Rhumak Mucio suo percaro sodali ceterisq sal
Plane satisque explicuisti dubia tua, quibus omnib consentio
iam ob hoc, quod primum dicis, omnis quaestionis in unum quaesitum convenisse, abnuendum esse censeo, etiamque nec secus minusve ob alia facinora, quae in quaestione a me ipso prolata in prima pagina fori ("De quaestione super remplublicam constituendam") legere potes, ut quae sentio si vis melius scias. Ad summam, verbis iam satis:
A B N V I T E E T A B N V E R E I V B E T E.
Ceterum, mi Muci "premier" egomet modo "ducem magistratuum" modo "ducem ministrorum", modo alibi "administrorum moderatorem" appellavi, cum vocabularium quem ministro vulgariter appellamus "administrum" vel "summum magistratum" appellare monet. Forte "priorem consulem" "alterum"que vicarium eius appellare suadeam, ut premier et vicepremier cum duobus consulibus reipublicae antiquae, maximis auctoritatibus iurisdictionis adplicatae, comparem. Ita quidem voces ad instituta pertinentes vertendas censeo, ut his, si quibus consenseritis, et in epistulis futuris de politica, simul utamur:
PARLAMENTO (CAMERA) = CVRIA, PARLAMENTARE (DEPUTATO) = LEGATVS CVRIALIS vel simpliciter CVRIALIS
SENATO, SENATORE = SENATVS, SENATOR vel PATER CONSCRIPTVS
MINISTERO = MINISTERIVM, MINISTRO = MINISTER
PRESIDENTE DEL CONSIGLIO DEI MINISTRI = PRIOR CONSVL COLLEGII MINISTRORVM = PRIOR CONSVL = CONSVL
VICEPRES. = ALTER CONSVL = COLLEGA
PRES. DELLA REP. = MODERATOR MAXIMVS (moderator enim est, si constitutionem non mutarint!)
PRES. DELLA CAM. = CVRIALIS MAXIMUS
PRES DEL SEN = SENATOR vel P.CONSCRIPTVS MAXIMVS
PRES DELLA MAGISTR. IVDEX MAXIMVS
CONS. SUP. DELLA MAGISTRATVRA = COLLEGIVM IVDICVM (IVRISCOLLEGIVM placet?)
MAGISTRATO = IVDEX
CORTE COSTIT. = SVMMVM IVRISCOLLEGIVM
CORTE DEI CONTI = IVRISCOLL. NVMERVM
AMBASCIATA, AMBASCIATORE = LEGATIO, LEGATVS
CONSOLATO, CONSOLE = SVBLEGATIO, SVBLEGATVS
CARABINIERI, POLIZIA, FINANZA = PRAETORIVM, PRAETORIVM VRBANVM vel VRBIS, PRAETORIVM THESAVRI
PRES. DELLA REGIONE, DELLA PROVINCIA = rispettivam. PROCONSVL, GVBERNATOR
SINDACO = RECTOR
PREFETTO = PRAEFECTVS
QVESTORE = QVAESTOR
ASSESSORE = CVRIALIS REGIONIS, PROVINCIAE, CIVITATIS
Valete