Mercurius omnibus, praecipue autem Herimanno Tiberique s. d.
Mi Herimanne, admonere te velim in statibus orientalibus tempore socialismi (cca. 1947-1990) non semper 'tyrannos' rebus praefuisse; immo in statibus Bohemia ac Slovacia (tunc Bohemo-Slovacia
), porro in Polonia ac Hungaria, ut vocant, plerumque 'mollem dictaturam' fuisse; pelliculas ac libros occidentales etsi non omnes, sed plerosque videre ac legere licuisse; culturam pelliculariam in his statibus floruisse (Menzel!, Vajna!, Kieslowski! Szabó! quae nomina fortasse et vobis nota sunt); theatra semper spectatoribus plena exstitisse; plurima librorum exemplaria imprimenda fuisse, ut lectoribus satiaretur. Nec equidem rem oeconomicam tam terribilem fuisse, quam vos ultra limitem existimares; certe in Hungaria nunquam inopia ullius rei populum laborasse; et post 1968 etsi ex minima parte, sed 'caput privatum' haberi potuisse. Quae cum ita sint, dictatura illa 'mollis', etsi nos populos orientales non minime oppressit impedivitque, ne cum vobis crescere ac augeri possemus, tamen comparari haud posset cum dictatura Sovietae unionis, aut cum dictatura in Romania saevienti. Haec ideo adnotanda esse arbitratus sum, cum timerem, ne crederetis nos pauperrimos ac vitae culturaeque occidentalis ignaros esse.
Mi Tiberis, equidem vehementer tibi consentio. Plurimum sane interest, ut culturam nostram propriam et post coniunctionem conservemus. Ceterum timendum non est, ne status novi nonnisi pecuniam Unionis consumant, ut Graecia; nihil enim residui faciemus, quae ad augendam promovendamque rem nostram Unionemque pertinere videntur. Valete. d. IV. Non. Mai.