Qua de causa discimus linguam Latinam?

Colloquia de lingua Latina

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Qua de causa discimus linguam Latinam?

Emitteby Area Latina on Mart 02 Mart, 2004 15.47

Qua de causa discimus linguam latinam?
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Cristianus Iulius | 26.07.2003 - 20:05 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Dilectis amicis linguam latinam loquentibus ac scribentibus:
Hoc novum thema ad vestras cogitationes praebere velim. Qua de causa discimus linguam latinam? Profecto ea non placet omnibus et inter nos, qui in hanc paginam venimus, quisque propriam rationem habet ut linguam latinam sive aestimet sive cogat. Oportet etiam, credo, existimare si linguae latinae verae utilitatis sit. Putatis eam institutionibus publicis docenda esse? Ego ipse dedici linguam latinam ut melius linguam germanicam disceret. Dictus fuit grammaticam linguae germanicae fidelioram esse linguae latinae aliis linguis "latinistis" appellatis, sicut hispanica aut gallica linguae. Estne hoc vero? Forsitan aliqui sodales ex germanicis gentibus possent id confirmare aut negare. Quod ex germanica lingua nosco videt illae fidelitati assentire. Postea lingua latina ipsa incoepit mihi placere, et nunc disco eam hac de causa. Advocatus sum, sed tamen non est ista mea ratio linguam latinam discendi. Simpliciter, ea mihi placet. Puto interdum quod fortassis debuerim tempus meum consumere in aliqua utiliora meo officio. Quid de hoc arbitramini? Valete


RE: Qua de causa discimus linguam latinam?
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Elpizon ® | 26.07.2003 - 21:50 | 1 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Elpizon Cristiano Iulio s.d.p.

Amoenum atque iucundum puto legere atque intellegere linguam Latinam, amoenum atque iucundum auctores Romanos, amoenum atque iucundum stylum et res. Lingua Latina enim in arte grammatica discenda profecto multum, in oratoria re et in stylo certe plus lingua Germanica, in rebus ad naturam hominum pertinentibus cognoscendis, quod nullius Europaeorum nationis res publica tam diu quam Romanorum exstabat, plurimum meo arbitratu iuvat. Multas alias hac de re cogitationes in Caroli Wilhelm Weeber libro, quod “Mit dem Latein am Ende?“ inscriptum est, invenias.

Vale!



RE: Qua de causa discimus linguam latinam?
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Jochen Lückoff | 26.07.2003 - 22:42 | 2 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Salvete!

Septem annos linguam Latinam discipulus didici in Germania. Eam autem linguam in gymnasio tres et quadraginta annos natus magister doceo. Discipuli huius temporis ea de causa tam male linguam Latinam discunt, quod e germanica lingua in linguam Latinam verba non iam transferunt. Priusquam lingua Latina bene loqui in animo aliquis habet, eam rationem priscam, verba germanica in linguam Latinam mutandi, denuo adhiberi necessarium est. Hodiernis discipulis id magno emolumento esset, quod scientia linguae Latinae e multis annis peior peiorque facta est.

Vale!





RE: Qua de causa discimus linguam latinam?
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Tiberis ® | 27.07.2003 - 01:00 | 3 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Tiberis Cristiano Iulio aliisque colloquentibus s.p.d.
cum quaeris, qua de causa linguam Latinam discamus ac colamus, non dubito, quin alius hanc alius illam causam, cur ita faciat, allaturus sit. quod ad me pertinet, simplici modo respondere velim me linguam Latinam amare.fortasse causas requiris: quarum plurimas esse non negabo. primum linguam Latinam amo propter pulchritudinem eius. interpellatores, cavete: in hoc iudicio exceptiones non valent. nam cui non persuasum sit eam pulcherrimam esse,sive eclogas Vergili "lentus in umbra " legerit sive sorte Ovidii motus erit in exilium proficiscentis ? Horati carmina, Tulli orationes, ne plura dicam , quis negare potest pulcherrima esse ? deinde linguam nostram amo ,quia accessum directum nobis aperit ad antiquitatem cognoscendam. licet historici aut archaeologiae periti plurima sciant de rebus Romanis, nobis ut philologis classicis apertissimae , ut opinor, sunt portae ad mentes atque animos hominum tunc viventium intellegendum. tertia quidem causa amoris est, quod lingua nostra est velut mater earum linguarum,quae Romanicae appellantur.quamquam multum abest, ut potens dicar linguarum Romanicarum excepto quidem sermone Italico, tamen mihi peregrinanti terrae illae, ubi homines tali lingua a sermone Latino orta utuntur, quodam modo familiares mihi videntur.
quarta, quod lingua Latina,ut quae per multa saecula perennaverit, finibus vel potius carcere certae ac definitae aetatis necnon regionis evasisse videtur. nostris enim temporibus lingua Latina uti posse, ut cum hominibus cuiuslibet nationis colloquar, magni mihi momenti est.
multo plures mehercle causas enumerare possim, sed nimium longus
esse nolo.
valete.


RE: Qua de causa discimus linguam latinam?
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Cristianus Iulius | 27.07.2003 - 04:22 | 4 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Salvete amici!

Caris Epzilon, Jochen, Tiberisque:

Pulchra responsa dedisti. Gratias vobis ago causa eorum! Tiberis nominavit "linguas Romanicas". Intellego eas esse linguas italica, lusitana, hispanica et gallica. Me ipsum discere linguam gallicam. Hispanica mea lingua propria est. Sed in neutra inveni declinationes, quas certe inveni in lingua germanica. Quare grammatica germanica cepit istam peculiaritatem linguae latinae dum linguae romanicae eamdem amiserunt? Puto esse causam quod germanicis olim imperium romanum paulatim invadentibus grammaticam propriam carebant. Ideo ceperunt partem formarum latinarum ut sibi scripturam dederint. Vergilius dixit: "Graecia capta ferum victorem cepit". Idem posset dictum esse de hoc processo: "Roma capta victorem germanicum cepit". Linguae romanicae, tametsi filiae linguae latinae, inceperunt per deformationes eiusdem vulgo factas in distinctis regionibus prisci imperii ut illa simpliciter locuta possit. Iudicavi rectene de hoc? Quid putatis? Valete!


RE: Qua de causa discimus linguam latinam?
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Gastón | 27.07.2003 - 17:37 | 5 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Salvete!

Latinam Linguam disco sine magistro abhinc aliquot menses. Mea lingua propia hispanica est et semper demirabar quam facilior intellectu sunt cetera linguae romanicae quam lingua latina.

Iam causam dificultatis inveni sed linguam latinam discere pergo propterea quod gratiosissimam esse existimo.

Valete!


RE: Qua de causa discimus linguam latinam?
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Marcus Favonius ® | 27.07.2003 - 20:48 | 6 | |
--------------------------------------------------------------------------------
M. Favonius Cristiano Iulio s.d.p.
Verbis tuis, vir amplissime, adductus sum, ut retractarem, quae linguae Latinae intercedat ratio cum Germanica. Qua de re quid mihi venerit in mentem, breviter nunc summatimque exponam.
I. Utraque lingua ex communi stirpe indogermanica sive indoeuropaea orta est. Itaque eas iam inde a principio inter se similes esse constat.
II. Qua de re etiam nego Germanis, ut linguam suam scripturamque elaborarent, grammatica arte Romana opus fuisse.
III. In populari sermone Latino, a quo Romanicae quas dicunt linguae profectae sunt, casuum vis augescente praepositionum usu adeo fracta est, ut declinationes earumque casus paulatim evanescerent. (e.g. scribere alicui = scribere ad aliquem; cf. etiam Suet. Aug. 86).
IV. At sermo Latinus, qui nobis ab optimo quoque scriptore traditus est Romano, nullam declinationum casuumque iacturam fecit facit facietque.
IV. Etiam lingua Germanica usque ad hunc diem casus declinationesque retinuisse videtur; tamen periculum est, ne –exempli gratia- casus genetivus esse desinat, cuius vicem facillime explet praepositio (cf. pauci de nostris [pochi dei nostri]).
Sed iam satis est verborum.
Vale.



RE: Qua de causa discimus linguam latinam?
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: antonius mallia borg melitensis | 26.08.2003 - 11:00 | 7 | |
--------------------------------------------------------------------------------
valde utile est linguam latinam discere. qui hanc linguam et graecam non noverint barbari vocabantur
jus romanum continet axiomata et principia quae maxime adhuc in usu sunt.
praeterea multa opera in hac lingua sunt scripta. plerumque traductores operum scriptorum antiquorum non semper plenitudinem sensus in tanta profunditate queant in aliam linguam reddere

haec lingua valde in usu erat in liturgia ante vaticanum II. quam dulce sapere hymnos latine scriptos quam in lingua vernaculari redditos.
omne verbum habet locum et sensum profundiorem intentum a scriptore.
Ignoti nulla cupido.
vale
antonius mallia borg


RE: Qua de causa discimus linguam latinam?
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Anna | 05.09.2003 - 00:26 | 8 | |
--------------------------------------------------------------------------------
S.v.b.e.e.v.
Hoc praesertim animadvertendum puto recentissima quaeque ad technicam et vitam nostram hodiernam spectantia vocabula e Latinis Graecisque maxime radicibus detracta esse. Ea ideo causa clarissima iuventuti nostrae praeponenda est ad linguas antiquas discendas. Nonne verum est?
Valete et amabere!



RE: Qua de causa discimus linguam latinam?
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Iulia | 14.09.2003 - 16:22 | 9 | |
--------------------------------------------------------------------------------
ego latinae studio linguae quia pulcherrima est: in schola quando litteraturae germanicae columus numquam tantam figurarum rhetoricarum copiam invenio quantam in scriptis latinis, cum quaeram eas germanicis in orationibus at non latinis in verbis.
Mihi est opinio linguam in gymnasiis latinam docenda colendaque esse. Primum magna est pars cultus historiae nostrae, et cum auctores plus ducentis annis natos legere volumus multa non comprehendre possumus nisi de libris mythisque antiquorum scimus idque facillimus est linguae latinae vel etiam graecae studendo. simile est quandocumque de tabulis agitur: quis enim cognoverit nymphas vel insigna deorum, nisi antiquitati coluerit?
Deinde mihi persuasum est nos etiam usum linguarum nostrarum propriarum emendamus, cum pulchras sentenias aeque pulchriter in eas transferimus. Ego quidem multo attentior sum de grammatica usuque casuum. Eo modo puto genitivum casum melius germanica in lingua conservari posse et iam doleo linguas modernas quas cognovi ablativum casum non habere...
nonne estis eadem opinione? valete!


RE: Qua de causa discimus linguam latinam?
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Marcus Favonius ® | 14.09.2003 - 22:23 | 10 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Marcus Iuliae s.
Magnam ex epistula tua percipio voluptatem. Illustrissimis enim rationibus exponis, quantum Latinarum studium litterarum usum nobis afferat ad nostrae quoque aetatis linguas litteras artes cognoscendas penitus tuendasque. Adiciendum etiam puto illud: Quicumque linguam Latinam didicerit, is litteras diligenter, hoc est, ut voce utar Nietzscheana x), „lente“ legere studebit, ne praepropere festinans veritatem in profundo demersam amittat. Vale.

x) Nietzsche, „Aurora“, praef. 5.



