Salvete

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Salvete

Emitteby Phlebas on Iov 29 Dec, 2005 18.59

Phlebas italicus salutem dicit omnibus.

Litteras scribere incipio ut sequar preceptum Hyeronimi: "… cum hoc ipsum debueris scribere, te non habuisse quod scriberes".

Scribo, valde mendose, ut scribere discam : oro ut ignoscatis, et vos obsecro scriptum meum emendare.

Ut vos certiores faciam de civitate, etate, otia ceteraque breviter dicam: sub Alpe mechanicam scientiam didici, Romam veni candidior postquam tondenti barba cadebat, feriatus velam solvo fluctusque seco aut Alpes percurro arte quadam ligno incurvo ad arcus similitudinem.

Sed patientia vestra non abusanda est et, ut ignoscatis, hodie munusculum vobis donabo: "Vince quantum potes, immo plus quam potes, mollitiem animi tui et ubertim fluentes lacrimas reprime, ne grandis pietas in nepotem apud incredulas mentes desperatio putetur in Deum. Desiderandum tibi est quasi absens, non quasi mortuus, ut illum expectare, non amisisse videaris".

Munusculum dixi?

Valete
Nomino numeros; quibus numeramus; et adsunt in memoria mea non imagines eorum, sed ipsi.
Phlebas
 
Nuntii: 123
Nomen dedit: Iov 29 Dec, 2005 15.42

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 0 guests

cron