Quid hoc sibi velit?? Non intelligo!

Colloquia de lingua Latina

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Nix123 on Iov 11 Mai, 2006 8.02

Pinta, vne pinte, a Grecis deducta, illi enim pitynam appellant vas
quoddam vinarium: deinde ex pityna per syncopen fit pitna, nos autem
trans positione literarum, pintam dicimus, a [pino] bibo: vnde aliud
quoque vocabulum deductum habemus, (vng pion) pro potore & helluone.

[Ex: De vasculis libellus adulescentulorum causa]
Oportet Figuram secundum Essentiam suam deformare.
Nix123
 
Nuntii: 1
Nomen dedit: Mart 12 Apr, 2005 9.21
Location: Germania

Emitteby Marcus Favonius on Iov 29 Iun, 2006 14.19

M. Favonius sodalibus, imprimis amicis Americanis sal.

Novi Eboraci nuper in auctione veniit vetus vexillum militare Americanum, quod a. d. VI Non. Iul. a. MDCCLXXIX (id est Iul 2, 1779) a quodam tribuno militum Britannico ex vexillario Americano captum et in Britanniam asportatum erat (http://www.invaluable.com/PartnerPages/Lot.aspx?SaleHouseID=1040824&SaleID=1135435&UNID=218388018).
Exstant alia quoque vexilla eiusdem generis (cf. http://www.amrev.org/htdocs/html/fm/CGFlags/21.shtml).
Illud vero vexillum sericum est, virgatum, id est ornatum sex virgis albis septemque rubris. In medio vexillo fulmina colligata atque pinnata, infra taenia, in qua hae litterae:
„PAT’ (?) / CONCITA FULM / NATI (?)“: verba difficilia intellectu! In quibus equidem hanc puto esse vim: „PATRIA CONCITA FULMINAT !“, id est „Patria iniuriis Britannorum excitata fulmina iacit“ vel "PATRIA CONCITA FULMINANT NATI", id est "Cum patria concita sit, fulmina iaciunt filii" :?: .

Quis vestrum rem aperiet? :roll:

Valete. III Kal. Iul. Crefeldiæ.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Bubo on Lun 03 Iul, 2006 20.54

..
Last edited by Bubo on Sat 18 Aug, 2007 14.16, edited 1 time in total.
MVNDVS SCAENA, VITA TRANSITVS: VENISTI, VIDISTI, ABIISTI. (Demokr. Frag.115.3)
User avatar
Bubo
 
Nuntii: 32
Nomen dedit: Ven 07 Apr, 2006 16.15

Emitteby Marcus Favonius on Lun 03 Iul, 2006 23.32

Zephyros Buboni
gratias agit pro epistolio urbanissimo. Quid mirum, si buboni, ut cui optimi sint oculi, in conspectu sunt omnia, imprimis illae amazones lepidissimae; neque tamen thecas nummarias inspicere potest.... :lol:
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

HYPHKA

Emitteby D. Vettius Saturninus on Merc 12 Iul, 2006 7.16

Saturninus M. Fauonio s.p.d.
Nunc te pro Sphinge habeo!
Ad rem, ut ipse lego, illud uexillum ita inscriptum est:
PAT:A CONCITA FULM:NT NATI
pariter mihi non soluendum. Sed, ut uix tandem legi in eodem situ quem supra refers, id dictum Anglice sic uertitur: "When their country calls, her sons answer in tones of thunder." Quod Latine, ex litteris relictis, non aliter potest uerti quam
PATRIA CONCITAT; FULMINANT NATI
i.e., ut paene dixisti, "Patria concitat (et) filii fulminant."
Nullus Oedipus ego!

Sit obiter dictum: quaestionem de rebus repetitis, quam nuper ante oculos nostros aptissime salsissime posuisti, uix ausim soluere; forsitan Laura. Attamen, spectator merus, plaudo et rideo!
Vale!
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Merc 12 Iul, 2006 13.55

Marcus Decimo s.d.p.

O ter quaterque me beatum, quippe qui Oedipum te non esse legerim! Gratias maximas! Si enim illa verba epistulae non inseruisses, in immensum me abyssum deturbatum iri suspicor. PATRIA CONCITAT FULMINANT NATI: Placet mihi chiasmus. Nihilo minus verba in vexillo insolenter, ut mihi quidem videtur, breviata.
Optime vale. :lol:
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby Fabianus on Sat 05 Aug, 2006 21.43

Fabianus sodalibus salutem

Forsitan hoc forum iustus locus huic quaestioni non sit. Attamen... Novimus omnes hoc - e seriore Latinitate, puto - "pro dolor". Quid significet utique patet. Qua de causa autem "e" littera, quae dolori illi adiungenda videtur, amissa est, nescio. Si quis sciat, respondeat gratiasque accipiat.

Valete quam optime sodales doctissimi
Fabianus
 
Nuntii: 31
Nomen dedit: Sat 29 Iul, 2006 17.15

Emitteby D. Vettius Saturninus on Sol 06 Aug, 2006 0.15

Vettius Fabiano sal.

Si nescis quid hoc sibi uelit, iustum locum habes!
Procul dubio unus duoue e nostris peritissimis professoribus tibi melius explicaret, at, quantum intellego, istud uerbum non est "pro" praepositio, sed "pro" siue "proh" interiectio, non dissimile "o." Sic Persius scribit, I, ii, 22: "Dic agedum Staio. 'Pro Iuppiter! O, bone!' clamet."

