De orationibus Ciceronis

Colloquia de litteris Latinis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

De orationibus Ciceronis

Emitteby Sine_labore_nihil on Mart 03 Oct, 2006 10.53

Ave Omnes,

Hic locus est optimus qui latina exerceat!

Nuper actus sum "Primus Oratio contra Catalina" locutus a Cicerone. Hic est tam dificilis! His scriptus est in antiqua (classical) latina. Itaque omnes verba sunt in locis difficilissimus.. Hic facit me memoria tenere heac verba.. "Latina est lingua sicut mortua sicut mors est, occisit Romanos antiquos et nunc occidit me!" :wink:

Quae res putas de orationibus Ciceronis? Erantne dificilies tibi? Aut suntne facilius latina?


Gratias ago,
Sine_labore_nihil.
Mea Latina est mala. Dici ubi ea est mala si tibi placet. Gratias ago!
Sine_labore_nihil
 
Nuntii: 3
Nomen dedit: Mart 03 Oct, 2006 9.29
Location: Nova Zealanda

Emitteby Fabianus on Mart 03 Oct, 2006 12.36

Salve insulane!

Et mihi orationes Ciceronis valde difficiles esse videntur, nam et ego in earum studio versor ("de oratore" imprimis) et nonnunquam despero. Forsitan tibi sit consolatoni. Facile autem hoc in foro quosdam invenies, quibus orationes facillimae erunt, quique omnes fere legerunt. Ab his, si sit necesse, auxilium pete! Valde comes sunt atque eruditi.
Quoad me: si librum "de oratore" olim legerim, Ciceronem deponam donec moriar.

vale.
Fabianus
 
Nuntii: 31
Nomen dedit: Sat 29 Iul, 2006 17.15

Emitteby Sine_labore_nihil on Merc 04 Oct, 2006 11.22

Id est bona scire populi alii qui ciceronem esse difficilis reperiant! Vero omnia latina est difficilissima... :x
Mea Latina est mala. Dici ubi ea est mala si tibi placet. Gratias ago!
Sine_labore_nihil
 
Nuntii: 3
Nomen dedit: Mart 03 Oct, 2006 9.29
Location: Nova Zealanda

Emitteby Ericus Palmén on Merc 04 Oct, 2006 12.44

Ericus Palmén novo sodali, cui pseudonymum est ’Sine_labore_nihil’, salutem dicit.
Quaevis lingua peregrina in initio studiorum est â€
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Emitteby Mucius Scaeuola on Merc 04 Oct, 2006 15.38

Salue noue sodalis!

Insiste forti et patienti animo, amice, atque noli desperare! Certe Ciceronis orationes sunt ualde difficiles, sed memento: gutta cauat lapidem! Magis magisque stude linguae latinae et uidebis te proficere multum posse! :D

Vale et ut bene procedas!
Mucius Scaeuola
 
Nuntii: 99
Nomen dedit: Sat 10 Iun, 2006 17.18
Location: Italia

Emitteby TADW_Elessar on Merc 04 Oct, 2006 20.17

Salve, sine labore nihil!

Orationes in Catilinam sunt, ut iam dixi, "margaritas totius latinitatis". Nam de eis in pagina mea interretiali nuntios scripsi quattuor:

1. Brevis coniurationis historia ab anno 66o ad 65um a.C.n.
2. Ab anno 64o ad orationem primam
3. De oratione prima in senatu habita
4. De oratione secunda in foro ad populum Romanum
Matthaeus - webmaster@latinblog.org

Paginam meam interretialem latine scriptam inspicias!
www.latinblog.org
TADW_Elessar
 
Nuntii: 66
Nomen dedit: Sat 22 Mai, 2004 14.40
Location: Italia, Sardinia, Sassari 4043'35'' N\833'32''E

Re: De orationibus Ciceronis

Emitteby Domenico Polimeni on Iov 05 Oct, 2006 0.45

Mirabilis est mihi rescribere amico in Nova Zealanda. Magna humana communio! Excusa me, sed est magna fortuna scribere paucis verbis prima occasione.
Quousque tandem Catilina abutere patientia nostra. Quem ad finem.... In lyceo mos fuit studere classicam linguam, sed multi anni post lyceum decursi sunt (30)! Certe tarda lingua facilis est, exempli causa justinianea per jura. Sed pirimus amor, et dolor, classica Ciceronis fuit (etiam Cicero advocatus fuit!).
Ex Italia cum amore.
Dominicus

Sine_labore_nihil wrote:Ave Omnes,

Hic locus est optimus qui latina exerceat!

Nuper actus sum "Primus Oratio contra Catalina" locutus a Cicerone. Hic est tam dificilis! His scriptus est in antiqua (classical) latina. Itaque omnes verba sunt in locis difficilissimus.. Hic facit me memoria tenere heac verba.. "Latina est lingua sicut mortua sicut mors est, occisit Romanos antiquos et nunc occidit me!" :wink:

Quae res putas de orationibus Ciceronis? Erantne dificilies tibi? Aut suntne facilius latina?


Gratias ago,
Sine_labore_nihil.
Domenico Polimeni
 
Nuntii: 2
Nomen dedit: Iov 20 Iul, 2006 15.41
Location: Italia

Emitteby Sine_labore_nihil on Iov 05 Oct, 2006 9.29

Ita Ericus Palmén, es verus cum necesse est scire elementa latinae dicis. Judicor cognoscere elementa latinae sed difficilis est memoria tenere cum opportet subjunctive scribi etc.. Sed cognoscam in fine!

Salve, TADW_Elessar, Gratias ago pro ostendi mihi illum locum. Videt utilis.

Nonne est mirabilis latina lingua? Omnes nostri veniunt multis locis et loquitor mulas linguas sed omnes nostri possumus comprehendere quemque! 8)

Gratias ago omnis.
Sine_labore_nihil
Mea Latina est mala. Dici ubi ea est mala si tibi placet. Gratias ago!
Sine_labore_nihil
 
Nuntii: 3
Nomen dedit: Mart 03 Oct, 2006 9.29
Location: Nova Zealanda

Latine docere Latinam linguam

Emitteby Phlebas on Lun 09 Oct, 2006 0.22

Phlebas tiro sodales omnes salutat

Legi epistulam in qua sodalis, cui nomen est "Sine_labore_nihil", describit difficultatem orationum Ciceronis et legi responsa sodalium. Et tecum convenio, Erice optume, cum scribis: "primo studia fundamentalia incohari debent, deinde oportet patienter procedere".

Sed mecum meditabam: quomodo forum nostrum potest adiuvare tirones? Petebam responsum in veteros libros et forsitan inveni: avi nostri scripta latina non vertebant sed latine explicabant; editio mea Orationum Ciceronis (M. Tulli Ciceronis Orationes, cum delectu commentariorum, in usu Serenissimi Delphini, et analysi M. Antoni Ferratii … Patavii, MDCCXCIV) plane (et latine) explicat orationes Ciceronis, exempli gratia :

IN
L. CATILINAM
IN SENATU
ORATIO XIX

ARGUMENTUM
Saepe jam M. Tullius, antequam hancce horationem haberet, verba in senatu de Catilinae conjuratione fecerat ….

ORATIONIS SYNOPSIS
Oratio prima in tres dividitur partes, nullo praemisso Exordio …

PRIMA PARS
Quousque (a) tandem (1) abutere, Catilina, patientia nostra?

--------------------------------------------------------------------------------------------------------
(1) Quousque tandem ) Non putarat, ut videtur, Cicero eo die in senatu affuturum. Sed cum eum, praeter spem, adesse vidisset, subita indignatione commotus, in haec verba prorupir .
ANALYSIS
(a) Quousque ) Invehitur in Catilinam, quod non desinat perniciem Reip. machinari, licet omnibus nota esse sua consilia sentiat, & parata videat praesidia.


Id est, mea opinio, latine docere latinam linguam; gratissimus mihi est liber iste et sicut socius et comes itineris mei ciceronianis, me succurret in angustiis, mihi ostendit perspectum novum, mecum gaudet de pulchritudine sententiarum. Sed quantum gratior concursus sodalium doctorum (et viventium)!

Forsitan antiqua via sequenda est ut ad nos tyrones veniant : unam operam gradatim latine explicamus, exempli gratia:
• Eligamus operam, e.g. Ciceronis in Catilinam orationem pulcherrimam
• Unam paginam orationis ad forum mittamus septimo quoque die
• Sodales interpretationes latine scriptas (id est plane scriptas, aptas tironibus, continentes paraphrases ad interpretationem expediendam) mittant, vel mittant excerpta antiquarum interpretationum, vel commentarios
• Tirones quaestiones ponant, latine scriptae; e.g. "questionem habeo: ..." , "non intellego sententiam istam …", "cur Cicero dicit ..."
• Hebdomada sequente paginam secundam mittere et interpretari

Sicut in schola, cum comitibus, iter Ciceronianus gradatim percurrendum est.

Vos quid censetis?

Valete

p.s. parcite mihi : mendose et inculte scribo ut scribere discam
Last edited by Phlebas on Lun 09 Oct, 2006 22.50, edited 1 time in total.
Nomino numeros; quibus numeramus; et adsunt in memoria mea non imagines eorum, sed ipsi.
Phlebas
 
Nuntii: 123
Nomen dedit: Iov 29 Dec, 2005 15.42

De orationibus Ciceronis

Emitteby Ericus Palmén on Lun 09 Oct, 2006 1.59

Ericus Palmén Phlebam amicissime salutat.
Sine dubio commentarii Latine scripti, quicumque orationes Ciceronis aut alia celeberrima opera scriptorum Romanorum usque ad subtilitates interpretari volunt, iis magno sunt usui; sed eorum quoque Latinitas tironibus difficilis est intellectu, antequam studia illa fundamentalia, quorum mentionem feci, feliciter peracta sunt. Sine iis subtilitates oratoriae Ciceronis velut in supremis ramis arboris altae pendent neque a tirone, quamvis studiosus sit eas noscendi, simpliciter saliendo obtineri possunt.
Accedit huc, quod tales commentarii Latine conscripti hodie perraro divulgantur; adeo vulgo delapsa recentissimis saeculis est Latinitatis peritia. Etiam ea, quam commemorasti, editio orationum Ciceronis iam anno 1794, id est exeunte saeculo duodevicesimo, in lucem prolata est. Ego quasdam eiusdem generis editiones Vergilii et Horatii undevicesimo saeculo editas habeo, eaeque mihi utilissimae exstiterunt, sed tum demum, cum in studiis elementariis Latinis iam aliquantum processeram. Ne in iis quidem operibus didacticis, quae Hans Henning Oerberg medio fere vicesimo saeculo ita exaravit, ut textui Latino nonnisi Latinas interpretationes adiceret et quorum originalis titulus erat 'Lingua Latina secundum naturae rationem explicata', auctor ab orationibus Ciceronis proficiscitur, sed a sententiis simplicissimis ('Roma in Italia est, Italia in Europa est, Graecia in Europa est, Italia et Graecia in Europa sunt' etc.), quae legentes paullatim in vitam cotidianam familiae Romanae fictivae ducunt; postea demum authenticas litteras Romanas tractandaes suscipit. Ad haec referuntur ea, quae dixi de necessitate patienter procedendi. In sermone meo patrio est proverbium, quod ita Latine reddiderim: "In felicitatem nulla est via compendiaria". Vale!
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Re: De orationibus Ciceronis

