Cantet amat quod quisque levent et carmina curas, Nemesianus

Colloquia de lingua Latina

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Cantet amat quod quisque levent et carmina curas, Nemesianus

Emitteby Agricola on Lun 25 Dec, 2006 23.08

Matthaeus Rhumaki salutem dicit quam plurimam

Me saepe plusquam humaniter amice, excepisti

Convenere simul pueri non dispare forma
Nyctilus atque Alcon parili perculsus uterque
Corda furore, pares modulari carmina plectro.
Hos etenim Danaces totis discurrere silvis
Cogebat, notas inter pulcherrima nymphas
Ast crudele micans rabidaque ferocior ursa.
Sic modo quae placuit fagus vitatur ab illa
Condictasque fugit platanos optataque linquit
Antra neque assuetos pueris remeavit ad ulmos.
Tandem defessi quos ignis adederat idem
Dulcibus acceptum vulnus luxere querellis
Inque vicem proprios maesti solantur amores.

O Danace dira pellacior Amphitrite
Saevior aequoribus turbata surdior unda
Mobilior Cauro celerique fugacior Euro:
Quid quae nuper ego modulabar carmina vitas?
Agricola
 
Nuntii: 192
Nomen dedit: Sol 18 Iun, 2006 16.34
Location: Italia

Return to Lingua Latina

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron