M. Favonius sodalibus, imprimis Mercurio suo Hungarico s.d.p.
A librorum venditore ad me hodie allata sunt Iani Pannonii Poëmata, edita Traiecti ad Rhenum, apud Barthol. Wild, bibliop., MDCCLXXXIV (duo sunt volumina non originalia quidem, sed eximia arte typographica Hungarica quam simillime expressa Budapesti in aedibus „Balassi Kiadó“, anno MMII, ISBN 963 506 484 5).
Quo opere mirifico tanta affectus sum voluptate, ut sine mora ad legendum incitarer. Et mirari coepi: Quot exstant epigrammata lasciva a Iano Pannonio, episcopo Quinque-ecclesiensi, composita! Ut exemplo utar, ecce epigramma CXLI (De Lucia; vol. I, p. 522):
Cum sese nobis gxuxfoebn Mxdkb praebet,
Dum fero sublatos be nfb dpmmb qfeft,
Terribilem foedo misit de qpekdf cpncxn,
Qualiter aestiva fulmina nube crepant.
Territus avertor, digitis simul obstruo nasum,
Xfob sfufoub cadit, cogit abire pudor.
Mxdkb, nulla tuo contingent gaudia dxoop,
Tam male moratus si tibi dxmxt erit.
Quae verba Iano ipsi adeo obscena esse videbantur, ut arte cryptographica uteretur.
Utcumque se habet res: in memoriam oportet revocemus illud Martialis poetae: „lasciva est nobis pagina, vita proba“ (1, 4, 8 ).
Valete. III Id. Mai. Ad Cornicum Campum.