Florilegium, sive partes operum Latinorum nobis carissimae

Colloquia de litteris Latinis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Eadem de re...

Emitteby Marcus Favonius on Sat 19 Iun, 2004 15.53

Marcus Iuliae Spartacoque s.p.d.
Quamquam doctissime, Iulia, Spartaco explicasti, qua ratione Graecum nomen proprium „Sappho“ declinandum esset, tamen pauca addere velim. Quintilianus enim ea ipsa de re scribit haec (inst. or., 1, 5, 63sq.):
„Nunc recentiores instituerunt Graecis nominibus Graecas declinationes potius dare, quod tamen ipsum non semper fieri potest. Mihi autem placet rationem Latinam sequi, quousque patitur decor. Neque enim iam 'Calypsonem' dixerim ut 'Iunonem', quamquam secutus antiquos C. Caesar utitur hac ratione declinandi; sed auctoritatem consuetudo superavit. In ceteris quae poterunt utroque modo non indecenter efferri, qui Graecam figuram sequi malet, non Latine quidem, sed tamen citra reprehensionem loquetur.“
Scribi ergo licet vel: Sappho – Sapphus – Sappho – Sappho – Sappho, vel: Sappho – Sapphonis – etc. Utra vero declinandi ratio probanda sit, ex „decore“ et „consuetudine“ videtur pendere 8) .
Valete quam optime. xiii Kal. Iul.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Iulia on Sat 19 Iun, 2004 19.14

Iulia Marco ac Spartaco

"Video meliora proboque, deteriora sequor" scilicet ex hac causa, quia non omnes in hoc foro versantes Graece loquuntur et nomina melius comprehendunt versione Latina, dum tempore Quintiliani omnes fere Graece locuti sint.
Sed deest mihi tempus longius scribendi.
Valete.
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

De Graeca declinatione

Emitteby Herimannus on Sol 20 Iun, 2004 0.00

Herimannus Iuliae

Numquam crediderim, Iulia, viginti vel plures paginae eius libri, quo linguae Graecae declinationes didici, quattuor versibus comprimi posse! Gratulor tibi!

Novocomi, a. d. XII Kal. Iulias
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

De Catilinae sodalibus

Emitteby Herimannus on Sol 20 Iun, 2004 17.42

Herimannus omnibus sodalibus sal. dicit

Vobis proponere velim caput decimum quartum Catilinae Coniurationis, cum Sallustius Crispus fere a colloquiis Latinis omnino afuerit: quem ego scriptorem poetae virtutibus divitem semper habui.
Post tot annos easdem sententias iterum legenti, non tam severae quam olim mihi videntur: haec descriptio perversorum et libidini sexus deditorum iuvenum est videlicet exaggerata.

[14] In tanta tamque corrupta civitate Catilina, id quod factu facillumum erat, omnium flagitiorum atque facinorum circum se tamquam stipatorum catervas habebat. Nam quicumque inpudicus, adulter, ganeo manu, ventre, pene bona patria laceraverat quique alienum aes grande conflaverat, quo flagitium aut facinus redimeret, praeterea omnes undique parricidae, sacrilegi, convicti iudiciis aut pro factis iudicium timentes, ad hoc, quos manus atque lingua periurio aut sanguine civili alebat, postremo omnes, quos flagitium, egestas, conscius animus exagitabat, ii Catilinae proxumi familiaresque erant. Quod si quis etiam a culpa vacuus in amicitiam eius inciderat, cotidiano usu atque illecebris facile par similisque ceteris efficiebatur. Sed maxume adulescentium familiaritates adpetebat: eorum animi molles etiam et fluxi dolis haud difficulter capiebantur. Nam ut cuiusque studium ex aetate flagrabat, aliis scorta praebere, aliis canes atque equos mercari; postremo neque sumptui neque modestiae suae parcere, dum illos obnoxios fidosque sibi faceret. Scio fuisse nonnullos, qui ita existumarent: iuventutem, quae domum Catilinae frequentabat, parum honeste pudicitiam habuisse; sed ex aliis rebus magis, quam quod cuiquam id compertum foret, haec fama valebat.

Valete omnes.

Novocomi, a. d. XII Kal. Iulias MMIV
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Emitteby Iulia on Sol 20 Iun, 2004 21.14

Iulia cum omnibus tum Herimanno s.p.d.

