius Erico ceterisque sal.

Festinanter scripsi nomina linguas scientium, et quod mea intererat fuit quomodo paginae forma habita esset: nullius momenti est mutatio nominum!
De aliis rebus mihi optimum aliud uidetur; sed non intellexi bene si facultas nobis sit paullulum uariandi postea: enim cum eam paginam habeamus poterimus meliorem efficere ipsam (e.g. augendo numerum linguarum in praefatione*, aut immittendo alios qui adiuuare tirones uolent nec adhuc dixerunt).

*de hoc cogitaui: cum inutile sit redigere praefationem linguiis quas nemo colloquiorum sciat (enim tirones legere facultatem auxilii sibi esse, non auxilium capere possent), unusquisque, qui se proposuit paratum ad iuuandum, scribet eam, si uoluerit. Ita laborem partietur inter nos neque unum grauauit. :wink:

Valentes estote
Mucius Scaeuola
 
Nuntii: 99
Nomen dedit: Sat 10 Iun, 2006 17.18
Location: Italia

Emitteby Ericus Palmén on Sol 08 Oct, 2006 23.23

Ericus Mucio Scaevolae s.d.
Nimirum ea, quae attingis, sciscitari possum. Meminerimus tamen aream nostram Colloquiorum Latinorum nonnisi perexiguam esse partem activitatis Radiophoniae Finnicae Generalis; administratores eius vix assidue in eam adeo incumbere volunt, ut brevibus intervallis facultatem nobis dent "paullulum variandi" sive ut continenter istius generis mutationes faciant, "e.g. augendo numerum linguarum in praefatione, aut immittendo alios, qui adiuvare tirones volent nec adhuc dixerunt".
Itaque optimum factu esse duco indicem nostrum iam diu praeparatum nunc quam diligentissime limare, ne eo semel absoluto statim novis mutationibus opus sit. Nondum scio, quo loco administratores aditum in indicem adiutorum in area nostra collocare meditentur. Ipse potissimum ad M.Favonii sententiam accedo, qui proposuit, ut in prima pagina eius (fortasse sub FAQ) collocaretur. Vale!


Festinanter scripsi nomina linguas scientium, et quod mea intererat fuit quomodo paginae forma habita esset: nullius momenti est mutatio nominum!
De aliis rebus mihi optimum aliud uidetur; sed non intellexi bene si facultas nobis sit paullulum uariandi postea: enim cum eam paginam habeamus poterimus meliorem efficere ipsam (e.g. augendo numerum linguarum in praefatione*, aut immittendo alios qui adiuuare tirones uolent nec adhuc dixerunt).

*de hoc cogitaui: cum inutile sit redigere praefationem linguiis quas nemo colloquiorum sciat (enim tirones legere facultatem auxilii sibi esse, non auxilium capere possent), unusquisque, qui se proposuit paratum ad iuuandum, scribet eam, si uoluerit. Ita laborem partietur inter nos neque unum grauauit.

Valentes estote

Reditus ad initium
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Emitteby Rhumak on Lun 09 Oct, 2006 1.43

Rhumak Mucio Ericoque spd

Si, mi Muci, praefatio bilinguis erit - ut mihi cuncti denique convenisse visi erant - quidam nostrum, qui anglica lingua matre fruatur scribito, ut Vettius Saturninus et alii.
Verba tua per me scribere, Erice, licet: forma, qua cum magistra elaborata, qui mendosa carensve esse possit? Etiam titulus, quamquam forma sensuque angustiusculus (si tam brevis esse debebat, nonne melius "Schola Latinae - School of Latin" - in interiore pagina "scholam" auxilia epistularia esse explicabamus), mi non displicet, dummodo, repeto, omnia quam citissimo fieri possint: quod maxime refert, te ad ministros YLEs quaestionem mittere posse.
Sed quod ad alteram quaestionem attinet, a te parum dissentio de loco. Vereor enim ne latinae non satis peritus advena in primam paginam per interrete navigans ventus, cum omnia latine scripta viderit, a procedendo vel magis explorando huius situs locos (inter quos FAQ, quos proposuisti)arceatur. Sin protinus inter Themata verba facilia, bilingui titulo, viderit...

