Anthonymagistro spd
Salve! Lux, Helix similiaque haud vulgo usitata nomina a futuristis usurpari solebant. Nisi fallor, Balla filiae suae Helicis nomen imposuit, alis autem futurista quem non memini, Lucis. Lucis autem nomine etiam anarchistae in primis annis saeculi decursi uti solebant: Lux Fabbri celeberrima anarchistria fuit in Italia haud multo ante vita decessa, adamata suis omnibus, filia magni anarchistae Aloisii Fabbri. Si geminas haberem, forsan
Lucem et
Helicem vocare non displiceret. Cum enim lux sempiternam vitam habeat, helix et pars machinarum modernarum est et stella antiquis nautis salubris fuit, est in his duobus nominibus tantum moderni roboris quantum antiquae sollemnitatis.
Cur autem antiquiora displiceant?
Lavinia, ut puella mea ad me nunc sedens suadet, et mihi maxime placet. Aliud pulcherrimum opinione mea nomen Romanum est
Ilia, quod nomen nullum fere aliud tam soni dulcedine quam historiae nobilitate vincere posse censeo.
Si admodum mira placent, cur obliviscamur Aegyptia?
Iset (
Js.t), quod ni fallor est nomen deae Isidis, pulcherrima mulier fuit tempore Ramsetis II, aliud nomen femininum Aegyptiis tunc usitatum erat
Neferet (
Nfr.t) quod significat "pulchra".
An omnino nova comminisci cupis?? Hoc est strenui patris!
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)