Libros lege...

Colloquia de litteris Latinis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Spartacus on Ven 11 Iun, 2004 23.40

Spartacus cum Marco Favonio tum Gastoni sal.

salvete, praestantissimi viri!

Gratus sum erga vos de veloci responso. sed id ego iam sperabam nam estis mihi homines quibus fidendi sunt!


Valetote.
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

De lectione librorum

Emitteby Marcus Favonius on Ven 18 Iun, 2004 22.21

M. Favonius sodalibus s.

Ecce locus gravissimus ex Francisci Baconi de Verulamio Sermonibus Fidelibus electus. In Sermone xlviii de recta legendi admonemur ratione:

„Libros non legas animo contradicendi et disputationum proeliis concertandi neque rursus omnia pro concessu accipiendi aut in verba auctoris iurandi neque denique in sermonibus te venditandi, sed ut addiscas, ponderes et iudicio tu aliquatenus utaris. Sunt libri, quos leviter tantum degustare convenit. Sunt, quos deglutire cursimque legere oportet. Sunt denique, sed pauci admodum, quos ruminare et digerere par est. Hoc est, libri quidam per partes tantum inspiciendi, alii perlegendi quidem, sed non multum temporis in iisdem evolvendis insumendum, alii autem pauci diligenter evolvendi et adhibita attentione singulari. Invenies etiam libros haud paucos, quos per aliquos et vicaria opera legere sufficiat eorumque compendia tantum desumere.“

Valete.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

De lectore

Emitteby Herimannus on Ven 18 Iun, 2004 23.41

Herimannus Marco sal.

Nuntium tuum mihi legenti in mentem occurrit decalogus Gallici auctoris Danielis Pennac, quem multi bibliopolae Italici inter libros ostendunt; mihi lepidus et sincerus videtur:

"Lectoris iura non abdicanda

I - Ius non legendi
II - Ius paginas singulas non legendi
III - Ius librum non perlegendi
IV - Ius iterum legendi
V - Ius quidlibet legendi
VI - Ius se ut Madame Bovary gerendi
VII - Ius ubicumque legendi
VIII - Ius circumsiliendi
IX - Ius recitandi
X - Ius silendi"

F. Baconi scripto perlecto, non iam tam novus decalogus videtur.

Valete!

Novocomi, a. d. XIV Kal. Iul.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Emitteby Marcus Favonius on Sat 19 Iun, 2004 13.30

M. Favonius Herimanno ceterisque bibliophilis pariter omnibus sal.

„Lectoris iura non abdicanda“, quae a Daniele Pennaco nobis data sunt, adeo mihi placent, ut ea - litteris scilicet amplificatis - in bibliotheca nostra suspendam.

Valete. xiii Kal. Iul.
:D
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Iulia on Mart 27 Iul, 2004 18.34

Iulia omnibus sal.

In mente habeo patri Erasmi Roterodami Laudem Stultitiae die natali suo dono dare. Ille autem paucula scit de rebus Latinis antiquisque, quapropter conversione Germanica cum explicationibus opus est. Quis aliquam potest mihi proponere editionem?

Gratias ago omnibus adiuturis. :)

Valete.
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Iulia on Ven 30 Iul, 2004 21.47

Iulia sodalibus sal.

Videmini mihi libros huius generis nonnisi Latine legere! Nihil itaque vobis possum exprobare, nam si ego hoc opus Germanica conversione legissem, scirem nunc quae editio sit bona. :wink:
Restat ergo, ut pergam quaerere...

Quamvis non libenter iterum vos relinquam omnes, tamen cras duas hebdomadas in ferias proficiscar. Fortasse illic inveniam, quod quaero, sed parva mihi est spes. :cry:

Valetote quam optime.
Gottingae, a. d. III Kal. Aug.
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

De Erasmo Germanico...

Emitteby Marcus Favonius on Ven 30 Iul, 2004 22.36

Marcus Iuliae s.

