by Rhumak on Iov 12 Oct, 2006 0.26
Rhumak Erico necnon ceteris spd
Erice, scito me non, ceu ceterum iam dictitavi, ut te vel alios arroganter docerem vel morarer, meam "scholam latinae" defendisse, sed quia latine hunce in morem materies tractatas semper indicatas legi: "ludus litterarum" (praeterquam litterarius) "ludus discendi", "ludus ingenuarum litterarum" etc., idest semper casu genetivo, hoc praesertim quando adiectiva originis modo ad originem indicandam usurpantur, ita ut "latina" nil alid ac "Latio/Latinis ortam/institutam" significet.
Ille dativus, quo usus sum, "dativo d'interesse" (italice dictus) erat (lexicum meum qui latine dicatur non docet...), sive: (ad latinam docendam) parati sumus, (ut) latinae docendae (prosimus), sive aliis verbis: ut disciplinae latinitatis prosimus, ad eam (latinitatem) docendam parati sumus.
Sed hae quaestiunculae sunt.
Quod pollet: quid administri responderunt? Vtrum probant annon?
Facias quaeso nos quam primum certiores!
Interim mihi, optime, valde valeto.
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)