Quaestiones miscellaneae

Colloquia de antiquitate

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Mercurius Hungaricus on Lun 25 Iul, 2005 0.58

Mercurius sodalibus, ac imprimis Marco suo s. d.

Erronee scripsi me nonnisi die Mercurii vobis responsurum esse; fortasse amore nimio cognominis mei sum deceptus... :D Redux ergo rure factus maxima cum admiratione intellegi plures nuntios et a te, carissime Marce, et a Iulia de Iano nostro Pannonio scriptos; quos nuntios tanto maiore cum voluptate ac animi commotione legebam, quanto sedulius editionem illam carminum Iani anno 1784. publicatam ruri morans volveram, vestrorum nuntiorum plane nescius: quasi nos, qui in hoc foro gratissimo versamur, animo quoquomodo coniuncti essemus! :D
Sed, ut tibi, mi Marce, respondeam, sine dubio illius statuae poeta modernus a te citatus mentionem fecit, quae in insula Margarethae (Hungarice Margitsziget) visitur. Quae autem insula pars est Budapestini. Imaginem statuae, proh dolor, tibi ostendere non possum; ac rubore perfusus fateor nec a me illam adhuc visum... :oops: Sed nescio an alteram Iani statuam in Quinque Ecclesiis (Hung. P
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Lun 25 Iul, 2005 20.19

Marcus sodalibus, imprimis Mercurio suo s.d.p.
Litteras tuas, optime mi amice, in quibus de Iani Pannoni statuis eiusque carmine, quod forsitan illi poetae ante oculos obversatum sit, summa adhibita diligentia nos certiores fecisti, gratissimas mihi esse scito; magni enim mea interest quam plurimas res cognoscere, quae ad patriam tuam attinent.
Quod vero ad Iani statuam Budapestini collocatam pertinet, itinerario „Baedeker“ inspecto repperi in Margaretae insula quoddam esse spatium (Műv
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Mart 26 Iul, 2005 1.07

Mercurius Marco suo s. d.

Omnia a te scripta mihi cordi sunt, amice (imprimis opinio tua sapientissima de eo, utrum serio an iocose illi hendecasyllabi intelligendi sint); sed, ut moram parvam, donec tibi respondeam, aequo animo patiaris, te humillime peto. :oops: Vale. Budapestini, d. VII. Kal. Aug.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Iulia on Sol 09 Oct, 2005 1.03

Iulia sodalibus sal.

Videte, quid invenerim:

Rigardu, staras blanke sub alta neĝ'
Sorakto! Klinas sin pro la peza ŝarĝ'
la arboj pene, kaj rigidas
akvo rivera per akra frosto.

Forpelu fridon, ĵetu abunde al
la fajro lignon, pli malavare la
kvarjaran vinon, Thaliarchus,
verŝu nun el la Sabina kruĉo!

Ceteron dioj zorgu! Se ili jam
pacigis ventojn kun la batala mar'
luktantajn, nek cipreso estas
plu agitata, nek olda ulmo.

Pri morgaŭaĵoj scii ne volu, kaj
la tagojn, kiujn donos afabla sort',
rigardu gajno! Nek hordancojn,
knabo, evitu, nek amojn dolĉajn,

dum foras griza aĝo moroza kaj
vi floras. Nun la Kampon aliru, kaj
la placojn, flustri en fiksita
horo de nokto tenerajn vortojn.

Nun ĉarmu vin la rido petola de
knabin' angule ludkaŝiĝinta kaj
garantiaĵ' rabita for de
brako, de ŝajne rezista fingro.


Quid censetis? Estne aliquis, qui sciat linguam Esperantam?

Valete.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Sol 09 Oct, 2005 11.45

M. Favonius sodalibus, imprimis Iuliae s.d.p.
Comparate modo verba Horatiana „Vides ut alta stet nive candidum / Soracte“ cum „Rigardu, staras blanke sub alta neĝ' / Sorakto!“ et intellegetis, quam monstruosa ista sit lingua arte facta. Oportet quidem communem omnium hominum esse sermonem. Ut taceam de lingua Latina: Nonne nostris temporibus uti licet lingua Britannica? Omnes enim linguas arte factas, quamvis ingeniose excogitatae sint, supervacaneas esse puto: vita videntur carere. Valete. VII Id. Oct.
8)
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Scipio on Sol 09 Oct, 2005 20.11

Quaeso istud Vinculum videte:

http://www.hymnus-europae.at/

Hymnus Latinum pro Europa, qui a Austriaco rectore scriptus est.
Melodia est Beethoven nonae symphoniae, hymni ad laetitiam.