Ecce Erasmi Encomion Moriae in Germanicum conversum:

Erasmus von Rotterdam: Das Lob der Torheit

ISBN 3-15-001907-9 UB 1907 EUR (D): 3,10


Ad te non scripsi, quia editiones Reclamienses tibi notas esse putabam. Germanica illa editio mihi ignota est; neque scio, utrum annotationibus instructa sit necne.

Tu tuique: vadite feliciter!

III Kal. Aug.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Iulia on Sol 15 Aug, 2004 22.08

Iulia Marco sal.

Ut vides, feliciter redii.

Vidi esse editionem apud Reclam, converta atque edita a quodam Anton J. Gail, cuius nomen numquam audivi, et scio eas editiones plerumque annotationibus esse affectas. Sunt autem et aliae editiones (e.g. apud Manesse, edita a Kurt Steinmann et, ut audivi, cum Holbeini picturis, apud Diogenes...), quas autem omnes ignoro, cum hoc opus ex interrete traxerim et itaque Latine solum legerim. Cupio autem scire, an conversio et annotationes sint bonae, et certe pulchrerrimum esset, si picturis Holbeini affectus esset.
Cum multos nosti libros speravi tibi unam earum editionum esse notam, quam mihi posses proponere. Sed nunc quid possum tibi crimini dare, si tale opus nonnisi lingua originali legisti, quod semper optimum est et nulla conversione potest adaequari! :D

Putaveram me posse in libraria mihi carissima ad inpectum posse arcessere; quando inveni me id non posse, misi epistulam. Sed nunc consilium data sum, ubi id facere possim. Cras ergo proficiscar... :D

Vale quam optime.
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Spartacus on Sol 15 Aug, 2004 22.44

Spartacus omnibus amicis anagnostis Latinamque loquentibus sal.

Legi nuperrime librum a Antonio Burgo (Anthony Burgess), qui “Nihil ut Sol” (Nothing like the Sun) appelatus est. Mihi quidem ille liber bonus videtur, atque plenus verborum sententiarumque latinarum, ne dicam mentionum comparationumve inter viros claros Romanos et scriptores in Britannia.

Illa fabula ficta tractat de iuventute Guglielmi Shakespeare, nec omittam ipsius amores haud verecundos!, usque ad eiusdem mortem. Quamvis opus levis stili nempe sit, amoenum tamen stipatumque praeclarissimi Antonii Burgi investigationibus arbitror, quibus puto plerosque litteris studentes egere.

Cum vacetis, sodales, fortasse hoc opus aliquod operae praetium vobis fore.
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

De libro quodam Batavo...

Emitteby Marcus Favonius on Lun 13 Sep, 2004 20.06

M. Favonius sodalibus sal.
Nuper liber Batavus mihi propositus est, qui inscribitur „Het volgende verhaal“ („... hanc fabulam“). Scriptus est a Cees Nooteboom a. 1990. Primas in eo partes agit Herman Mussert, philologus Batavus, praeceptor litterarum Latinarum atque Graecarum studiosissimus. Qui autem officii se muneribus abdicare coactus est; concubuerat enim cum collegae uxore... Sed legite modo ipsi (≈ pp. 147).
Hoc loco ecce aliquot eius verba clarissima: „Neque eram ... sollicitus neque curiosus; quod effectum esse suspicor cotidiana consuetudine, quae mihi est cum Ovidii Metamorphosibus. Vide lib. XV, vv. 60-65. Haec sunt Biblia mea, quae salutem mihi ferant“. Et de Taciti genere scribendi: „Marmor politum eius sermo, quo mens, quamvis alcoholo sit infecta, anhelitu pestifero liberari possit“: marmor politum!
Valete. :) Id. Sept.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

De alcohole et Tacito

Emitteby Herimannus on Mart 14 Sep, 2004 0.33

Herimannus Marco sal.

Dubito vero me marmor politum Taciti operum ebria mente legere vel intellegere posse! Vale!

Novocomi, postridie Idus Sep.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Emitteby Marcus Favonius on Lun 29 Nov, 2004 23.27

M. Favonius sodalibus s.
Animos vestros ad nuntium 1934 (Alia themata, Patibulum) advertendos esse censeo. Quo in nuntio - auctore Mercurio Hungarico - proponitur liber, qui inscribitur „La guerra del fin del mundo“ (De bello in fine mundi gesto). Cuius auctor est Mario Vargas Llosa. Quis vestrum de hoc libro suam aperiet sententiam?
Valete.
III K. Dec.
:)
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Spartacus on Mart 30 Nov, 2004 13.19

Spartacus suis sodalibus praecipue Favonio sal.

Hunc librum de quo metionem fecisti, Favoni, nondum legi. Operam dabo ut eum legam. Mario Vargas Llosa autem optimus scriptor mihi videtur.

Legi librum eius, qui "Festus Capri" (La Fiesta del Chivo) nuncupatus est. Hoc opus, ita reor, legendum quoque est.

Valete!
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Regiomontanus on Sat 04 Dec, 2004 16.45

Regiomontanus M. Hungarico, M. Favonio, Spartaco ceterisque sodalibus pariter s.p.d.

“De Bello in Fine Mundi Gesto”

Peruvianus Marius Vargas Llosa librum de horrenda hominum caede consilium cepit scribendi, quae usque ab exeunte anno 1896º per annum circiter accidit in quadam semiarida, pauperrima omnibusque illis temporibus fere ignota regione patriae meae, quae “Canudos” appellatur, postquam legerat Hispanicam conversionem libri “Os Sertões” Euclidis da Cunha. Hic auctor in libro suo minutatim omnem cruditatem expeditionis narrat, postquam eximie atque erudite de natura illius terrae, caeli hominumque disputat. De libro Euclidiano nihil hoc tempore praeter unum dico: hoc opus plerisque nostrum omnium litterarum Lusitanae linguae soluta oratione maximum esse.

Liber “De Bello in Fine Mundi Gesto”, sicut fabula ficta historica optimo stilo scriptoris Gore Vidal digna, iuxta veras historicas commenticiis rebus personisque referta, maxime prope innititur postrema parte Euclidis da Cunha operis, id est capite “De Pugna”.

His dictis verbis, sodalibus ut librum Mari, de quo agitur, legant, sine ulla dubitatione commendo. Narratio eius est vivida, nusquam fastidiosa vel obscura, personae dramatis eximie depictae, atque auctor generaliter eventa historica secutus est, sicut ab Euclide da Cunha narrata, qui exitio fictilis stramenticiaeque Troiae tropicae interfuit. Dolendum modo est, quod auctor in libro suo debitos honores non tribuerit eximio collegae, cuius opus sibi tantum profuit. Ceterum summarium libri sodalis Marcus Favonius noster consueta sua cum elegantia loquendi iam nobis generaliter praebuit.

Quam optime valete.
Regiomontanus
 
Nuntii: 50
Nomen dedit: Sat 20 Mart, 2004 20.52
Location: Brasilia

De Euclide da Cunha

Emitteby Marcus Favonius on Sat 04 Dec, 2004 21.11

M. Favonius sodalibus, imprimis Regiomontano Spartacoque s.d.p.
Maxima vobis a me habetur gratia, amici Brasiliani, quod de Euclidis da Cunha opere certiorem me feceritis :D . Quem librum adhuc mihi ignotum mox in manibus habebo, eumque in Germanicum conversum: plenus sane sum exspectatione. Auctore vero Regiomontano imprimis caput, quod inscribitur „De pugna“, legendum mihi esse censeo. Ceterum admiror, mi Regiomontane, elegantissima tua verba „fictilis stramenticiaeque Troiae tropicae“, ut quibus urbis infelicis sortem mirabiliter declaraveris.
Quam iucundissimam vobis exopto Dominicam alteram adventus.
Pr. Non. Dec.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

PreviousNext

Return to Litterae Latinae

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 2 guests

cron