Gratias tibi ago, Herimatte, te animos nostros ad Sallustium vertisse, cuius Coniurationem Catilinae haud invita legi. Praecipue orationes Catiliae Catonisque dilexi. Videte ergo excerpta e Catonis oratione (caput LII):

"Longe alia mihi mens est, patres conscripti, cum res atque pericula nostra considero et cum sententias nonnullorum ipse mecum reputo. Illi mihi disseruisse videntur de poena eorum, qui patriae, parentibus, aris atque focis suis bellum paravere; res autem monet cavere ab illis magis quam, quid in illos statuamus, consultare. Nam cetera maleficia tum persequare, ubi facta sunt; hoc, nisi provideris, ne accidat, ubi evenit, frustra iudicia inplores: capta urbe nihil fit reliqui victis. Sed, per deos inmortalis, vos ego appello, qui semper domos, villas, signa, tabulas vostras pluris quam rem publicam fecistis: si ista, cuiuscumque modi sunt, quae amplexamini, retinere, si voluptatibus vostris otium praebere voltis, expergiscimini aliquando et capessite rem publicam! Non agitur de vectigalibus neque de sociorum iniuriis: libertas et anima nostra in dubio est. [...]
Bene et conposite C. Caesar paulo ante in hoc ordine de vita et morte disseruit, credo falsa existumans ea, quae de inferis memorantur: divorso itinere malos a bonis loca taetra, inculta, foeda atque formidulosa habere. Itaque censuit pecunias eorum publicandas, ipsos per municipia in custodiis habendos, videlicet timens, ne, si Romae sint, aut a popularibus coniurationis aut a multitudine conducta per vim eripiantur. Quasi vero mali atque scelesti tantummodo in urbe et non per totam Italiam sint aut non sibi plus possit audacia, ubi ad defendundum opes minores sunt! Quare, cum de P. Lentulo ceterisque statuetis, pro certo habetote vos simul de exercitu Catilinae et de omnibus coniuratis decernere! Quanto vos attentius ea agetis, tanto illis animus infirmior erit; si paulum modo vos languere viderint, iam omnes feroces aderunt. [...]
Inertia et mollitia animi alius alium exspectantes cunctamini, videlicet dis inmortalibus confisi, qui hanc rem publicam saepe in maxumis periculis servavere. Non votis neque suppliciis muliebribus auxilia deorum parantur: vigilando, agundo, bene consulundo prospere omnia cedunt. Ubi socordiae te atque ignaviae tradideris, nequiquam deos implores: irati infestique sunt.
Apud maiores nostros A. Manlius Torquatus bello Gallico filium suum, quod is contra imperium in hostem pugnaverat, necari iussit atque ille egregius adulescens inmoderatae fortitudinis morte poenas dedit: vos de crudelissumis parricidis quid statuatis, cunctamini? Videlicet cetera vita eorum huic sceleri obstat. Verum parcite dignitati Lentuli, si ipse pudicitiae, si famae suae, si dis aut hominibus umquam ullis pepercit! Ignoscite Cethegi adulescentiae, nisi iterum patriae bellum fecit! Nam quid ego de Gabinio, Statilio, Caepario loquar? Quibus si quicquam umquam pensi fuisset, non ea consilia de re publica habuissent. Postremo, patres conscripti, si mehercule peccato locus esset, facile paterer vos ipsa re corrigi, quoniam verba contemnitis. Sed undique circumventi sumus. Catilina cum exercitu faucibus urget, alii intra moenia atque in sinu urbis sunt hostes; neque parari neque consuli quicquam potest occulte: quo magis properandum est. Quare ego ita censeo: Cum nefario consilio sceleratorum civium res publica in maxuma pericula venerit iique indicio T. Volturci et legatorum Allobrogum convicti confessique sint caedem, incendia aliaque se foeda atque crudelia facinora in civis patriamque paravisse, de confessis, sicuti de manufestis rerum capitalium, more maiorum supplicium sumundum."

Valetote.
Gottingae, a.d. XII Kal. Iul.

P.S.: In mea parvula grammatica Graeca, Herimanne, pars de declinationibus sex consumit paginas. Hic brevius explicare potui, quia non ad convertenda Graeca explicavi ut liber tuus grammaticaque mea et sic anomala et contractiones omittere potui, quae aliter maximam occuparent partem.
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Spartacus on Lun 21 Iun, 2004 3.09

Spartacus Iuliae ceterisque sodalibus de hominum risu cogitantibus s.p.d.


Cachinnavi admodum, Iulia, cum epistulam illam quae nobis misisti legi, praecipue ubi Seneca de hexametris dactylicis libri Aeneidis commemoravit. Sin aetate nostra is viveret, eundem huius modi scribendi causa merum an nescio quod pharmacum nimis sorbuisse putarent...

Extra iocum, nescio an Seneca tali modo fortasse syllogismum fallacem veterum sophistarum derisisset. Mihi assentiris annon? An sensum mihi hebere putas?

Fortuitu, hoc tempus Ad Lucilium Epistulas Morales, scilicet a Seneca, lego.