Quid censetis?
"Omnis homines qui sese student praestare ceteris animalibus, summa ope niti decet ne vitam silentio transeant veluti pecora, quae natura prona atque ventri oboedientia finxit."
Sallustius, Bellum Catilinae, liber I
Scipio
 
Nuntii: 118
Nomen dedit: Merc 06 Oct, 2004 14.30
Location: Parma, Italia, Europa

De duobus hymnis Latinis Europaeis

Emitteby Marcus Favonius on Sol 09 Oct, 2005 20.43

M. Favonius sodalibus, imprimis Scipioni sal.

Priusquam ille hymnus a Petro Roland conditus censeatur, etiam carmen legi oportet, quod Tuomo Pekkanen, Nuntiorum Latinorum auctor, composuit:

Hymnus Latinus Europaeus

Europaei, gaudeamus,
foedus firmum fecimus,
laetum carmen concinamus,
Unionem iunximus,
constitutis aequitatis,
libertatis iuribus,
in commune comprobatis
Europaeis legibus.

Cum maioribus minores
nationes valeant,
propagantes pacis mores
vivant, crescant, floreant,
praeferant humanitatem,
proferant iustitiam,
omnium fraternitatem,
candidam concordiam.

Gentes semper sociatae,
sic et porro pergite,
Unionem confirmate,
in Europam credite!


Comparemus igitur! :roll:

Valete. VII Idus Octobres.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

De Compluto municipio Hispanico

Emitteby Marcus Favonius on Iov 03 Nov, 2005 17.41

M. Favonius L. Cornelio Sullae ceterisque sodalibus pariter omnibus sal.
Equidem plurimum te, sodalis Complutensis, salvere iubeo gratulorque tibi de pseudonymo vere Romano. E conspectu personalium intellexi te Compluti vivere, in municipio Hispanico, cui nostris temporibus nomen est Alcalá de Henares. Nonne vocabulum Compluti etymon habet a compluendo sive confluendo: confluentes duorum fluviorum? In mentem mihi venit municipium Germanicum, quod Latine „Confluentes“ (sc. Rheni et Mosellae fluminum), Germanice „Koblenz“ appellatur. Oro te rem nobis explices.
Optime vale et valete. III Non. Nov. Ex Cornicum Campo prope Rhenum fluvium sito.
:)
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Lucius Cornelius Sulla on Iov 03 Nov, 2005 20.58

L.Cornelius Sulla sodalibus, imprimis Marco Favonio S.P.D

Quod sciam nomen complutum, ut supra dixisti, a vocabulo compluvio origines suas habet . Vere enim in hac regione flumina (in hispanico sermone scribo) "Henares", "Caramilla", "Torote" et "Buñuelas" confluent atque ob eam rem multae sunt paludes.

Cura ut valeas. a.d. II Non. Novembres.
Lucius Cornelius Sulla
 
Nuntii: 1
Nomen dedit: Iov 03 Nov, 2005 2.40
Location: Complutum, Hispania

Emitteby Marcus Favonius on Ven 23 Dec, 2005 21.12

M. Favonius sodalibus sal.

Inter amicos linguae Latinae peritissimos nuper controversia orta est de hac re :shock: :

Dies, qui nostra aetate dies XXV est mensis Decembris, apud Romanos erat „ante diem VIII Kalendas Ianuarias“; qua de re illi nullam inter se habebant controversiam. Sed hoc in contentionem adduxerunt:

Alteri diem „Dec 25, 2005“ contendebant esse „a.d. VIII Kal. Ian. a. MMV“; eum enim diem intra finem anni vertentis esse.

Alteri scribi oportere dicebant „a.d. VIII Kal. Ian. a. MMVI“; nam „Kal. Ian.“ ad annum MMVI pertinere.

