Expressiones mathematicae Latine reddendae
Missus: Ven 04 Aug, 2006 14.53
Dionysius sodalibus omnibus s.p.d.
Cum studia mathematica mihi semper placere soleant, Linguae Latinae studens hanc vobis quaestionem ponere velim:
Quomodo expressiones mathematicas Latine exprimi oportet? Id est, nonne expressio "5 + 6 = 11" verbis Latinis "quinque plus sex sunt undecim" redditur? Quomodo tum "3 * 6 = 18", "25 / 4 = 6.25", "2 ^ 8 = 256" ceteraque dici oportet?
Quae omnino regulae sunt adhibendae?
Rogo vos ergo permodice, ut rem mihi hanc dilucidetis vel inscriptionem aliquam interretialem, quae usui fuerit, praebeatis.
Valete quam optime, amici!