RE: Qua de causa discimus linguam latinam?
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Anonymum | 16.09.2003 - 21:56 | 11 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Iulia Marco Favonio s.d.
sed sunt copiae causarum ad linguam discendum latinam duo: Priusquam discere coeperit discipulus linguae studere vult Latinae ad emendandum linguam suam propriam vel ad facilius alias discendum linguas romanicas similisve de causis. semel coeptus, quando eam diligit linguae, discet quia est pulcherrima et importans ad tempora comprehendere moderna. Vale.


RE: Qua de causa discimus linguam latinam?
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: scolaribus | 30.09.2003 - 12:04 | 12 | |
--------------------------------------------------------------------------------
quo vadis?




RE: Qua de causa discimus linguam latinam?
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Servus Urbanus | 02.10.2003 - 01:31 | 13 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Quare discam priscam linguam latinam rogatis? Primum quod historiae antiquae studiis opus sit. Etiam quod, quoniam nostra lingua mater omnium hodiernarum sermonum est, puto illius notiones mihi ad melius scribendum et orandum prodest. Postremo et praecipue quod suam elegantiam et claritatem miror. Item, nuper ab me invento interretis situ hoc, nunc animadverto quantam sodalitatem et fraternitatem est inter quos eam loquuntur. Ista est sua vera utilitas et vis, et aio ut, quamquam maior pars mundi utetur lingua anglica in conversatione, nihil alia ita homines coiungere in amicitam potest. Qua causa Europaei Foederis lingua officialis instituetur proponeo.
Area Latina
 
Nuntii: 106
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 20.14

Re: Qua de causa discimus linguam latinam?

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Sol 18 Oct, 2009 17.56

Arthurus Schopenhauer de lingua Latina (cf. Parerga et Paralipomena, cap. 25: De lingua verbisque, § 299):

Quicumque Latine nescit, is par videtur esse homini, qui crassa orta nebula in regione amoena versatur: horizonte artissimis terminis circumscripto nihil aliud cernit nisi res proximas, ultra quas paullum transgressus in loca pervenit interminata. Quicumque autem scit Latine, ei latissime patet horizon, quippe qui et nostram complectatur aetatem et mediam et antiquam.

Quid plura?
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Re: Qua de causa discimus linguam Latinam?

Emitteby Maria Barbara on Sol 27 Dec, 2009 20.16

Maria Barbara sodalibus S. D. P.

Qua de causa? Quia ea mihi placet.
Quem quidam eligentes, vel potius religentes miseramus negligentes.
Maria Barbara
 
Nuntii: 23
Nomen dedit: Sol 24 Sep, 2006 19.23
Location: Pannonia

Re: Qua de causa discimus linguam Latinam?

Emitteby Lana on Ven 11 Iun, 2010 17.47

Quando parva eram, mythologiam Graecam Romanamque legebam, studebam et amavi. Plus cognoscere cupivi et linguam Latinam discere coepi. Sententiae me maxime placebant et in Gymnasium Classicum me inscripsi.
Linguam Latinam disco quia eam linguam pulcherrimam esse puto.
Ergo spirans flos exspirat
in pallorem dum delirat,
oriendo moriens.
Simul vetus et novella,
simul senex et puella
rosa marcet oriens.
User avatar
Lana
 
Nuntii: 2
Nomen dedit: Ven 11 Iun, 2010 15.18

Re: Qua de causa discimus linguam Latinam?

Emitteby Saltator on Iov 14 Oct, 2010 10.16

Quo melius rationem meorum studiorum linguae Latinae exponam, ostendere oportet hanc paginam (anglice scriptam, spero tamen omnes hoc foro utentes aliquid intellecturos) de "bloggo" meo:

http://arslatetarte.blogspot.com/2010/05/welcome.html
Saltator
 
Nuntii: 22
Nomen dedit: Ven 23 Dec, 2005 13.49
Location: Australia


Return to Lingua Latina

Qui adsunt

Users browsing this forum: Google [Bot] and 1 guest

cron