Iulia Marco sal.
Ut vides, feliciter redii.
Vidi esse editionem apud Reclam, converta atque edita a quodam Anton J. Gail, cuius nomen numquam audivi, et scio eas editiones plerumque annotationibus esse affectas. Sunt autem et aliae editiones (e.g. apud Manesse, edita a Kurt Steinmann et, ut audivi, cum Holbeini picturis, apud Diogenes...), quas autem omnes ignoro, cum hoc opus ex interrete traxerim et itaque Latine solum legerim. Cupio autem scire, an conversio et annotationes sint bonae, et certe pulchrerrimum esset, si picturis Holbeini affectus esset.
Cum multos nosti libros speravi tibi unam earum editionum esse notam, quam mihi posses proponere. Sed nunc quid possum tibi crimini dare, si tale opus nonnisi lingua originali legisti, quod semper optimum est et nulla conversione potest adaequari!
Putaveram me posse in libraria mihi carissima ad inpectum posse arcessere; quando inveni me id non posse, misi epistulam. Sed nunc consilium data sum, ubi id facere possim. Cras ergo proficiscar...
Vale quam optime.