ioco modo

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

ioco modo

Emitteby felixum on Ven 11 Iul, 2008 11.12

de armentario caeco

die quodam vetus caecusque armentarius perperam in tabernam autobirotariorum feminearum vagatur; itinere ad sellam facto, cafeam postulat. dein, postquam ibi paulisper sedet, clamat ministrae: “ohe, velisne iocum de flavis audire?”

tacet illico taberna. tum femina iuxta eum graviore raucioreque voce, “priusquam,” inquit, “iocum narres, armentarie, quoniam tu caecus, me decet tibi esse res quinque sciendas:

1. pincerna est femina flava cum magno baculo.
2. custos est magna femina flava.
3. egomet 6 pedum et 175 librarum et cum cingulo karatatis nigro femina flava sum.
4. femina flava iuxta me ponderatrix professionalis est.
5. sedet in dextra tua femina flava luctatrix professionalis.

“nunc, hospes, de hac re bene cogita. etiamnum vis istum iocum narrare?”

armentarius secundum secum reputat, quatit caput, tum murmure, “immo vero,” inquit, “non si id explicare debebo quinquies.”
volui vulgo complacere numquam; id enim quod scio spernet, ignoroque ab eo laudatum
felixum
 
Nuntii: 11
Nomen dedit: Sol 24 Dec, 2006 4.04
Location: Civitates Foederatae Americae

Re: ioco modo

Emitteby L. Amadeus Ranierius on Sat 12 Iul, 2008 1.14

Optime! hahahahae, viva voce proprus risi hoc lecto! Hahahae, optime, plura scribas!
VIVAMVS·ATQ·AMEMVS
Ὁ ἀνεξέταστος βίος οὐ βιωτὸς ἀνθρώπῳ.
"Fiat Vis tecum, Luci — semper."
ΓΝΩΘΙ·ΣΕΑΥΤΟΝ

SCORPIO·MARTIANVS
User avatar
L. Amadeus Ranierius
 
Nuntii: 50
Nomen dedit: Merc 18 Iun, 2008 18.17
Location: Pennsylvania, Uniti Status Americae

Re: ioco modo

Emitteby felixum on Sol 13 Iul, 2008 0.52

felixum Lucio ceterisque sodalibus s.p.d.

quod tam hilarem iocum proximum invenisti gaudeo ac plurimas ago; re vera eum praesente primum ex deliciis meis numero.

esto. quamquam nescio num hic sequens sit melior praecedente (equidem num iterum alium ei similem reperire possim), secundum vobis praepono ac rogo ut nonnullos vestrorum addatis quo laetiora levioraque vincula negotii cotidiani faciamus.

de consilatione matrimonii

maritus consilationem post viginti annos matrimonii petiit et uxor. rogata quid esset negotii, coepit uxor de omnibus quaestionibus viginti annos perlatis vehementer dolenterque queri.

quibus indicem exponeret indigentium, quae per cursum conubii sustulerat, perdiu identidem de his rebus pergebat illa: neglegentia, convictus absente, inanimento, solitudine, amoris amabilisque inopia.

therapeuta hoc satis temporis passus, e sella tandem surrexit, tum, scrinio circumito, uxorem surgere rogatam complexit ardenterque osculatus est, marito cum supercilio levato spectante. silet vero femina, obstupefacta silentio consedet.

exim therapeuta versatus marito dixit: “huius uxor saltem ter in hebdomadem eget. potesne id facere?”

maritus breve meditatus, “possum,” inquit, “eam lunae et mercurii diebus hic linquere, veneris autem piscor.”
volui vulgo complacere numquam; id enim quod scio spernet, ignoroque ab eo laudatum
felixum
 
Nuntii: 11
Nomen dedit: Sol 24 Dec, 2006 4.04
Location: Civitates Foederatae Americae

Re: ioco modo

Emitteby Beatus Bernardus on Sol 13 Iul, 2008 19.46

Primo matrimonii anno, maritus loquitur uxori audienti.

Secondo matrimonii anno, uxor loquitur marito audienti

Tertio matrimonii anno, uterque loquitur, sed solum vicini audiunt.
Ubi amici, ibi opes.
Beatus Bernardus
 
Nuntii: 89
Nomen dedit: Sol 18 Iul, 2004 4.19
Location: Italiae

Re: ioco modo

Emitteby Beatus Bernardus on Sol 13 Iul, 2008 20.05

Quaedam puellula nuptias prima vice interfuit. Illa quodam momento Matri suae sussurravit, “Quam ob rem nupta veste alba induta est?” “Cum color albus color felicitatis sit,” mater respondit, “ac hodie felicissima dies totius vitae eius est.” His dictis paululum ponderatis, puellula matrem rogare perrexit, “Quapropter novus maritus colore nigro indutus est?”
Ubi amici, ibi opes.
Beatus Bernardus
 
Nuntii: 89
Nomen dedit: Sol 18 Iul, 2004 4.19
Location: Italiae

Re: ioco modo

Emitteby Iulia on Sol 13 Iul, 2008 22.19

Iulia Bernardo sal.
Euge, Bernarde! Imprimis ultimus cachinnum mihi excitavit! At neque alii spernendi sunt!
Vale!
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Re: ioco modo

Emitteby Beatus Bernardus on Sol 13 Iul, 2008 23.02

Coena peracta et uxoribus recessis in culinam, duo amici seneces loquuntur de cauponis. Unus alio dixit, “Heri coenavimus in quadam caupona optima. Vobis valde eam commendo.” Alius inquisivit, “Itane? Dic mihi: quomodo vocatur haec caupona?” Ille diu cogitabat...et cogitabat...et demum rogavit istum: “Quomodo dicitur flos qui datur amanti ab amante?” “Quid...’rosa’?” “Sic!” respondit. Deinde se revertens ad culinam, dixit, “Rosa, quid est nomen illius cauponae qua coenavimus heri vesperi?”
Ubi amici, ibi opes.
Beatus Bernardus
 
Nuntii: 89
Nomen dedit: Sol 18 Iul, 2004 4.19
Location: Italiae

Re: ioco modo

Emitteby felixum on Lun 14 Iul, 2008 9.51

quidam in tabernam ingressus cinnum poposcit. tum alium. duobus vero pluribus imbitis, pincerna iam sollicitatus miserum rogavit: "quidnam est?"

"cum uxore," inquit, "in litem ambiguam descendi et se dies triginta et unum non mecum conlocuturam dixit."

pincerna autem de hac re parumper meditatus, iterum: "Nonne bene est quod non tecum conloquitur?"

"certe," ait ille, "sed hodie est ultimus."
volui vulgo complacere numquam; id enim quod scio spernet, ignoroque ab eo laudatum
felixum
 
Nuntii: 11
Nomen dedit: Sol 24 Dec, 2006 4.04
Location: Civitates Foederatae Americae

Re: ioco modo

Emitteby Beatus Bernardus on Lun 14 Iul, 2008 15.19

Quidem in tabernam inivit rogavitque pincernae, “Fuine hac in taberna nocte proxima?” “Certissime”, respondit ille. “multumne pecunium impendi?” “Plusquam centum denarios”, respondit pincerna. “Diis gratias!”, exclamavit, “me ea perdidisse opinabar!”.
Ubi amici, ibi opes.
Beatus Bernardus
 
Nuntii: 89
Nomen dedit: Sol 18 Iul, 2004 4.19
Location: Italiae

Re: ioco modo

Emitteby felixum on Mart 15 Iul, 2008 9.26

felixum omnibus sodalibus praesertim civibus Americanis suis reverentissimam dicit.


ubi Einstein obiit, Sanctus Petrus eum ad portas Caeli pervenientem intrare prohibebat dum identitatem comprobaret. nonnullis tamen aequationis scriptis, Einstein acceptus est in Paradisum.

et Picasso cum periisset, postulatus ut se esse Picassonem confirmet, nonnullas praeclaras picturas depinxit ut Sancto Petro persuaderet se in Caelum permitti.

mortuus autem Georgius W. Bush, portis in Caelo attactis, rogatus est a Sancto Petro: "quomodo mihi te Georgium W. Bush ostendere potes?"

"immo," ait ille, "nescio quomodo."

at hic: "en, descripsit Einstein aequationa et Picasso picturas. quid efficere potes ut te esse Georgium W. Bush indices?"

at ille: "quisnam sunt Einstein et Picasso?"

tum dixit Sanctus Petrus: "pro certo, is es tu, Georgi, intra."
volui vulgo complacere numquam; id enim quod scio spernet, ignoroque ab eo laudatum
felixum
 
Nuntii: 11
Nomen dedit: Sol 24 Dec, 2006 4.04
Location: Civitates Foederatae Americae

Re: ioco modo

Emitteby Beatus Bernardus on Mart 15 Iul, 2008 21.43

omnibus amicis s.p.d. Beatus Bernardus

Optime et valde iocose dixisti, Felix! Nihil offendimus. Sed gratia aequitatis…

…Olim Benedictus XVI ad Praesidentem Bush in urbe Vashintoniensi visit. Georgius constituit ut se et hospitem suum causa delectationis priva triremi sua per flumen veherentur. Valde delectabantur cum repente flamen pilleum album (“zucchetto”) Sancti Patris rapuit deposuitque in aquam. Cohortibus navigium ad pilleumm recipiendum praeparentibus, Georgius fidenter declaravit, “exspectatote! Liceat mihi id curare.” Egressus de trireme, et gradiens super aquas, pilleum recuperavit, et inscendens triremem Papae obstupefacto pilleum eius restituit. Mane postridie in actis diurnis legebatur, “BUSH NATARE NEQUIT”.
Ubi amici, ibi opes.
Beatus Bernardus
 
Nuntii: 89
Nomen dedit: Sol 18 Iul, 2004 4.19
Location: Italiae


Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 0 guests

cron