Itineraria

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Itineraria

Emitteby Tiberis on Sol 31 Iul, 2005 20.24

Tiberis sodalibus suis s.d.p. :)
cum ipsa aestas pro tempore idoneo ad itinera facienda habeatur, novum thema vobis, cari sodales, proponere velim: narremus de itineribus nostris ! non in ultimis terris peregrinatum esse opus est ,diuturnitas quoque peregrinationis nullius est momenti. suum quisque itinerarium scribat ,nosque de iis rebus, quas viderit,quas dignas memoratu existimaverit, certiores faciat !


equidem, ut ipse initium narrandi facerem, tres dies sum moratus Bucurestae, in capite Romaniae, quam urbem plurimis vestrum adhuc incognitam esse suspicor. quod non est mirum: nam Bucuresta nec vetustate nec nobilitate neque ulla alia re inter magnas urbes Europaeas eminere videtur. praeterea me profecturum opinione praeiudicata non liberum fuisse confiteor: urbem esse sordidam ac desolatam, in qua canes pervagantes et pueri mendicantes peregrinis molestias exhiberent. deinde voces eorum non defuerunt, qui splendorem pristinum "Lutetiae orientalis" cum recenti tristitie ,quae dicitur, compararent. quibus de causis sum adductus, ut ipse urbem adirem cultumque incolarum quoad triduo fieri potuit cognoscerem.
nam Bucuresta, sicut ego percepi, multum a ceteris urbibus Europaeis differt, primum, quod centro quodam prorsus carere videtur, in quo non solum instituta ad civitatem administrandam maxime necessaria collocata sint, sed etiam aedificia arte et vetustate insignia. praeterea, quod fora desunt ut urbi recentiori, cuius vetustissima pars non ante saeculum XVIII. aedificata sit. areae quidem exstant compitales,quae tamen sunt cardines transitorii magis quam loca,ubi diutius morari velis. ceterum urbem sine ratione crevisse putes, ut quae sit non certo tempore condita et constructa, sed a parvis atque humilibus primordiis paulatim amplificata.
quocumque te vertis, documenta invenis superbiae ac vanitatis principum, quorum alius alia ingenti mole palatia pro hereditate reliquerit, in quibus scilicet palatium illud rei publicae, aedificium immani magnitudine,quod Nicolaus Ceausescu fieri iusserat, eximium obtinet locum.
quod populus praesidi suo fortasse crimini non dedisset, nisi in tanta inopia plebis pecuniam publicam nimis libere profudisset. cum enim palatium ingenti sumptu ad maiorem sui gloriam aedificari iussisset parte interioris Bucurestae diruta, aliae urbis regiones dilabebantur opibus ad aedes restaurandas deficientibus.
sed Ceausescum pro civitate nimis exspoliata et oppressa poenas persolvisse satis constat.
ad palatium ipsum via facta est veluti principalis, perlonga et lata, vico novo in utroque latere exstructo.cuius vici aedificia quamvis minime sint foeda, tamen animum populi ad memoriam illius aetatis revocabant,qua Iosepho Stalin imperante similia in Unione Sovietica aedificata sunt.
at nostris temporibus stella rubra plus XV annis abhinc exstincta frontes aedium nonnulla ex parte ingentibus pannis aut tabulis praeconiis velatae sunt: quod pro signo habeas regimen communisticum,quod dicebatur, a principatu oeconomiae liberae, quae dicitur, superatum esse.

multa vobis praeterea narrare velim, sed iam timeo,ne longus sim.
optime valete! :)
Last edited by Tiberis on Lun 01 Aug, 2005 1.29, edited 1 time in total.
ego sum pleno quem flumine cernis
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis.
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Emitteby Mercurius Hungaricus on Sol 31 Iul, 2005 22.43

Mercurius Tiberi s. d.

Epistolam tuam ab initio usque ad finem attentus perlegi, amice, quia in illo oppido adhuc non fui; sed lectis tuis litteris parum incitamenti a te accepi ad iter illuc faciendum... :D Tamen fieri potest, ut Bucurestam profecturus sim aliquando, quoniam rerum gestarum (ut iam prius scripsi) studiosissimus sum; ac scire velim, quomodo se habeat illa platea libidine superbiaque illius dictatoris pessimi olim efformata... :roll: Qui vicos Hungarorum in Transsilvania viventium diruere, ipsosque incolas Hungaros indigenas in urbes modernas deportare voluit, ut ibi assimilarentur; sed Dei gratia prius ille necatus est, quam consilium suum diabolicum perficere posset. (Dolendum vero nonnullos vicos Hungaricos illi desolare contigisse... :cry: )
Libenter querelas Hungaricas ceteras contra Vlachos (Romanianos) enumerarem, si non timerem, ne ira ac studio stylus meus duceretur... :evil: Vale, ac valete. Budapestini (quae urbs saepe a turistis idiotis cum illo oppido Bucuresta confunditur :() pridie Kalendas Augustas.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Iulia on Lun 01 Aug, 2005 0.38

Iulia Tiberi Mercurioque sal.

Optimum, mi Tiberis, ac iucundissimum thema nobis proposuisti, et vanus est timor tuus longiorem ob epistulam tuam. Immo etiam maxime mea interest, studiosissima cum semper sim rerum novarum cognoscendarum.

Epistulam tuam de Bucuresta capite Romaniae eo libentior ac attentior perlegi, quod nuper in televisione vidi documentationem de ipso tyranno Ceausescu, quomodo ille omnia ad gloriam suam pararet, quomodo se ipsum, Helenam uxorem et statum politicum civibus monstraret - coegit uxorem, quae numquam in ulla scientia aliquid praestavit nec etiam scholam multos annos visitavit, praedicari scientiae peritam in toto mundo notam -, quae omnia maxime me commoverunt. Numquam ipsa in dictatura vixi nec etiam multa de nationibus socialisticis vidi, cum satis parva adhuc fuerim Germanica Democratica Republica dissoluta. Restant mihi televisio, libri, musea.
Tamen certe de tyrannis ac de systematibus socialisticis audivi, sed videns, quanta amplitudine, quanta audacia Ceausescu ille cives suos fefellerit, maxime commota sum; qui enim audacius etiam multis aliis ducibus communisticis mihi Caeusescu egisse videtur. Quae gesserit insania illa peculiari tyrannorum commotus nunc epistula tua perlecta etiam melius cognovi quam ante.


Ego mox duas hebdomadas in Helvetiam proficiscar, ubi in academia aestuali participiam. Quod iter vix dignus esse mihi videtur, quod hic conscribam, tamen fortasse in alio colloquio narrabo. Disseram ego de Goethis doctrina colorum.

Valete.
Gottingae, pr. Kal. Aug.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

De itinere meo in Germania meridionali

Emitteby Herimannus on Sol 14 Aug, 2005 18.28

Herimannus amicis sal., in primis Tiberi

Inventionem tuam , Tiberi, optimam censui, ideoque, iter per regionem Germaniae "Baden - Württemberg" cotidie in caupona obscura apud urbem Freudenstadt commantaria Latine scripsi: quod mihi singularem et amoenum dilectum praebuit.
Nunc vobis paulatim memorias meas communicare volo; parcite mihi, si menda comperitis: non omnia possumus omnes!

COMMENTARII DE ITINERE MEO PER REGIONEM GERMANIAE VURTEMBERGEM

Die primo, postridie Kalendas Augustas

Multo mane Novocomo profecti, Alpes procella furente autoraeda transivimus, sed voluntas nostra validior Iove adverso ad primam metam itineris nos contulit: Friburgum Germaniae, rubescens “arenario lapideâ€
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Emitteby Marcus Favonius on Sol 14 Aug, 2005 22.30

Marcus Herimanno s.d.p.
Gratulor tibi, amice, de tua narratione periucunda, suspensoque animo reliqua exspecto. Friburgum, in quod municipium aliquoties visendi causa veni, a te optime describitur. Et Nigrae Silvae sive Abnobae Montis proprietate vos delectatos esse gaudeo.
Quod vero ad Freudenstadt attinet, haec addere velim: Oppidum anno 1599 conditum est a Friderico I, duce Wurtembergensi, idque eo consilio, ut exemplar civitatis exsisteret perfectissimae. Incolae tum erant imprimis fossores argentarii, fabri, opifices profugique, qui cum fidem evangelicam confiterentur, Stiriam et Carinthiam reliquerant. Qui omnes adeo laeti et grati et sorte sua erant contenti, ut anno 1601 oppido condito nomen imponeretur Freudenstadt, id est, ut suspicatus es, „Urbs Gaudii“.
Optime vale. XIX Kalendas Septembres. Crefeldiæ.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

De itinere meo in Germania meridionali

Emitteby Herimannus on Sol 21 Aug, 2005 20.15

COMMENTARII DE ITINERE MEO PER REGIONEM GERMANIAE VURTEMBERGEM - pars secunda

Die secundo, a. d. III Nonas Augustas

Tubingam, quam urbem iam ter viseram, nos contulimus.
Mane amplum et mirabilem hortum plantarum apud instituta scientiis biologicis et biochemicis addicta universitatis percurrimus: milia multa generum satorum e cunctis terrae regionibus admiratus sum, quorum alia procera alia minima, terram aquam saxa solitudines colentia. Obstipui contemplans plantas ex Mexico hirsutas, nymphaeas aqua sustentas, ericas (quot coloribus varias!) palmasque proceras, cannas palustres et voraces carnivoras.

Arcem postea Tubingae visimus, ubi ampla et varia collectio rerum antiquarum servatur: Aegyptiorum sarcophaga et lapides inscripti, Etruscorum et Romanorum vasa, mirabilis persona aurea regis cuiusdam Argivi, quam Schliemann ille Agamemnoni ipsi :shock: attribuit, amplissimus numerus statuarum ex gypso, quae opera sculptorum antiquorum (Scopae Lysippi Prassitelis), Parthenonis, Erechthei et aliorum locorum apud Athenas imitabantur.
Sed mirum fuit invenire, inter mirabilia antiquorum temporum, imagines veri similes risui suscitando aptas: nam sculpturae et tabulae pictae passim dispersae sunt, in quibus personae a Walthero Disney creatae, Donaldus Anser (Donald Duck) saepius, agnoscuntur: ita vidimus subridentes :lol: corpus glacie servatum “Oetzliâ€
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Emitteby Iulia on Mart 23 Aug, 2005 23.03

Iulia sodalibus, imprimis Mercurio sal.

Duas hebdomadas morata sum in Helvetia in vico Ftan appellato: Interfui in academia aestiva. Fuimus plus quam centum iuvenum et quindecim docentes, qui septem gregibus alii de aliis thematibus egerunt. Fuerunt greges I) de exemplis mathematicis rerum neuronalium, II) de symmetria in natura, III) quid sit homo, IV) de scientia et litteris, quo grege ipsa interfui, V) de globalisatione, VI) de lingua et cognitione historica, VII) de modis loquendi saeculorum XVI-XVIII. Mane studebamus in gregibus, post meridiem tempus erat liberum montibus ascendendis, proiectis musicis vel theatralicis et ad nihil agendum :wink: . Et sunt pulchri montes, et non solum montes. Homines Romane ibi loquuntur, lingua mira, quae Italicae sonat similis, sed habet signa ü,
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

De Humberto Saba

Emitteby Herimannus on Merc 24 Aug, 2005 0.19

Herimannus sodalibus omnibus et praesertim Iuliae sal.

Mihi voluptatem, Iulia, dedisti poematium mirabile Humberti Saba, poetae Tergestini (1883 - 1957), quem origo Iudaea exilio Lutetiam coegit, iterum legendi. Hoc est enim opus celeberrimum huius auctoris, hodie tamen oblivioni reiecti.
In libro meo, quo in Lycaeo utebar, laudantur simplices imagines poematis, circa anno MCMX perfecti, ubi uxor animalibus humilibus et hominibus utilissimis comparatur: in mentem revocatur sacra poesis antiquarum laudum, in honorem Dei creatoris.
Longum esset omnes LXXXVII versus in Latinam convertere; tantum indicem bestiarum refero primaque verba reddo.

gallina iuvenca canis cuniculus hirundo formica apis

UXORI MEAE (A mia moglie)

"Tu es velut iuvenis
alba gallina.
Cuius plumae vento perturbantur,
collum ad potum inclinat
terram scalpit;
sed sollemni reginae gradu per pratum incedit
celsa et erecta.
Melior masculo est.
Similis est feminis
omnium serenorum animalium
quae Deo appropinquant."

Non nego risum inter condiscipulos meos temporibus illis serpsisse, nec defuerunt iocosae (etiam perfidae) similitudines puellis gregis nostri!

De Friburgo, gaudeo Iulia hac communi admiratione.

Denique, nobis Langobardis sermo Romanicus vel "Romanus" (sic eum appellasti) apud Helvetios Orientales diffusus intellectu haud arduus est, nonnullis dialectis Alpium similis. De phonematibus quae citastis, lectio est, e. g., S-charl, S-chanf ut Germanice: ss-tscharl, ss-tschanf, nam disiungitur pronuntiatio "s" et "c" ut Slavorum "č" enuntiatum; quae disiunctio apud nos "fere Helveticos" saepe auditur.

Vale et valete omnes!

Novocomi, a. d. IX Kalendas Septembres.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

De itinere meo in Germania meridionali

Emitteby Herimannus on Sat 27 Aug, 2005 23.40

COMMENTARII DE ITINERE MEO PER REGIONEM GERMANIAE VURTEMBERGEM - pars tertia

Die tertio, pridie Nonas Augustas

A parvo vico Kniebis profecti, silvas peragrare coepimus, lacum Vitrei Luci (Glaswaldersee) quaerentes.
Admirati sumus latas semitas, abietes proceras et innumerabiles, silentium silvae avibus canoris et vento sibilante tantum infractum, rubos Idaeos (Himbeere) et fraga silvestria (Walderdbeere) suavissima, quae saepe morae causa fuerunt.
Imparia quidem locorum pulchritudini erant signa, quae peregrinis usui essent, ne aberrarent: nusquam legebantur nomina, quae in tabulis geographicis pridie comparatas referebantur, passim symbola coloribus picta apparebant (quod in montium semitis gravissimum est!). Denique, lacum Vitrei Luci non invenimus :( , nisi domi “gugulantesâ€
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Emitteby Marcus Favonius on Sol 28 Aug, 2005 16.23

M. Favonius Herimanno ceterisque sodalibus pariter omnibus s.
Narrationem tuam, honoratissime mi amice, iam dudum scis maximae mihi esse voluptati. Hodie duabus de rebus mentionem facere velim.
Primum confiteor Lacum Vitrei Luci (Germanice Glaswaldsee) adhuc plane mihi ignotum fuisse. Te autem auctore interrete usus sum, ut plura cognoscerem. O amoenum locum silvestrem!
Deinde, quod ad urbem Caroli Quietem (Germanice Karlsruhe) attinet, operae pretium esse puto comparare inter se ichnographias Versaliarum (Gallice Versailles, 1693) et Caroli Quietis (1715). Nonne in iis absolutismus videtur spirare?
Valete. V K. Sept. Crefeldiæ.
:)
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

De itinere meo in Germania meridionali

Emitteby Herimannus on Sol 04 Sep, 2005 0.09

COMMENTARII DE ITINERE MEO PER REGIONEM GERMANIAE VURTEMBERGEM - pars quarta atque ultima

Die sexto, a. d. VII Idus Augustas

In viscera terrae descendimus: nam in parco vico Hallwangen fodina fuit, unde cuprum, argentum et “grave spatumâ€
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

De itinere in Saxoniam Inferiorem birota facto

Emitteby Marcus Favonius on Sol 04 Sep, 2005 21.17

M. Favonius sodalibus sal. pl. d.

Ante feriarum aestivarum finem nuper cum novem collegis iter quattuor dierum feci in Saxoniam Inferiorem. Birotis campos patentes transvecti primum in oppidum Verden, deinde in vicum Fischerhude, tum in urbem Bremam pervenimus. Sed ordinem servemus!

A. d. XVIII Kal. Sep. Campi patentes! Quicumque Rhenaniam inferiorem, regionem urbibus oppidis vicisque condensissimam, reliquerit, is in Germania quoque tractus inanes occursuque hominum paene vacuos esse admirabitur. Quam rem birotario per semitas diverticulaque quiete et placide procedenti potius quam autoraedario in oculos puto cadere. Ubique pascua lata laeta herbosa, per quae imprimis equi pascuntur. Minime ergo mirum Saxoniae Inferioris insigne rubrum equo albo ornatum esse: regio re excellit equinaria. Et duo equorum capita lignea fastigiis multarum domuum rusticarum ornamento sunt. Pernoctavimus in oppido Verden (pronuntia „F-“!) ad Allerum sito fluvium, qui in Visurgim influit. Prope hoc oppidum anno DCCLXXXII quattuor milia quingenti Saxones, cum exercitum Caroli Magni devicissent, a Francis dolore atque iracundia inflammatis uno solo die supplicio affecti esse dicuntur. Quae res ne memoria excederet, Socialistae Nationales historiae fide neglecta septuaginta fere ante annis totidem lapides rudes ingentesque, qui hodieque conspiciuntur, in luco prope Verden sito posuerunt, ut locus esset novo cultui pagano, quem nemo nostra aetate est quin vanum atque fallacem fuisse sciat. Post cenam in oppido paullum ambulavimus, cuius plateae vacuae admodum et desertae videbantur.

A. d. XVII Kal. Sep. Mane primum aedem sacram consideravimus Gothicam, cuius concamerationes ingentibus sustinentur columnis. Conspicitur etiam res sane mirifica: Summus muri externi angulus ornatus est viro qui vocatur lapideo, cuius pars corporis superior ex muro ita directe prominet, ut inter caelum et terram suspensa esse videatur. Gugulando hanc repperi fabulam: Aliquando aedituus pecuniam avertisse dicitur. Qui cum ab episcopo rationem reddere coactus esset, a Diabolo, si ita fecisset, auferri se velle iuravit. Statim apparuit Diabolus, aedituum corripuit, ut cum eo per aedis sacrae murum effugeret. Sed praeda eius in muro inhaerens in lapidem versa est. - Deinde iter facere perreximus. Iterum per campos patentes..., per semitas..., hic equi..., illic ciconiae... Circiter meridiem in cauponam devertimus, cui nomen erat „Heidekrug“, id est Caupona Campestris (der Krug / cyathus metonymicōs: caupona). Domina cauponae festiva sane erat et faceta: Unus ex collegis eam rogavit de cervisia, cui nomen „Pils“. Quae cum ad mensam revertisset, fungum ei dedit (fungus Germanice „Pilz“). Illustris videtur esse caupona; imaginem enim photographicam Eugenii Jochum in pariete inter alias multas positam invenimus. Qui praefectus musicus anno MCMXXXII equitatione fatigatus ibidem quieverat. Hora fere decima feliciter in vicum pervenimus Fischerhude, id est Piscatorum Portum. Permultae ibi reperiuntur quercus vestustissimae altissimae crassissimae. Quam ob rem in Germanorum veterum luco sancto et arcano ibi te collocatum esse putaveris. Vesperi mensa sobria, cervisia, colloquia...

A. d. XVI Kal. Sep. Valde mane ientaculum in taberna cauponia pervetusta. Tum praeter ripam Vummae fluvii summo solis ardore tosti Bremam iter fecimus. Ibi cum deversorium repperissemus, mediam urbem pedibus perlustravimus. Clarissima est Platea Cupariorum, id est angiportus artissimus, in quo multae tabernae parvae bellae elegantesque. In Foro Curiali praeclara conspicitur statua Rotholandi, cuius caetra bicipiti aquila imperiali et hac aetatis mediae ornata est inscriptione: "Vryheit do ik ju openbar / de Karl und mennich vorst vorwar / desser stede gehgehven hat / des danket gode is min radt", id est: „Libertatem vobis edico / quam Carolus aliusque aliquis princeps profecto / huic urbi dedit / de quo gratias Deo agatis suadeo.“ Quae statua civitatem Bremensem libertate frui neminique subiectam esse nisi imperatori declaravit. Vesperi alteri nostrum transmissione televisifica pedifollii Germaniae Bataviaeque delectati sunt, alteri in caupona sedentes sermonem inter se habuerunt.

A. d. XV Kal. Sep. Nocte feliciter acta dies itineris novissimus. Primum Ecclesiam cathedralem Bremensem visitavimus, deinde Curiam. De cuius lacunari dependent aliquot naves veliferae in formam minutam redactae parvisque armatae tormentulis, quae pulvere pyrio onerata ignem vomere possunt. Restat, ut bello mundano secundo totam fere urbem Bremam solo aequatam esse recordemur; sed nostris temporibus nulla iam sunt vestigia urbis exstinctae. Octava fere hora currum ferriviarium conscendimus, ut domum rediremus.

Valete. Pridie Nonas Septembres. Ex Cornicum Campo.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Lutetia

Emitteby Iulia on Mart 27 Sep, 2005 18.00

Iulia sodalibus sal.

Autumno incipiente ex pr. Id. Sept. usque ad a. d. XIII. Kal. Oct. Lutetiae versata sum, cuius itineris pro certo habeo vos curiosos esse.

Die Lunae mane adveni et, cum paululum plueret, statim in Louvre museum me conlata sum ad collectionem antiqui orientis visendum. (Emui cartam annualem, quae mihi 15 euronibus, maioribus 20 emi potest - ingressus singulus 8,50 eurones est.) Multa habent monumenta maximi vero momenti, inter quae inveniri possunt codex Hammurabi, caelamen palatii Sargonis II, in quo de cedrorum portatione narratur, sagittarii e Darii I. palatio, ... Qui e vobis linguam Francogasllicam intellegunt, in pagina www.louvre.fr selectionem monumentorum satis amplam videre possunt.
Post meridiem per Campos Elysianos ambulavi usque ad Arcum Triumphi, vidi ecclesiam sanctae Magdalenae, quae aspectu templi Graeci aedificata est, inde ad reversorium reverti. Vespere in opera Garnier fui, parvi enim cartam spectaculi emere mihi contigit. Vidi Wolfgangi Amadei Mozartis Cosi fan tutte, quod non minime mihi placuit, sed et ipso aedificio maximae admiratione affecta sum. Puto plerisque vestrum notam esse narrationem de "Operae Phantomate". Quod Phantoma sub hac opera trans lacum subterraneum vixisse dicitur, et profecto est lacus sub aedificio. Non autem invenire potui, e qua parte viderit spectacula.

Die Martis palatium Ludovici XIV in Versailles visitavi. Incredibilia vere luxuria, infiniti horti. Pro dolor non omne atrium speculorum videri potuit, quod pars speculorum restauratur. Immensa autem est copia auri, marmoris aliorumque pretiosorum materierum. In hortibus multae sunt statuae etiam notae - inveni inter alia Apollona de Belvedere et gregem Laocoontis -, multa etiam nymphaea. Incurri in magistram cum discipulis, quae apud nymphaeum Saturnis de eo docuit et narravit eum liberos suos devorasse. Aliqua de causa semper iuvat mythos antiquos audire.

Die Mercurii collem ascendi Montmartre, ubi vidi ecclesiam Sacri Cordis et Place du Tertre, ubi erat musicus cantans de Lutetia et de Amore. Multi etiam pictores.
Postquam descenderam, iterum paulum per Campos Elysianos ambulavi, priusquam palatium Invalidorum intravi. Habent magnam ecclesiam duarum partium, quarum in altera parte sarcophagum Napoleonis exhibitur. Deinde cathedralem Nostrae Dominae vidi, quae ecclesia maximi momenti historiae Francogallicae est. Magna est et obscura, harmonice constructa. Insula Civitatis, ubi est haec ecclesia, idem locus est, ubi Caesaris tempore vicum illud "Lutetia" nuncupatum situm erat.
Per Insulam Sancti Ludovici et viam Iudaeorum iter feci ad Place des Vosges, forum sane amoenum.

Die Iovis mane turrem Eiffel ascendi, e quo turri magnificum prospectum habui super urbem. Postea in Louvre museum veni ad Aegyptum videndum. Pulcherrimum monumentum Aegypti antiqui autem non invenitur in museo, sed in foro Concordiae, ubi stat obeliscus Luxoris. Aliter quam Romani habent obeliscum dono acceptum.
Postea Palatium Regale et ecclesiam Sancti Eustachii vidi, quae ecclesia pulcherrima sane est et quam malo quam Sacri Cordis et Nostrae Dominae ecclesias. Ante Centrum Pompidou nihil iam accedit, serius enim illic fui, quod in statione quadam ferrovisae metropolitanae orchestrum audivi XI musicorum.

Die Veneris iterum in museo Louvre fui, nunc monumenta Graeca et Latina vidi. Habet museum tres feminas carissimas: Iucundam (La Gioconda), quae etiam Monna Lisa dicitur, ceterum Venerem de Melo et Victoriam de Samothrace. Venerem videre non est delectamentum, tot enim homines ante eam currunt, qui photographentur. Praefero fere Venerem nostram gypso factam, quae Gottingae servatur: Quam quiete spectare potest. Habent etiam Lutetiae aliquas partes de templis in Olympia et in Acropoli Athenarum, inter quae etiam tabulam centralem de Panathenaeis. Ceterum multa monumenta, quae novi, multa etiam, quae adhuc ignota mihi fuerunt.
Postea vidi pantheon, pristina ecclesia sanctae Genovevae pulcherrima, in quo aedificio nunc magni viri (et mulieres!) Francogalliae iacent, ut e.g. Rousseau, Voltaire, Petrus et Maria Curie, Zola et alii. Multi autem ibi non inveniuntur, qui iacent in sepulcreto Patris Lachaise (Chopin, Bizet, Balzac, Moliere, La Fontaine, Delacroix, Apollinaire, Edith Piaf etc.) Quos postridie visitavi.

Die Saturni denique picturas vidi in Louvre. Ocius ea vidi, cum multo minus sciam de picturis quam de aliis rebus, qua de causa nonnullas picturas non inveni. Est illic Iucunda sive Monna Lisa, pictura praeclara Leonardi da Vinci, inveniuntur etiam apotheosis Homeri, imago illa clara Erasmi a Ioanne Holbein confecta, pictura illa Ludovici XIV, quae in omnibus libris Historiae in schola adhibitis depicta est, Libertas Ducens Populum, Noctes Canenses a Veronese et permulta alia. Vidi etiam cameras Napoleonis III, quae paene aeque luxoriosae apparent quam camera in Versailles, et sculpuras Italicas ac Francogallicas.
Sui quis vestrum aliquando visitat Louvre museum, ad tecta spectato. Est enim Louvre pristinum palatium regale, et multa tecta tantis ornamentis sunt ornata, quanrtis camerae in Versailles.
Post meridiem, ut iam dici, sepulcretum Patris Lachaise visitavi.


Lutetia est urbs mihi pergrata, quae tot suis hortis et partibus suis variis maxime mihi placuit. Nec satis vidi: Oportet revertam, quod si ante Octobrem anni sequentis faciam, gratis museum Luovre intrare mihi licebit ;-)

Spero, ne molesta vobis fui ob longitudinem.

Valete.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby noricus on Ven 03 Feb, 2006 22.53

..
Last edited by noricus on Sat 18 Aug, 2007 13.54, edited 1 time in total.
noricus
 
Nuntii: 181
Nomen dedit: Iov 12 Ian, 2006 18.19

Emitteby Iulia on Ven 10 Feb, 2006 19.54

Iulia Norico ceterisque sodalibus sal.

Feliciter adveni in oppidum Newark Delawariae. Classibus intersum universitatis Delawariensis (sed solum ad mathesin pertinentibus), et multos homines iam cognovi.
Ceterum non multa adhuc facta sunt, sed compluria itinera faciam, de quibus certiores vos faciam. Gaudebo autem maxime, si Lucus et quicumque e ceteris iam hic fuit opinionem suam det de locis, quos visitabo.
Puto me etiam aliquando impressiones daturam de rebus, quae aliter se habent quam in Germania. Sed ad eam rem primum magis est mihi explorandum...

Valete quam optime.
Delawariae, a. d. IV. Id. Feb.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Next

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 0 guests

cron