by Ericus Palmén on Iov 13 Iul, 2006 13.42
Salve, Thorsten Weigert!
Tibi respondeo pro Azgalore, quem his diebus arbitror peregrinari - exeunte enim mense Iunio ab eo electrogramma accepi Finnice scriptum, in quo mihi rettulit suam de studiis Latinis in Finnia investigationem, mense Aprili absolutam, a praeceptoribus suis magni aestimatam esse sibique de academicis studiis cogitanti valde profuturam, iamque tempus adesse feriarum, quas peregre transacturus esset.
Equidem affirmo me cum illis praeceptoribus consentire; namque ego quoque dictam investigationem perlustravi, quia auctor eam mihi electronice miserat. Etiam in linguam Finnicam discendam ille diligentissime et studiosissime incubuit; iam complures mihi misit epistulas electronicas Finnicas, non quidem mendis omnino carentes, sed facillimas intellectu ac singularis elegantiae, si respiciamus eum non prius quam mense Iunio anni proxime praeteriti (2005) per interrete Finnica sua studia inisse.
Fortasse ipse domum reversus (melius quam ego) tibi illustrare poterit, quibus rationibus in secreta sermonis Finnici, quem haudquaquam nego problematis arduis abundare, feliciter penetraverit.
Denique omnia tibi bona exopto. Cura, ut valeas! Ericus Palmén.
Ericus Palmén