De Homeri Iliade

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

De Homeri Iliade

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Mart 08 Ian, 2008 13.20

Marcus amicis suis sal.
In ephemeride quadam Germanica* nuper scriptos hos duos legi titulos, qui non mediocrem mihi admirationem moverunt:
Homers Geheimnis ist gelüftet (i. e. Homeri mysterium apertum) et Homer hat endlich ein Zuhause – in der Türkei (i. e. Homero tandem patria est, eaque Turcia).
Quibus inscriptionibus Radulfus Schrott, scriptor Austriacus, duo ornavit commentariola, quae de Homero composuerat. Ecce summa rerum, quas a se repertas esse confirmat: regionem, in qua bellum Troicum gestum sit, non esse Troada, sed Ciliciam; Homerum autem ipsum scribam fuisse Assyrium eique et carmen, quod inscribitur Gilgameš, et vetus quod dicitur testamentum fuisse nota. Initio mensis Martii liber** a Radulfo Schrott edetur, quo lecto inventa eius diligentius a nobis intellectum et iudicatum iri spero. Exspectemus ergo...
Valete. VI Id. Ian. Crefeldiae.

------------------------------------------------------------
*Frankfurter Allgemeine Zeitung (FAZ), 22.12.2007, pp. Z1, Z3-5.
**Homers Heimat – Der Kampf um Troja und seine realen Hintergründe (i.e. De patria Homeri – De bello Troico verisque eius causis).
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby Rhumak on Mart 08 Ian, 2008 22.16

Marco psd

Commentariolum nilne de rationibus modisque huius commenti novissimi refert? Nil alid scribit atque ea quae rettulisti? Mirum est. Docetne commentariolum sintne hoc opus in Germania tantum edituri an etiam alibi (Italia, verbi gratia)? Si ita fuerit, oro titulum italicum, ubi compereris, me doceas, ut id reperiam.

Vivavuve
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Mart 08 Ian, 2008 23.54

Marcus Rhumaki suo sal.
Inspice quaeso, mi optime amice, http://www.metaforum.it/forum/showthread.php?p=72916. Sunt et aliae inscriptiones interretiales Italicae... Equidem in hac sum opinione: de thesi illa Ciliciensi iudicare nobis non licebit, priusquam Radulfi Schrott liber editus erit.
Fac valeas.
Last edited by Marcus Favonius Ursinus on Merc 09 Ian, 2008 0.06, edited 1 time in total.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby noricus on Mart 08 Ian, 2008 23.54

noricus Marco Rhumaki suis salutet

saluete! breuiter rete peruestigans nihil de commentario illius de quo narras hominis deprehendere potui. itaque duas modo res addere uelim. primum quid adtinet Cilicia ad Turcos? nam populus hic est, quem Antiquitatem nusquam commemorasse uidetur. deinde cunctas, quae Graeciam circumdabant, oras constat permultis uariis gentibus collocari, quarum moribus Graeci etsi multum uterentur, tamen paulum modo exhibuisse paret, sin Indum quoque putes Homerum fuisse, quod lingua Vedorum Graeco sermoni adfina. Graecum homerum certe credamus, siquidem Diogenes Graecus fuisset Sinope exortus area quidem, quam omnes scimus hodie Turciae tellure contentam. secundum quod adferre uelim est, quod tantis ingeniis, quibus Homerum sine ulla haesitatione adnumeremus, semper obtrectatores orientur, qui uiros praeclaros incerta narrando infamantes famam aliorum minuendo sperunt suam auctum iri. sane nonnullis difficile dictu est Graecos ceteris omnibus eius temporis populis antestetisse aliasque ab illis gentes iure barbaros nominatas esse, libros Homeri ab homine lumine priuato cantatos, minimeque a multis conscriptos esse...

equidem optimam de origine Homericorum simul ac alphabeti explanationem ab philologo Germanico Friderico Kittlero audiui. commemoro me uobis olim librum eius nomine "Musik und Mathematk" proposuisse, quo docet atque magna ex parte praeter multa alia probat Vlyxen re uera uixisse Euboiae; eum autem Homerumque nosse, qui alphabetum Graecum uiginti quattuor litterarum maximae claritatis reperisse uidetur cum cantus illius numeri signo dispositi; Italiam iter fecisse atque ita Tuscis litteras dedisse, aulam qua Homerus Euboeae uixerit, regis fuisse, qui praeter alios contra Troiam proelium factum nauigauerit et cetera, quae quidem factis archeologicis fundamentum habent. sed haec hactenus! ambo ualete!
OPTIMA IN CYNOSARGE DISCEBAM AB OPTIMIS.
noricus
 
Nuntii: 181
Nomen dedit: Iov 12 Ian, 2006 18.19


Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 0 guests

cron