Valete
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby D. Vettius Saturninus on Lun 09 Oct, 2006 9.42

Hauete

Si aliquod de aut commoditate aut pretio telephonorum mobilium in Casachia scirem, ad eius usum Dionysium commendarem; namque talia, saltem in America, fere omnes computatrorum functiones habent necnon minime constant.
Porro, si mihi licet abecedarios erudire, ut possum, adiuuabo.
Vos denique rogo, Iulia et Erice, qui sit iste alter Rhumak quem uos ambo apud Francogallice loquentes enumerastis. Rhumakem geminum esse semper suspicatus sum.

Valete
AB IOVE PRINCIPIVM MVSAE IOVIS OMNIA PLENA
ILLE COLIT TERRAS ILLI MEA CARMINA CVRAT
VERGILIVS
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby Ericus Palmén on Lun 09 Oct, 2006 14.55

Ericus Palmén Rhumaki et D. Vettio Saturnino s.d.p.
Haud mediocriter miror, quod titulus ’Auxilio eges? – do you need help (to learn Latin)?’ a te, Rhumak, â€
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Emitteby D. Vettius Saturninus on Lun 09 Oct, 2006 18.44

Vettius Erico s.d.p.

Quia heri a me petiisti ut expressis cum uerbis me paratum esse tironibus auxilio egentibus in linguis indicatis declarem, ad hoc respondeo, ut me iam fecisse putaui cum scripsissem, "Adiuuabo," sponte, dummodo mihi liceat, nomen meum indici adiutorum do; id est expressis, ut reor, uerbis me paratum, paratum inquam, esse tironibus auxilio egentibus petentibusue, a quo euentu haudquaquam abhorrebo, in linguis supra indicatis, etsi Aegyptia necessario subtracta, nunc in hac re libenter affirmo. Quam ambiguitatem manifestam ex parte mea spero dehinc exegisse.
Ceterum, ut animaduerto, Rhumakem geminum esse nullis uerbis expressis negasti. =->

Vale!
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby Mercurius Hungaricus on Mart 10 Oct, 2006 8.48

Mercurius Erico s. d.

Rogo te, amice litteratissime, ut indici illi et me tamquam Hungarice tirones adiuvare paratum adsciscas. Certe et alias linguas scribere possem, sed quia sunt in nostro foro, quibus linguae illae vernaculae sint, supervacanaeum habeo praeter meum vernaculum sermonem alios a me plus minusve cognitos enumerare. Vale! Budapestini, a. d. VI. Idus Octobris.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Ericus Palmén on Mart 10 Oct, 2006 10.03

Ericus Palmén Mercurio Hungarico et D.Vettio Saturnino s.d.p.
Libenter facio, quod rogas, Mercuri; revera enim iam diu clam spero te quoque adiutoribus tironum adnumerari velle, ut qui unum e sodalibus areae nostrae maxime activis te praebueris, praesertim cum simul etiam lingua Hungarica, longinqua affinitate cum meo sermone patrio coniuncta, in indice nostro locum obtineat. Infra igitur vides, qualem formam hodie acceperint ea, quae cras administratoribus Radiophoniae Finnicae Generalis electronice missurus sum:

AUXILIO EGES? - DO YOU NEED HELP (TO LEARN LATIN)?

Infra enumerantur linguae, quibus nonnulli sodales Colloquiorum Latinorum ad quaestiones vestras (praeter Latine) privatim respondere parati sunt. Post unamquamque linguam enumerantur sodales, qui eā adiri possunt. Quod ad inscriptiones electronicas privatas sodalium (â€
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Mart 10 Oct, 2006 11.35

M. Favonius Ursinus Erico Palm
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby Ericus Palmén on Mart 10 Oct, 2006 17.47

Ericus Palmén Marcum Favonium amicissime salutat.
Quare ego epistula tua stomacher? Nihil est, inquam, cur â€
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Emitteby Rhumak on Mart 10 Oct, 2006 19.26

Rhumakes omnibus salutem plurimam dicunt

(Erice, non ut sim morosus, sed schola latina est schola in Latio vel ubicumque a Latinis posita, in qua quaecumque materies tractari potest, etiam e.g. geometria, dummodo locus vel doctores latini sint; schola latinae (linguae) schola est, in qua viri mulieresque undecumque orbis orti, ubicumque posita (quod ad nos, in interreti), dummodo materies latina (lingua) sit... annon? Praeter me, neminem nostrum vidi Latinum (sive Latii incolam) esse, sed omnes latinae docendae, quantum possumus, parati sumus).

Sed quaecumque verba, dum quam simplicissima, placent: magis mea opinione altera quaestio pollet de loco: dicis enim inter Themata quoque verba tantum latine scripta parere: sed si illum titulum bilinguem inter Themata posuerimus, advena etiam verba anglica, non latina tantum leget... :roll:: sin in FAQ, ex prima pagina tantum verbum FAQ videbit, annon? dein, FAQ ineundae legendaeque erunt, in quibus plurimos (XXX circiter, credo) titulos anglicos eodem colore (et tenue quidem!) scriptos legere debebit, inter quos titulus iste noster difficillime, ceu dixisti, "eminere" poterit (in FAQ primi duo tituli tantum, ni fallor, latini sunt) . Nonne melius, quaero, ut ilico sine ulla ulteriori exploratione in prima pagina advena discere cupidus, quod cupit, invenire possit? Valde spero administratores hoc praesertim esse consideraturos.

Valete!

PS
Quid mirum, quod duplex sim, quando Ianus numen Etruscis cultissimum est?
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Iulia on Mart 10 Oct, 2006 21.30

Iulia Erico, Rhumakibus, Marco ceterisque sodalibus sal.

Singula res, quam ego non intellino, est haec:

[i]Dionysius Nomas will be able to read his mail and answer the letters only once or twice a week: â€
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Rhumak on Mart 10 Oct, 2006 21.58

Iuliae et Erico spd

Cum epistulam tuam, Iulia, legimus, dubia Erici intellegimus! nam ipse Themata omnia latine scripta (quapropter item ac Faq advenas exercere potuissent) dicebat, quia forsitan me indicem intus Themate aliquo ponere suasisse putaverat! Non ita est, mi Erice: quod ego suadebam, Indicem ipsum novum thema fieri, sive tertium inter "Antiquitatem Romanam" et "Alia Themata": ita themata parerent:
Lingua latina
Litterae latinae
Antiquitas Romana
"Schola latinae - School of latin" / "Auxilio eges? Do you need help (to learn latin)"
Alia Themata.
Ita tota Themata quinque fiant, quorum tertium, de quo nunc agitur, protinus oculis advenae simul ceteris emineat multo melius quam si ex FAQ vel aliunde fori requirendum sit.

Ambobus ambo valedicimus!
:)
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby D. Vettius Saturninus on Merc 11 Oct, 2006 3.43

Vettius Erico et Iuliae s.d.p.

Hem uobis; hem iterum uobis. Non questus de duobus Rhumakibus, Erice, ut scripsisti, sed modo iocatus sum, sicut tu de uisis ob uinum duplicatis, uel sicut iocarer si ita dixerim: Quia tu, Erice, me questum, non iocatum esse habes; quia tu, Iulia, gratias Erico agis pro mendo corrigendo quod non Ericus, sed ego indicaui; quia uos ambo duos Rhumakes uidistis, et si uinum ob haec culpandumst, uos nescioquid secus ac uinum potare putarem.
Noscite surrisionem =-)

Valete, crapulis non obstantibus
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

PreviousNext

Return to Lingua Latina

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron