Marcus Tiberi Mercurioque amicis optimis sal.
Duobus vobis Israelitarum regiminis flagitia conquerentibus tertium me facere velim. Omni enim ex parte meus vobiscum sensus congruit.
Cum aliquot hebdomadibus ante in Hungaria essem, nulla mihi controversia erat cum amicis Hungaris de nefariis Israelis gubernatorum consiliis. Equidem imprimis dolendum esse censeo permultos Germaniae rectores moderatoresque, cum antisemitismi clava et fuste obstupescant, tam ignavos esse, ut iniurias illius belli taciti ferant; negleguntur prorsus clarissima illa verba „qui tacet, consentire videtur“.
Deinde pravum sane et alienum a ratione esse arbitror Libris qui dicuntur Divinis niti, ut nostrae quoque aetatis consilia publica confirmentur. Superstitione imbuti sunt ii, qui certam sibi orbis terrarum regionem a deo promissam esse credunt; scelerati vero ii, qui hoc argumento arrepto belli gerendi ius sibi datum esse putant. Ceterum legite modo, quid in Sacris Bibliis inveniatur:
„3 Tradidit ergo Dominus Deus noster in manibus nostris etiam Og regem Basan et universum populum eius; percussimusque eos usque ad
internecionem.
4 Et cepimus cunctas civitates eius in illo tempore. Non fuit oppidum, quod nos effugeret: sexaginta urbes, omnem regionem Argob, regnum Og in Basan.
5 Cunctae urbes erant munitae muris altissimis portisque et vectibus, absque oppidis innumeris, quae non habebant muros.
6 Et percussimus eos anathemate, sicut feceramus Sehon regi Hesebon,
disperdentes omnem civitatem virosque ac mulieres et parvulos;
7 iumenta autem et spolia urbium diripuimus“ (Nov. Vulg., 5. Mos. 3, 3-7).
Quae Litterarum Sanctarum verba minime sancta odiosum „belli sancti“ vocabulum in memoriam nobis reducunt.
Postremo hoc mihi maximi videtur esse momenti: Permulti viri Christiani, qui Foederatis Civitatibus Americanis praesunt, Libros Divinos non sensu spirituali sive mystico, sed literali sive historico percipiendos esse contendunt: Jesum Christum, priusquam Iudaei terram a Deo sibi promissam occupassent, ad Sion montem rediturum non esse. Et Iacobus Inhofe, senator Republicanus Oclahomensis: „Quaestio est, utrum verbum Dei verum sit necne.“ Quae eos dementia cepit! Nolite ergo mirari regimen Israelitarum, ut quod Dei mandata exsequatur, apud multos Americanos gratiosum esse. Utinam aliquando vincat ratio!
Valete. xiv Kal. Iun.