Equidem „a.d. VIII Kal. Ian. a. MMV“ scribendum esse censeo; sed quis vestrum diiudicabit?

Valete. X Kal. Ian. Crefeldiae.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby soter on Sat 24 Dec, 2005 0.54

Soter Marco Favonio, doctissimo Amico suo, s.p.d.

Semper acutissimae, Marce carissime, adnotationes tuae ! !
Mea modestissima sententia, caput (sive cardo) quaestionis huius est in " a. " illa, quae scribitur ante annum.
Si, enim, " a. " illa est contractio verbi " anni " (casu genetivo), scribendum habeo annum sequentem: i.e. "a. d. VIII Kal. Ian. anni MMVI".
Si, contra, " a. " illa est contractio verbi " anno " (casu ablativo, ad complementum temporis finiti Latine vertendum), scribendum habeo annum currentem: i.e. " a. d. VIII Kal. Ian. anno MMV".
Equidem, tecum plane consentio et diem XXV mensis Decembris huius anni (2005) scribendum censeo "a. d. VIII Kal. Ian. a. (= anno) Domini MMV.

Vale quam maxime, optime Marce mi !

Soter

A. d. X Kalendas Ianuarias a. D. (= ANNO Domini) MMV - Neapoli
soter
 
Nuntii: 194
Nomen dedit: Lun 28 Mart, 2005 0.21
Location: Neapolis, Italia

Emitteby Mercurius Hungaricus on Sat 24 Dec, 2005 10.05

Mercurius Marco soterique s.

Magno cum studio vestras epistulas legebam, amici; haud vero intellego - ignoscite mihi ruditatem meam! -, quare "ante diem" scribendum sit! :oops: Quod mihi explicate quaeso. Valete. Budapestini, vigilia Nativitatis Domini.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Sat 24 Dec, 2005 11.21

Marcus Mercurio Soterique amicis suis amplissimis sal.

Exemplo uti velim, optime Mercuri:
„Dec 25“ octavus dies est ante Kalendas Ianuarias.
Quo die Karolus Magnus diadema accepit?
Non respondetur „die octavo ante Kalendas Ianuarias“, sed aut „octavo Kalendas Ianuarias“ („VIII Kal. Ian.“) aut – verborum ordine inverso – „ante diem octavum Kalendas Ianuarias“ („a. d. VIII Kal. Ian.“); cum praepositio „ante“ voci „die“ anteeat, „diem octavum“ scribitur. Quae res in consuetudinem venisse, non ratione facta videtur esse.

Sententia tua diligentissime explicata, optime Soter, nihil in controversia relinquitur: Neapolis locuta, causa finita. Gratias tibi ago maximas.

Curate, ut valeatis. IX K. Ian. Crefeldiae.
:D
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Lun 26 Dec, 2005 17.35

M. Favonius carissimis amicis Italicis sal.

Heri filius minor natu, quamquam multo me melius Italice loquitur, ex me quaesivit, quomodo vox „Aracoeli“ vel dicam „-c-o-e-l-i“ litterae Italice exprimendae essent.

Amica Italica nuper ei donaverat taeniam magnetoscopiam, quae ad urbem Romam pertinet. Urbis monumenta Germanice quidem explicantur, sed audiuntur etiam verba Italica, inter quae nomen illud „S. Maria in Aracoeli“. Quae vox ab eo, qui taeniam explicat, hoc modo Italice exprimitur: „... a-ra-co-
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby soter on Iov 29 Dec, 2005 0.04

Soter Marco Favonio, Viro clarissimo ac Amicissimo suo, s.p.d.

Epistulae tuae, Marce mi, praecipue hoc optime habent, quod et elegantia et argumentorum subtilitate excellant !
Quod legentem ad cogitandum et ad rescribendum maximo cum studio inducit.
Plane, quidem, tibi consentio : modum illud, in “taenia magneticaâ€
soter
 
Nuntii: 194
Nomen dedit: Lun 28 Mart, 2005 0.21
Location: Neapolis, Italia

PreviousNext

Return to Antiquitas Romana

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 0 guests

cron