Marcus cunctis aenigmatophilis, praecipue Iuliae Tiberique sal.
Peregrinatione impeditus (ex a.d. xi usque ad pr. Kal. Mai.) novum vobis aenigma non proponam. Quid ergo? Ne aenigmate vos fraudaturus esse videar, meis te, Iulia, oro fungaris partibus

. Equidem aequo animo

recedo.
Quod bonum faustum felix fortunatumque sit!
Die natali urbis Romae.