Emitteby Marius on Merc 02 Dec, 2009 18.09

Marcus Cornelius Fronto, similiter Ciceronis, etiam rhetoricam erat. :idea:
Saepe causa probandae solleritiae suae, discipuli Romani rhetoricae adeant ad implicatas res. Pro hoc experimento, quo defendatur poetice contra rhetorem Marcum Cornelium Frontonem, interdum ignota lingua videatur. Ergo priores excusatione omnia infelices lectores donantur.
Marcus Cornelius Fronto rhetor clarus et domesticus praeceptor Imperatoris Romani Marci Antonii Aurelii Augusti erat (si velis scire plus Frontonis, tum videas interretialem paginam http://la.wikipedia.org/wiki/Marcus_Cornelius_Fronto.Vita Frontonis supra aspectum huic experimento est). Hoc experimentum pertinet ad unam epistulam cognitam nomine ‘Eloquentia Tertia’ quam scripsit ad discipulum regalum (ab editione relatus Loeb Classica Bibliotheca; volumen Frontonis edissertum ab C.R. Haines). Ille Rhetor videtur portare assulam, quaerens vindicare formam eloquentiae aptissimam pro sua professione. Fronto disserit de lingua rhetorum, philosophorum, et oratorum, sed dimittit poetam Lucretium (vide paginam septuagiesimu quantum paginam). Loquitur de persona sed non de opere. Igitur apparet magna culpa, quod poetice etiam magnam vim pro eloquentia.
Fronto exhortitur Marcum ut similiori Catoni Minori sit (vide ea paginam septuagesimum septimum). Cur, rogemur, non exhortitur Marcum ut similiori Virgilio esset? Certe principalis poeta, qui scripsit magnum poem epicum Romani populi, dignum exemplar imatione? Fronto praestans rhetor est, sed fortasse ab aliquibus rhetoris immodice est. Fronto iniquus ad suos professioni est ut is non auctoritas apud alium verbalis artibus sit. Frontoni diffidatur de linguae artibus. Ei qui refutare illam quaestionem volunt vocent Aristoetlis originis captionem aut praematuram assumptionem qua implicetur iniuste Fronto rhetoricam proter rhetorem suo sit secundet logicam captionem eeset. Oppositus impetus fiat ita: absentia ullius mentionis poeticae in experimento satis indicii eius neglegentae est. Ei qui auctoritates de poetice sunt, ergo, iam disputentur.
Si Fronto auctoritas de rhetoricae est, Roberto Pruina (cognitus Anglice nomeni ‘Frost’) auctoritas poetica est. Ipse dixit poeticam similiorem glabae in faucibus. Sicut machina fuisset, sicut cogitavisset metrice. Difficile est enodare subtiliter poeticam Pruinae in eodem modo quo Fronto enodavit rhetoricam, sed nonumquam ambo eloquentes vocentur. Illum elementum in poetica Pruinae quod absens in Frontone rhetorica est conscientia numeri, metri, et consociatio et musica verborum est. Homines scribunt tria proposita ad conficiendum: certiorem facendum, persuadendum, vel oblectendum. Fronto aut certiorem faciat aut persuadeat aut oblectet, sed Pruina erudit superiorem facultatem animae. Pruina scribit ut eadem proposita quae Fronto petivit in aliis modis conficiantur.
Vult Vitvir [tui veniam, Lector, insolito nomini rogam; sed non Vicipaedia pagina aut de hoc poeta Civitatium Foederatarum Americae aut de his sexto decimo saeculo Anglicis poetis exsistat. Ergo illud experimentum tam commodu ad Vicipaediam quam Frontonem esset], auctoritas poetica Septentrionalis Americae ultra Pruinam, barbaro stridore suam poeticam vocavit. Beniamin Ionfilius dixit Iacobus Don suspendi pro erratum numerum. Etiam ambo Iacobus Don et Vult Vitvir tenuerunt inusitatum numerum sed eloquentes esse aestimentur. Tum poeticene, etiam mala poetice, eloquentia aestimentur? Non omnino; nam, sicut demonstratum supra, poetice sit magna aut metro aut permotione quam consociatio verborum inspiret. Magnitudo quaedam quae poeticae attribuatur, interdum haud apta vidatur, sed est propter usus comparatorum modorum quibus poeta tractat illas linguae virtutes. Hoc modo poetae quam exploratores qui navigant ignota maria comparentur. Verba eorum nova in ipse ne sint sed eorum usus verborum novus et alienus est. Magnus Poeta Ioannes Miltonus ab aliis magnus, re vera, esse pro aliquo tam levi simuliorem ‘magnam poetam praepositionium’ aestimatur, sed tamen non iam inveni oratores qui inspirant talibus permotis aut talibus cogitationibus aut usu solo praepostionis modis Miltoni. Sed necesse recordemur Miltum solum homonem esset. Ergo vis Miltoni tam parvis rationibus prepositioni vim poeticae testificatur.
Tamen Miltonus non dicat novitatem ipsum propositum poeticae fuisset. Quamquam poetice non vili in modo loquitur, obsenitatem non poeticam esse non probetur. Florentinus Dantes Aligherius (de ratione Latinorum nominum, et idoneo usu verbi ‘Florentini,’ consultetur apta pagina Vicipaediae. Quidem excusationem debeo Latinae Encyclopediae ut poetas aliquos viditur observaret) elaboratas vis vulgarum lingaurum ad fingenda canora carmina defensiones scripsit.
Decet terminare experimentum de poetica cum duobus magnis poetis Miltum et Dantes. Verissime, Miltonus et Dantes ambo documenta divini fontis poetici suspiciantur. Sententia etiam constat cum antiquis rationibus de ingenio et Musa. Poetice Hebraeorum prophetaum eodem modo est. Poetice tam magna factum poetae non erat. Deus movens per poetam erat. Itaque Apollo Phoebus, Deus Solis ipse, etiam Deus Poetices cognitus est. Nulla talis qualitas rhetoricae data est.
Marius
 
Nuntii: 2
Nomen dedit: Merc 02 Dec, 2009 17.29


Return to Litterae Latinae

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 0 guests

cron