De Finnia et lingua Latina.

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

De Finnia et lingua Latina.

Emitteby Azgalor on Sol 04 Dec, 2005 14.16

Salvete omnibus !

Non huc saepe venio, quia non satis bene latinam loquor. :D
Sed hanc linguam amo. :) Et quoque Finniam et linguam Finnicam amo. :)
In schola, opus de Finnia et Latina facio. In hoc, de lingua Latinae gravitate in Finnia loqui velim : Nuntii Latini, hoc forum, etc...
Est aliquis Finnicus qui mecum in ICQ/MSN disputare velit ? (Sed in lingua Anglica) :D
Azgalor
 
Nuntii: 8
Nomen dedit: Sol 10 Oct, 2004 1.42
Location: Belgica

Emitteby Ericus Palmén on Lun 05 Dec, 2005 12.16

Ericus Palmén Azgalori s.p.d.
Dicis te "in schola opus de Finnia et Latina" facere ac Finnum aliquem invenire velle, qui tecum colloqui possit de linguae Latinae "gravitate in Finnia" ( = de studio et condicione linguae Latinae in Finnia, praesertim in scholis et universitatibus Finniae?). Fortasse ego de hoc argumento tibi aliquid referre possim. Optime mihi poteris privatas litteras electronicas etiam Anglice scribere; in hac autem area nostra colloquiorum Latinorum nonnisi lingua Latina uti licet. Equidem textum Anglicum facile lego, sed malim, nisi id tibi displicet, ad litteras tuas Latine (aut fortasse etiam Finnice?) quam Anglice rescribere. Ita tu quoque te exerceas in his linguis, quas amare te dicis. Vale!
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Emitteby Azgalor on Ven 09 Dec, 2005 1.41

Ave Erice !
Tibi misi litteras electronicas Finnice heri. :)
Spero me non nimis errores facere. :shock:
Azgalor
 
Nuntii: 8
Nomen dedit: Sol 10 Oct, 2004 1.42
Location: Belgica

Emitteby Ericus Palmén on Ven 09 Dec, 2005 14.29

Salve, Azgalor!
Gratias tibi ago pro litteris tuis electronicis; ad quas celerrime rescripturus tamen prae numerosis actualibus occupationibus meis nondum spatium inveni rescribendi. Patientia te cingito; sine dubio enim mox tibi rescribam.
Occasione oblata iam nunc tibi refero me litteras tuas legentem summa admiratione affectum esse; tam fluenter enim lingua Finnica uteris, ut, nisi tu ipse id dixisses, credere vix potuerim te Iunio demum mense studia tua Finnica incohavisse, id est non plus dimidium fere annum linguae Finnicae studuisse. Mirabile visu!
Scito te nequaquam nimis errorum fecisse. Nimirum aliquot exigui errores in litteris tuis sunt; sed nullus eorum tam "fatalis" est, ut mihi ullam attulerit difficultatem textus tui intellegendi. Occasione oblata te interrogo, nonne mihi liceat te electronice linguam Finnicam docere. Id libenter fecerim. Incipere e.g. ita possimus, ut ego litteras tuas emendatas tibi remittam. Deinde commercium litterarum velut in duobus fastigiis - privatim Finnice (ac fortasse etiam aliis linguis, e.g. Francogallice) et in hac area colloquiali Latine - continuare possimus. Quidnam dicis? Cura, ut valeas!
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Emitteby Azgalor on Sat 10 Dec, 2005 23.27

Salve !
Benignus sit te me adjuvare ut Finnicam discam. :) Et enim quoque benignus sit te meas litteras emendare.
Meum opus agendum pro Aprile est. Ergo nobis multum tempus est.
Quoque tibi alias litteras electronicas scribam, quae magis explicant de opere quod faciam.

Ad posterum tempus ! :)
Azgalor
 
Nuntii: 8
Nomen dedit: Sol 10 Oct, 2004 1.42
Location: Belgica

Emitteby Thorsten Weigert on Merc 12 Iul, 2006 14.28

Thorsten Azgalori salutem
Perfecistine opus tuum de studia Latina in Fennia scribendum? Maxima mea interest quod de eam rem cognoscere potuisti, nam de nexu linguarum harum non cognatarum nonnumquam cogito et quomodo lingua difficilis optime discatur minus scio quam velim.
s.v.b.e.e.v. Dedi 12 Iulii.
Quare agite, Eoum, comites, properemus in orbem!
Thorsten Weigert
 
Nuntii: 4
Nomen dedit: Mart 11 Iul, 2006 14.14
Location: Germania orientalis

Emitteby Ericus Palmén on Iov 13 Iul, 2006 13.42

Salve, Thorsten Weigert!
Tibi respondeo pro Azgalore, quem his diebus arbitror peregrinari - exeunte enim mense Iunio ab eo electrogramma accepi Finnice scriptum, in quo mihi rettulit suam de studiis Latinis in Finnia investigationem, mense Aprili absolutam, a praeceptoribus suis magni aestimatam esse sibique de academicis studiis cogitanti valde profuturam, iamque tempus adesse feriarum, quas peregre transacturus esset.
Equidem affirmo me cum illis praeceptoribus consentire; namque ego quoque dictam investigationem perlustravi, quia auctor eam mihi electronice miserat. Etiam in linguam Finnicam discendam ille diligentissime et studiosissime incubuit; iam complures mihi misit epistulas electronicas Finnicas, non quidem mendis omnino carentes, sed facillimas intellectu ac singularis elegantiae, si respiciamus eum non prius quam mense Iunio anni proxime praeteriti (2005) per interrete Finnica sua studia inisse.
Fortasse ipse domum reversus (melius quam ego) tibi illustrare poterit, quibus rationibus in secreta sermonis Finnici, quem haudquaquam nego problematis arduis abundare, feliciter penetraverit.
Denique omnia tibi bona exopto. Cura, ut valeas! Ericus Palmén.
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia


Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron