by Ericus Palmén on Sol 17 Apr, 2005 10.24
Ericus Mercurio s.p.d.
Care Mercuri, num hesternum nuntium meum ita interpretatus es, me Matthiam oblique accusare voluisse, quod minus decenter de gustibus disputasset??? Si ita arbitraris, graviter erras: decentissime Matthiam scripsisse uno ore consentimus. Scito me tuas quoque sententias, licet haud raro a meis differant, magni aestimare. Unica causa, ob quam "non autem armis dimicandum" scripsi, fuit, quod traditionalem et compluries repetitam sententiam alatam "De gustibus non est disputandum", mihi in dubium vocare libet. Ubique enim in mundo de gustibus disputari solet, neque in ea re quicquam mali est, dummodo decenter fiat. Hac de causa in CLAVE LATINA II, cuius plagulas, antequam typis imprimantur, nunc ipsum diligenter perlustro, eadem sententia in forma et originali et retractata reperietur. Iam vero finem facio huic nuntio, ne nimis aperte novorum libellorum, qui mox in lucem proferentur, praeconium fecisse videar. Vale!
Ericus Palmén