Haec tibi opportune mitto:

<<
[1] Tardius rescribo ad epistulas tuas, non quia districtus occupationibussum. Hanc excusationem cave audias: vaco, et omnes vacant qui volunt. (18.56.1)
>>


Beatam hebdomadam te exopto. Valeto!
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Spartacus on Lun 21 Iun, 2004 3.13

Spartacus Iulae et Favonio et Herimanno ceterisque lingua Graeca eruditis sal.

Gratus sum, Iulia, pro insigni documento de Graece declinatione, benevolo animo a te misso.

Fortunam prosperam habendo, non sine longa vita, spero nonnullis annis litteras Graecas didicuras esse. Vereor autem ut hanc rem sine magistro efficere possim. Quid de hoc censes?

Nunc valedicendum est, quamquam invitus, quia somnus me vocat!
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Iulia on Lun 21 Iun, 2004 20.48

Iulia Marco Herimanno et praecipue Spartaco s.p.d.

Gaudeo, mi Spartace, te quoque cachinavisse de Hexametris, quae non sunt rotunta ob pedes suos! :lol:
Seneca in hac epistula ad absurdum ducit opinionem veterum Stoicorum, qui dixerunt animum esse animal, ergo oportere et virtutes esse animalia: "Animum constat animal esse, cum ipse efficiat ut simus animalia, cum ab illo animalia nomen hoc traxerint; virtus autem nihil aliud est quam animus quodam modo se habens; ergo animal est. Deinde virtus agit aliquid; agi autem nihil sine impetu potest; si impetum habet, qui nulli est nisi animali, animal est." (ep. mor. CXIII, 2)

Libenter legi epistulas illas a Seneca scriptas. Quae pars vel partes tibi placent? Iam scis quam ego diligam epistulam inter alias, quas alio tempore conscribam.

Nescio, an possit linguam Graecam discere sine magistro: Numquam enim conata sum. Cum autem sit possibile Latinam linguam bene et cito discere eo modo, puto id etiam possibile esse, etsi fortasse paululum difficilius, si Graecam velis discere linguam.

Valete omnes.

Gottingae, a.d. XI Kal. Iul.
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

De lingua Graeca sine magistro discenda

Emitteby Marcus Favonius on Sat 26 Iun, 2004 13.38

Marcus Spartaco s.d.p.
Quod ad linguam Graecam discendam attinet, exstat liber quidam, qui inscribitur „De lingua Graeca“. Compositus est – in lingua Germancia - a Iohanne Poeschel editusque Monaci 1975 (ISBN 3-423-04174-9, pp. 373). Nescio an in alias conversus sit linguas. Iohannes Poeschel linguae Graecae naturam atque leges grammaticorum ita explicat, ut libro diligenter pertractato „sine magistro“ Graece scire possis. Vale sive χαιρε! vi Kal. Iul. :)
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Spartacus on Sol 27 Iun, 2004 15.45

Spartacus omnibus sodalibus praecipue Iulae sal.


Gratias tibi iterum ago, Iulia, imprimis pro interrogatione magna cum celeritate a te responsa, ubi aperte exposuisti Senecam illo loco stoicos lusisse, ne dicam de tua animadversione ad litteras Graecas attinentes.

Quia scire vis librum Senecae quem hodierne lego, esto!, librum duodevicesimum Ad Lucilium Epistulas Morales, non totum sed obiter lectum, nam amor alius me trahit, quo nomini “De Rerum Natura” a Lucretio est. Versus eius libri mihi pleni mirabilis pulchritudinis, non sine rara vi impetuque, sane videntur.

Ut iam scis, latinitati studeo tantummodo cum supervacaneum opus habeo, quam ob rem necesse est utrum mallo optare, etiamsi in animo habeam aliquid Lucani mox perlegere...

Vale.
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Spartacus on Sol 27 Iun, 2004 16.08

Spartacus viro quam praestantissimo Marco Favonio sal.

Gratias, mi Favoni, tibi ago pro auxilio tuo.

Conabor librum istum invenire, amice, qui de linguae Graecae doctrina Gemanice tractat, sed mihi melius fortasse erit in altera lingua.

Vere, Germanicam iam dudum didici, quae mihi multum placuit, etiamnunc in eadem plus minus plebeium sermonem legere queo, sed propter inopiam temporis gregorumque quibuscum linguam istam exercere possem, fateor non parum oblitum esse. Vae mihi, satius esset si dies plus quam quattuor et viginti horas haberet!

Optime valete!
Last edited by Spartacus on Mart 29 Iun, 2004 5.10, edited 4 times in total.
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Gastón on Sol 27 Iun, 2004 17.30

Gastón Spartaco, Marco Favonio ceterisque s.p.d.

Mirandum est quod Spartacus, qui linguam latinam multo posterius discere coepit quam ego, tam melius scribit atque intellegit. Iam non Latine incipiens sed obtusus videor. :)

Quaero utrum hi libri, qui hac ex pagina exonerare possimus, Spartaco utiles esse possint ad linguam Graecam discendam.

http://www.textkit.com/greek_grammar.php

Valete quam optime!
Gastón - Latine incipiens.
Gastón
 
Nuntii: 128
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.34
Location: Boni Aeres

De septemtrionalibus gentibus

Emitteby Herimannus on Sol 27 Iun, 2004 23.21

Herimannus omnibus sal.

Haec excerpta e libro IV Historiae Naturalis Plinii senioris, concivis mei, vobis submitto; re vera incredibile quomodo ille doctissimus vir tam veri similes cognitiones, quamquam falsis permixtas, de remotis terris invenire potuerit:

"[89] Pone eos montes ultraque Aquilonem gens felix, si credimus, quos Hyperboreos appellavere, annoso degit aevo, fabulosis celebrata miraculis. ibi creduntur esse cardines mundi extremique siderum ambitus semenstri luce [et una die] solis adversi, non, ut imperiti dixere, ab aequinoctio verno in autumnum: semel in anno solstitio oriuntur iis soles brumaque semel occidunt. regio aprica, felici temperie, omni adflatu noxio carens. domus iis nemora lucique, et deorum cutus viritim gregatimque, discordia ignota et aegritudo omnis. mors non nisi satietate vitae epulatis delibutoque senio luxu e quadam rupe in mare salientibus; hoc genus sepulturae beatissimum.
[90] quidam eos in prima parte Asiae litorum posuere, non in Europa, quia sunt ibi similitudine et situs Attacorum nomine. alii medios fecere eos inter utrumque solem, antipodum occasus exorientemque nostrum, quod fieri nullo modo potest tam vasto mari interveniente. qui alibi quam in semenstri luce constituere eos, serer(e?) matutinis, meridie metere, occidente fetus arborum decerpere, noctibus in specus condi tradiderunt.
[91] nec licet dubitare de gente ea: tot auctores produnt frugum primitias solitos Delum mittere Apollini, quem praecipue colunt. virgines ferebant eas, hospitiis gentium per annos aliquot venerabiles, donec violata fide in proximis accolarum finibus deponere sacra ea instituere iique ad conterminos deferre atque ita Delum usque. mox et hoc ipsum exolevit. Sarmatiae, Scythiae, Tauricae omnisque a Borysthene amne tractus longitudo DCCCCLXXX, latitudo DCCXVI a M. Agrippa tradita est. ego incertam in hac terrarum parte mensuram arbitror.,BR> (...)."

Valete!

Novocomi, a. d. V Kalendas Iulias.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

De Hyperboreis...

Emitteby Marcus Favonius on Lun 28 Iun, 2004 18.16

M. Favonius sodalibus litterarum Latinarum studiosis, imprimis Herimanno s.d.p.

O rem admirabilem! Nemo est, quin verbis, quae Plinius de Hyperboreis fecit, delectetur; vivere enim omnes beate volumus:

"regio aprica, felici temperie, omni adflatu noxio carens. domus iis nemora lucique, et deorum cultus viritim gregatimque, discordia ignota et aegritudo omnis“.

Quicumque hanc "gentem beatissimam" (v.i.) in litteras induxit, is summo beate vivendi desiderio videtur flagravisse.

Iuvat quoque legere, quid C. Iulius Solinus, Plinium imitatus, in „Collectaneis rerum memorabilium“ de Hyperboreis scripserit (cf. cap. 16, rec. Th. Mommsen):

„[...] gens beatissima. [...] de caelo magna clementia: aurae spirant salubriter: nihil noxium flatus habent. domus sunt nemora vel luci: in diem victum arbores sumministrant. discordiam nesciunt: aegritudine non inquietantur: ad innocentiam omnibus aequale votum [...]".

Plini Solinique verba inter se conferantur! :D

Valete.

iv Kal. Iul.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

De Hyperboreis

Emitteby Herimannus on Mart 29 Iun, 2004 0.29

Herimannus Marco sal.

Illud mihi incredibile videtur, coelo aprico et vita beata incolas Nordicarum terrarum gavisos esse; dulcis tamen mythus beatarum gentium, et mirabilis cognitio longarum noctium et dierum septemtrionis, de quibus nemo, nisi ab omnibus deis servatus viator, experire potuerit.

Vale quam optime (melius quam Nordicae gentes temporum illorum)!

Novocomi, a. d. III Kal. Iulias
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

PreviousNext

Return to Litterae Latinae

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 0 guests

cron