De Nerone et Oscare Wilde

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

De Nerone et Oscare Wilde

Emitteby Rhumak on Ven 21 Mart, 2008 14.34

Responsuris spd

Otiosus dum illius celeberrimi Auctoris Hiberni clarissimum opus, quod "Pictura Doriani Gray" inscribitur, legebam, in capitulo XI et paragrapho XXI, inter versus quos in editione mea (Einaudi ET Classici 696) numeri XVII XXIque concludunt, quiddam admodum mirum repperi: nam ibi lego:

Vbi magnum velarium erat, quod Nero Romae supra Colossaeum distenderat, illud immane velum in quo pictum erat caelum stellis distinctum et Apollo currum albis equis tractum aureas habenas tenendo ducens?


At, quantum scio, et quantum omnibus constat - cette Oscari Wilde, ut qui sit saeculi sui numero longe doctissimorum nullo negare audente inscribendus! -, Nero nullum velarium supra Colossaeum distendere potuit, quia nullum Colossaeum in tempore Neronis erat in Vrbe, quod enim opus nempe cur Amphitheatrum Flavium vocetur, habet rem suam.
Cui rei igitur adscribenda huius portenti causa? Editorisne errori an ipsius auctoris consultae neglegentiae (nam in eo loco de imaginositate mythica historicaque personae suae, scil. ipsius Doriani, narrat)? Vt hoc sciam, oportet mi referatis, sodetis, quid apud editiones vestras legatur. Addite, si liquet, unde illas figuras, idest caelum et Apollo, esse in velario pictas Auctor compererit.

Legentibus responsurisque gratias agens valedico.
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Merc 26 Mart, 2008 17.41

Marcus Rhumaki sodali illustrissimo sal.pl.d.
Equidem, mi doctissime amice, Oscarium Ferum Neronis nullam aliam ob causam mentionem puto facere nisi quod Vespasianus, quippe qui imperator frugi fuerit ac sobrius, ab inflato turgidoque cogitationis genere Doriani prorsus videtur abhorrere. Nero hoc loco - contextu scilicet narrationis diligenter considerato - non est princeps fide historiae comprobatus, sed exemplum imperatoris luxuria libidinumque intemperantia diffluentis.
Et velarium a scriptore Anglico sola cogitatione depictum rem commenticiam esse arbitror, eamque admirabilem sane in modum factam; nam caelo stellis consito nox, Phoebi quadrigis dies tam apte significatur, ut amplissimus mundi ordo sub aspectum subici videatur. Nonne elegantissimi iudicii est homo iste Dorianus, vir aliqua ex parte arbitro elegantiarum similis?
Cura ut valeas. VII K. Apr.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby Rhumak on Iov 27 Mart, 2008 21.08

Marco urbanissimo suo spd

Nonne elegantissimi iudicii est homo iste Dorianus, vir aliqua ex parte arbitro elegantiarum similis?


Est!, quamvis id unum esse nonnumquam ipsi displiceat, ut apud illum pulcherrimum locum, quem lectorum delectandorum gratia tantum integrum huc versum refero:

XI, 8:

Nam, quamvis munus sibi simul maiorem aetatem adepto oblatum fere statim aequo animo exciperet, et quamvis subtili gaudio afficeretur, quod in saeculo suo Londinii ille fieri posset, qui sub Nerone Romae auctor Satyrici fuisset, aliquid amplius quam merus
arbiter elegantiarum esse cupiebat, qui de monili induendo vel de sudario serendo vel de scipione gestiendo consuleretur. Is novum modum vivendi comminisci conabatur, qui ratione quadam et ordine principiorum congrueret, quae principia sensus in dominia spiritus redigendo pervincerent.


Tu autem dubium meum elegantissime discussisti.

Hic autem locus ei causae praesertim deserviat, admirabili pulchritudini huius operis monstrandae, ut omnibus sodalibus, qui nondum id legerint, alacerrime ut legant suadere possim. Nam tanta scientia antiquarum et novarum rerum, tanta cognitione humanorum morum sensuumque perfusum est, ut fieri non possit quin plusquam biduo avidissime perlegatur! Saepe in hoc opere legendo illud epigramma Martialis in mentem redit (X, XXXII)

Haec mihi quae colitur violis pictura rosisque,
quos referat vultus, Caediciane, rogas?
Talis erat Marcus mediis Antonius annis
Primus: in hoc iuvenem se videt ore senex.
Ars utinam mores animumque effingere posset!
Pulchrior in terris nulla tabella foret.


Haec, scilicet e contrario exemplo, poesis ipsius operis wildiani columen esse videtur et quae hic compendiariis verbis elaborantur rationes, illic ipsissimae, videlicet tramen artis iuventae senectaeque eiusque potestas effingendi necne mores hominum, distente ut narrationem decet expressae disseruntur.

Vale!
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium


Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 0 guests

cron