Vale.
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby Fabianus on Sol 06 Aug, 2006 2.29

Fabianus Vettio salutem

melius explicare et brevius haudquaquam quis potuisset! gratias maximas, amice.

vale.
Fabianus
 
Nuntii: 31
Nomen dedit: Sat 29 Iul, 2006 17.15

Muscae Hieronymi

Emitteby Phlebas on Sat 25 Nov, 2006 14.46

Phlebas sodalibus salutem

Post lepidam fabellam muscariam Marci nostri (epistula # 6277), proponere audeo quaestionem muscae Hieronymi.

Novum thema "De arte epistolandi" mihi suadet ut epistulas Hieronymi relegam, quaerens modum epistulae scribendae.

In epistola XLI ad Marcellam, Hieronymus gratias agit Marcellae de munusculis (id est sellas, saccos, cereos, calices et muscaria quibus muscae abiguntur) et munuscula sancte et ingeniose interpretat.

Sed interpretatio muscarii valde aenigmatica mihi est:

Quod autem & matronis offertis muscaria parva parvis animalibus eventilandis, elegans significatio est, debere luxuriam cito restinguere, quia muscae moriturae oleum suavitatis exterminant. (1)


Quid hoc sibi velit? Non intelligo! Secundam editionem peto et invenio alteram lectionem (epistola XLIV):

... - quod autem et matronis offertis muscaria parvis animalibus ventilanda, procul ab illis abesse debere luxurias, quae cito cum isto interiturae mundo oleum vitae suavioris exterminant. (2)


Anglica versio plus minusve dicit: muscae (id est vanitates mundi), cito intereunt et oleum (id est vitam suaviorem) corrumpunt.

Mea questio est: quomodo muscae oleum exterminant? Oleo vescuntur aut in oleo mortuae cadunt et oleum inquinant aut ...

Vos quid censetis?

Ne solum auxilium in muscas petam, mitto vobis verba Hieronymi nondum controversa (Epistola XLIV, Marcellae):

Epistolare officium est, de familiari, atque de quotidiana conversatione aliud scribere, & quodammodo absentes inter se praesentes fieri, dum mutuo, quid aut velint aut gestum sit, nuntiant, licet interdum confabulationis tale convivium doctrinae quoque sale condiatur. (1)


Valete quam optume

--------------------------------------
(1) Sancti Hieronymi … Epistolae Selectae, a Petro Caniso, olim ad exemplar Mariani Victorii Reatini, …, opera et studio Josephi Catalani … Bassani MDCCLXXVI, sed prostant Venetiis apud Remondini.

(2) Selected Letters of St. Jerome, with an English translation by F. A. Wright, M.A., Cambridge, Massachusetts, MCMLXIII.
Last edited by Phlebas on Sol 26 Nov, 2006 20.27, edited 1 time in total.
Nomino numeros; quibus numeramus; et adsunt in memoria mea non imagines eorum, sed ipsi.
Phlebas
 
Nuntii: 123
Nomen dedit: Iov 29 Dec, 2005 15.42

Emitteby Furius Camillus on Sat 25 Nov, 2006 15.36

"Epistolare officium est, de familiari, atque de quotidiana conversatione aliud scribere, & quodammodo absentes inter se praesentes fieri, dum mutuo, quid aut velint aut gestum sit, nuntiant, licet interdum confabulationis tale convivium doctrinae quoque sale condiatur. (1)"

Prima pars difficilis non est , dubium "tale convivium doctrinae quoque sale condiatur" est . Puto significationem Epistolare licet loqueri specie confabulatione vel convivio sic ut convivium sale (acer aut vivacis) condiatur.Sale conditum convivium habere modo mihi videtur convivio vivace et (aut) acre ducere..
et puto "Luxuriae " exterminant non muscae :D
Furius Camillus
 
Nuntii: 32
Nomen dedit: Iov 05 Ian, 2006 11.01

Muscae Hieronymi

Emitteby Phlebas on Sol 26 Nov, 2006 14.59

Phlebas Furio sodalibusque salutem dicit

Gratias tibi ago maxumas propter epistulam tuam.

Tecum plane convenio cum de sale doctrinae scribis: Sale (i.e. doctrina) condiatur convivium (i.e. confabulationem). Vere excerptum illum nequaquam controversum existimo.

Tecum partim concordo cum scribis:
... et puto "Luxuriae " exterminant non muscae

Mea opinio dubium non est: luxuriae exterminant et muscae; id est: muscae (i.e. luxuriae) exterminant oleum (i.e. vitam suavem).

Sed ut analogiam interpretes, necesse est explices quomodo muscae exterminent oleum et luxuriae exterminent vitam suavem. Secundum plane religiose explicare potes. Primum, mea opinio, adhuc controversum stat.

Quam optume vale, valete

a.d. VII Kal. Nov ex Gallia Cisalpina
Nomino numeros; quibus numeramus; et adsunt in memoria mea non imagines eorum, sed ipsi.
Phlebas
 
Nuntii: 123
Nomen dedit: Iov 29 Dec, 2005 15.42

Emitteby Furius Camillus on Sol 26 Nov, 2006 16.04

Ave ,

Sententia tua paulo difficile interpretatione est :D Nunc intellexi , et significatio eae tibi dico alteriis verbiis,
Sic ut matronis offerentur muscaria eventilandis parvis animalis, sic (nos) debeamus exstinguere luxurias (quae abesse ab matroniis debent), quae (luxuriae) cum isto mundo (cum ista vita ) interiturae sunt et (luxuriae) oleum vitae suavioris (ratio vitae virtuosae et sine luxuriis) exterminant .
Is putet luxurias detrimenta vitae ... Spero intellecturus es :D
Furius Camillus
 
Nuntii: 32
Nomen dedit: Iov 05 Ian, 2006 11.01

Previous

Return to Lingua Latina

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron