Florilegium, sive partes operum Latinorum nobis carissimae

Colloquia de litteris Latinis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Spartacus on Mart 29 Iun, 2004 1.06

Spartacus inclyto viro Favonio sal.

Quid ergo dicam de Lucretio?, nullam rem, praeter eius poema – De Rerum Natura – mihi quam valde speciosum esse. Praeterea, excerptum quod mihi misisti melius etiam atque etiam fieri cum bis vel ter lectum.

Recte, magnae vires eius versuum demonstrant eorum auctorem hominem mentis luculentae cordisque sereni metuque carentis. Attamen ille mortuus est florenti aetate, fere quadraginta annos natus. Si longius vixerat, alia opera taliter permagna nempe scripsisset.

Vale.
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Spartacus on Mart 29 Iun, 2004 1.10

Spartacus omnibus sodalibus praecipue Gastoni, Favonio, Iulae, Herimanno sal.


Nescio quo pacto, mi Gastón, magnopere gaudeo cum mihi scribis. Omittam de tua praedicatoria epistula quam mihi misisti commemorare, quoniam bene scis te nive obtusum nive hebetem. Neque enim tu is es qui litteras nescias. Immo, valde modestus humilisve mihi es!

Estne necesse memoriam tui auxilii ad interretem attinentem renovare? Num putas me solum ad omnia loca inveniendum capacem esse? Quis te, adiuntorii causa, praestantior?, quis te ab interrete peritior? Sileam, iam de hoc satis dixi.

Cerno sincere me duas res communes tecum habere: una, habitamus in terris – summum paradoxon! - latinitate carentibus, eoque magis, ubi potestates nullo modo eidem scientiae sive favere sive studere pati volunt; altera, conamur Latinam sine magistro discere. Hoc sensu, orbi sumus, dumtaxat nos e magna scientia magistrorum orbari mihi videtur!

Quorsum haec? Ut patefaciam tutores doctissimos nobis iam habere. En ecce: Marcus Favonius et Iulia et Herimannus et ceteri. Quanta discere soleo cum tantummodo doctas epistulas eorum lego! Reapse, eisdem mihi summam laudem tribuendam est; laudemus, tunc, eos.

Finem faciam, sed haud praetermittendo te hortari ut saepius litteras, quoquo themate tibi libet, nobis mittas.

Valeto!

P.S. : Gratiae tibi quoque agendae sunt, pro loco interretiali ad Graecam discendam, quem mihi nuper misisti.
Last edited by Spartacus on Ven 02 Iul, 2004 2.40, edited 1 time in total.
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

De Plinio

Emitteby Herimannus on Mart 29 Iun, 2004 23.26

Herimannus sodalibus sal.

Postquam scriptum Plinii senioris de Nordicis gentibus proposui, passim legere libros De historia naturali statui, quos numquam habui.
Ecce ergo breve excerptum de paene insula Hiberica, his Portugallicis temporibus aptum:

"In eo" (occidentali sinu maris nostri) "prima Hispania terrarum est, ulterior appellata, eadem Baetica," (de flumine Baeti, hodie Guadalquivir) " mox a fine Murgitano citerior eademque Tarraconensis ad Pyrenaei iuga. ulterior in duas per longitudinem provincias dividitur, si quidem Baeticae latere septentrionali praetenditur Lusitania, amne Ana" (hodie Guadiana appellato) "discreta. ortus hic in Laminitano agro citerioris Hispaniae et modo in stagna se fundens, modo in angustias resorbens aut in totum cuniculis condens et saepius nasci gaudens in Atlanticum oceanum effunditur. Tarraconensis autem, adfixa Pyrenaeo totoque eius a latere decurrens et simul ad Gallicum oceanum Hiberico a mari transversa se pandens, Solorio monte et Oretanis iugis Carpetanisque et Asturum a Baetica atque Lusitania distinguitur. "

Tantam doctrinam et scientiae amorem magnopere admiror.

Valete!

Novocomi, a. d. III Kalendas Iulias.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Maniliana: De orbe lacteo

Emitteby Iacobus on Merc 30 Iun, 2004 9.43

Iacobus omnibus sodalibus S.P.D.

Versus M. Manilii poetae Romani temporibus nostris paene obliti sinete ut addem:

namque in caeruleo candens nitet orbita mundo
ceu missura diem subito caelumque recludens.
ac veluti virides discernit semita campos,
quam terit assiduo renovans iter orbita tractu;
[inter divisas aequalibus est via partis]
ut freta canescunt sulcum ducente carina
accipiuntque viam fluctus spumantibus undis,
quam tortus verso movit de gurgite vertex,
candidus in nigro lucet sic limes Olympo
caeruleum findens ingenti lumine mundum.
utque suos arcus per nubila circinat Iris,
sic superincumbit signato culmine limes
candidus et resupina facit mortalibus ora,
dum nova per caecam mirantur lumina noctem
inquiruntque sacras humano pectore causas,
num se diductis conetur solvere moles
segminibus, raraque labent compagine rimae
admittantque novum laxato tegmine lumen; --
[724] quid sibi non timeant, magni cum vulnera caeli
conspiciant, feriatque oculos iniuria mundi? --
an coeat mundus, duplicisque extrema cavernae
conveniant caelique oras et sidera iungant,
perque ipsos fiat nexus manifesta cicatrix
fusuram faciens mundi, stipatus et orbis
aeriam in nebulam clara compagine versus
in cuneos alti cogat fundamina caeli.
an melius manet illa fides, per saecula prisca
illac solis equos diversis cursibus isse
atque aliam trivisse viam, longumque per aevum
exustas sedes incoctaque sidera flammis
caeruleam verso speciem mutasse colore,
infusumque loco cinerem mundumque sepultum?
fama etiam antiquis ad nos descendit ab annis
Phaethontem patrio curru per signa volantem,
dum nova miratur propius spectacula mundi
et puer in caelo ludit curruque superbus
luxuriat mundo, cupit et maiora parente,
monstratas liquisse vias orbemque rigenti
imposuisse polo; nec signa insueta tulisse
errantis meta flammas cursumque solutum,
* deflexum solito cursu curvisque quadrigis.
quid querimur flammas totum saevisse per orbem,
terrarumque rogum cunctas arsisse per urbes,
cum vaga dispersi fluitarunt lumina currus,
et caelum exustum est? luit ipse incendia mundus,
[748] et nova vicinis flagrarunt sidera flammis
nunc quoque praeteriti faciem referentia casus.
nec mihi celanda est famae vulgata vetustas
mollior: e niveo lactis fluxisse liquorem
pectore reginae divum caelumque colore
infecisse suo. quapropter lacteus orbis
dicitur, et nomen causa descendit ab ipsa.
an maior densa stellarum turba corona
convexit flammas et crasso lumine candet,
et fulgore nitet collato clarior orbis?
an fortes animae dignataque nomina caelo
corporibus resoluta suis terraeque remissa
huc migrant ex orbe suumque habitantia caelum
aetherios vivunt annos mundoque fruuntur?
etc.

Valete omnes, Iac.

Pragae, pridie Kal. Iul.
Iacobus
 
Nuntii: 3
Nomen dedit: Sol 30 Mai, 2004 17.37
Location: Silesia superior / Bohemia

Emitteby Gastón on Merc 30 Iun, 2004 13.43

Gastón Spartaco ceterisque sal.

Risi cum legissem verba tua laudatoria de meis incertis capacitatis computatralibus. :lol:

Lingua Latina in Brasilia Argentinaque a multis neglegitur. Ac nescio an eae sors in Terris Europeis melior quam in America Meridionale sit. :( Si haec Colloquia Latina et alias paginas in interreti consideras, nonnullos Argentinos atque multissimos Brasilienses invenire potes qui linguam latinam discunt atque colunt. Crede mihi, multissimos Brasilienses!!! Gratias interreti agendum est, quod tempo pecuniaque carentibus occasionem Latine discendi dat.

Ita est, sicut tu dicis, tutores doctissimi sunt nobis :D

Saepe nuntia mittere non audeo, quia linguam Latinam male mulcare non volo. :oops: Respondere nuntia quoque aliquando volo, sed feliciter sequenti die semper aliqui egregie respondet quod dicere volebam. :wink:

Valete quam optime!
Last edited by Gastón on Merc 30 Iun, 2004 18.28, edited 1 time in total.
Gastón - Latine incipiens.
Gastón
 
Nuntii: 128
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.34
Location: Boni Aeres

De Manilio

Emitteby Marcus Favonius on Merc 30 Iun, 2004 18.01

M. Favonius omnibus sodalibus, imprimis Iacobo s.d.p.

Gratias ago tibi maximas, Iacobe, quod Manilium ab oblivione vindicasti. Iuvat enim intellegere, qua ratione res caelestes, id est res, quae in rerum natura fiunt, a carminis scriptore exponantur.

Quod vero ad orbis lactei originem attinet, Manilium (1, 717-761) conferendum esse censeo cum Macrobio, qui scripsit haec: „De hoc lacteo multi inter se diversa senserunt, causasque eius alii fabulosas, naturales alii protulerunt; sed nos fabulosa reticentes ea tantum, quae ad naturam eius visa sunt pertinere, dicemus“ (Comm. in somn. Scip. 1, 15, 3). Etiam Lucretius et Manilius nonnullam inter se videntur habere similitudinem. Equidem Manilio praepono Lucretium, quippe qui arte sua singulariter studia nostra excitet. Vos quid censetis?

Goethe adulescens xxi fere annorum Manilium in manus quidem sumpsit, sed brevi post deposuit: Astronomica enim exilitate quadam laborare dixit. Qui tamen anno mdcclxxxiv pridie Nonas Septembres, cum in verticem „Brocken“ montis ascendissset, in librum hospitalem hos rettulit Manili versus clarissimos:

„Quis caelum posset nisi caeli munere nosse
et reperire deum, nisi qui pars ipse deorum est?“
(2, 115sq.)

Quibus versibus hos annectere velim, qui in libri quarti reperiuntur prooemio:

„Solvite, mortales, animos curasque levate
totque supervacuis vitam deplete querellis.
Fata regunt orbem, certa stant omnia lege
longaque per certos signantur tempora casus.
Nascentes morimur, finisque ab origine pendet“ (4, 12-16).

Quae verba magnam nobis tranquillitatem parient. O admirabilem Stoicorum sectam! :D

Valete. Pr. Kal. Iul.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

De Latinitate Argentina et Brasiliana

Emitteby Marcus Favonius on Merc 30 Iun, 2004 18.40

M. Favonius Gastóni, Spartaco ceterisque amicis Argentinis et Brasilianis pariter omnibus sal.

Iuvat epistularum commercium vobiscum habere. :D Latine scribere audete! Latinitas enim, nisi ubicumque gentium coleretur, funditus interiret. Res a nobis pendet. Itaque pergite, ut coepistis.

Salvere vos iubeo omnes.

Pridie Kalendas Iulias.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

De caelo et sideribus

Emitteby Herimannus on Ven 02 Iul, 2004 0.36

Herimannus omnibus sal.

Postquam elegantes ac doctos versus Manilii legi, etiam Plinii senioris scripta de themate eodem comperi: (H. N. II)

"V - Formam eius in speciem orbis absoluti globatam esse nomen in primis et consensus in eo mortalium orbem appellantium, sed et argumenta rerum docent, non solum quia talis figura omnibus sui partibus vergit in sese ac sibi ipsa toleranda est seque includit et continet nullarum egens compagium nec finem aut initium ullis sui partibus sentiens, nec quia ad motum, quo subinde verti mox adparebit, talis aptissima est, sed oculorum quoque probatione, quod convexu mediusque quacumque cernatur, cum id accidere in alia non possit figura.

VI - Hanc ergo formam eius aeterno et inrequieto ambitu, inenarrabili celeritate, viginti quattuor horarum spatio circumagi solis exortus et occasus haut dubium reliquere. an sit inmensus et ideo sensum aurium excedens tantae molis rotatae vertigine adsidua sonitus, non equidem facile dixerim, non, Hercule, magis quam circumactorum simul tinnitus siderum suosque volventium orbes an dulcis quidam et incredibili suavitate concentus. nobis qui intus agimus iuxta diebus noctibusque tacitus labitur mundus.

VII - esse innumeras ei effigies animalium rerumque cunctarum inpressas nec, ut in volucrum notamus ovis, levitate continua lubricum corpus, quod clarissimi auctores dixere, terrenorum argumentis indicatur, quoniam inde deciduis rerum omnium seminibus innumerae, in mari praecipue ac plerumque confusis monstrificae, gignantur effigies, praeterea visus probatione, alibi ursi, tauri alibi, alibi litterae figura, candidiore medio per verticem circulo. "

Non tam poeticum, doctum tamen.

Valete!

Novocomi, a. d. VI Nonas Iulias
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

De Luna

Emitteby Herimannus on Ven 02 Iul, 2004 23.36

Herimannus sodalibus sal.

Ecce ergo Lunae mira secundum Plinium seniorem (H. N. II):

[41] Sed omnium admirationem vincit novissimum sidus, terris familiarissimum et in tenebrarum remedium ab natura apertum, lunae. multiformis haec ambigua torsit ingenia contemplantium

[42] et proximum ignorare sidus maxime indignantium, crescens semper aut senescens et modo curvata in cornua facie, modo aequa portione divisa, modo sinuata in orbem, maculosa eademque subito praenitens, inmensa orbe pleno ac repente nulla, alias pernox, alias sera et parte diei solis lucem adiuvans, deficiens et in defectu tamen conspicua;

[43] quae mensis exitu latet, tum laborare non creditur; iam vero humilis et excelsa, et ne id quidem uno modo, sed alias admota caelo, alias contigua montibus, nunc in aquilonem elata, nunc in austros deiecta. quae singula in ea deprehendit hominum primus Endymion; ob id amor eius fama traditur. non sumus profecto grati erga eos qui labore curaque lucem nobis aperuere in hac luce, miraque humani ingeni peste sanguinem et caedes condere annalibus iuvat, ut scelera hominum noscantur mundi ipsius ignaris.

[44] proxima ergo cardini, ideoque minimo ambitu, vicenis diebus septenisque et tertia diei parte peragit spatia eadem, quae Saturni sidus altissimum XXX, ut dictum est, annis. dein morata in coitu solis biduo, cum tardissime, a tricesima luce rursum ad easdem vices exit, haut scio an omnium, quae in caelo pernosci potuerunt, magistra: in XII mensium spatia oportere dividi annum,

[45] quando ipsa totiens solem redeuntem ad principia consequitur; solis fulgore, ut reliqua siderum, regi, siquidem in totum mutuata ab eo luce fulgere, qualem in repercussu aquae volitare conspicimus; ideo molliore et inperfecta vi solvere tantum umorem atque etiam augere, quem solis radii absumant. ideo inaequali lumine adspici, quia, ex adverso demum plena, reliquis diebus tantum ex se terris ostendat, quantum a sole ipsa concipiat;

[46] in coitu quidem non cerni, quoniam haustum omnem lucis aversa illo regerat, unde acceperit. sidera vero haut dubie umore terreno pasci, quia dimidio orbe numquam maculoso cernatur, scilicet nondum suppetente ad hauriendum ultra iusta vi; maculas enim non aliud esse quam terrae raptas cum umore sordes. defectus autem suos et solis, rem in tota contemplatione naturae maxime miram et ostento similem, magnitudinem umbraeque indices exsistere.

[47] quippe manifestum est solem interventu lunae occultari lunamque terrae obiectu ac vices reddi, eosdem solis radios luna interpositu suo auferente terrae terraque lunae. hac subeunte repentinas obduci tenebras rursumque illius umbra sidus hebetari. neque aliud esse noctem quam terrae umbram, figuram autem umbrae similem metae ac turbini inverso, quando mucrone tantum ingruat neque lunae excedat altitudinem, quoniam nullum aliud sidus eodem modo obscuretur et talis figura semper mucrone deficiat.

[48] spatio quidem consumi umbras indicio sunt volucrum praealti volatus. ergo confinium illis est aeris terminus initiumque aetheris. supra lunam pura omnia ac diurnae lucis plena. a nobis autem per noctem cernuntur sidera, ut reliqua lumina est tenebris, et propter has causas nocturno tempore deficit luna. stati autem atque menstrui non sunt utrique defectus propter obliquitatem signiferi lunaeque multivagos, ut dictum est, flexus, non semper in scripulis partium congruente siderum motu.

Valete.

Novocomi, a. d. VI Nonas Iulias
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Emitteby Spartacus on Sat 03 Iul, 2004 23.45

Spartacus, parumper stomachosus, omnibus sodalibus sal.


Cum iam admodum cachinarem, habui nuper in animo aliquod durius vel tristius, ne dicam cruentius, vobis mittere. Reapse in libro Lucani tertio “Bellum Civile” nuncupato, acerbe agitur de Pharsaliae proelio navali.

Sermo est, Lucanus ipse - res turpis dictu audituque – suis venis apertis, castigationis severissimae tyranni amentis Neronis causa, versus ideo recitavisse, auditoribus ridentibus applaudentibusve, usque donec ille poeta, exsanguis, mortuus esset!

Spero poema istud, si nondum idem legistis, vos delectaturum, quamquam valde lacrimosum mihi sit.

Fama est, lacrimae quorumdam propter hoc excerptum saepe fletum iri; alii contra, ita fertur, pavore commoti cruoreque horrentes, oculos suos singultim avertere temptaverint, ne longo fletu capiantur.

Siquidem res utroqueversum vobis praebeatur, aliquantillus iocosus inquam, velut Virgilii “pius Aeneas” : “sunt lacrimae rerum et mentem mortalia tangunt” (Aen. 1.462).

Iubeo vos, strenui impavidique amici, quin “manibus promptos” dicam, tum hoc excerptum fortiter ferre tum optime valere!

<<
stant gemini fratres, fecundae gloria matris,
quos eadem uariis genuerunt uiscera fatis:
discreuit mors saeua uiros, unumque relictum 605
agnorunt miseri sublato errore parentes,
aeternis causam lacrimis; tenet ille dolorem
semper et amissum fratrem lugentibus offert.
quorum alter mixtis obliquo pectine remis
ausus Romanae Graia de puppe carinae 610
iniectare manum; sed eam grauis insuper ictus
amputat; illa tamen nisu, quo prenderat, haesit
deriguitque tenens strictis inmortua neruis.
creuit in aduersis uirtus: plus nobilis irae
truncus habet fortique instaurat proelia laeua 615
rapturusque suam procumbit in aequora dextram.
haec quoque cum toto manus est abscisa lacerto.
iam clipeo telisque carens, non conditus ima
puppe sed expositus fraternaque pectore nudo
arma tegens, crebra confixus cuspide perstat 620
telaque multorum leto casura suorum
emerita iam morte tenet. tum uolnere multo
effugientem animam lassos collegit in artus
membraque contendit toto, quicumque manebat,
sanguine et hostilem defectis robore neruis 625
insiluit solo nociturus pondere puppem.
strage uirum cumulata ratis multoque cruore
plena per obliquum crebros latus accipit ictus
et, postquam ruptis pelagus conpagibus hausit,
ad summos repleta foros descendit in undas 630
uicinum inuoluens contorto uertice pontum.
aequora discedunt mersa diducta carina
inque locum puppis cecidit mare. multaque ponto
praebuit ille dies uarii miracula fati.
ferrea dum puppi rapidos manus inserit uncos 635
adfixit Lycidan. mersus foret ille profundo,
sed prohibent socii suspensaque crura retentant.
scinditur auolsus, nec, sicut uolnere, sanguis
emicuit lentus: ruptis cadit undique uenis,
discursusque animae diuersa in membra meantis 640
interceptus aquis. nullius uita perempti
est tanta dimissa uia. pars ultima trunci
tradidit in letum uacuos uitalibus artus;
at tumidus qua pulmo iacet, qua uiscera feruent,
haeserunt ibi fata diu, luctataque multum 645
hac cum parte uiri uix omnia membra tulerunt.

>>
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

De Lucani poetae morte

Emitteby Marcus Favonius on Sol 04 Iul, 2004 13.37

Marcus Spartaco s.d.p.

Epistula tua, mi Spartace, in memoriam me reduxisti versuum, quos plus viginti quinque ante annis legeram. Gratias tibi ago maximas pro memoria renovata. Quod vero ad Lucani mortem attinet, Taciti verba addenda esse censeo:
„Exim <Nero> Annaei Lucani caedem imperat. Is profluente sanguine, ubi frigescere pedes manusque et paulatim ab extremis cedere spiritum fervido adhuc et compote mentis pectore intellegit, recordatus carmen a se compositum, quo vulneratum militem per eius modi mortis imaginem obisse tradiderat, versus ipsos rettulit, eaque illi suprema vox fuit“ (Tac. ann. 15, 70).
:shock:

Vale.

iv Non. Iul.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

De aquis

Emitteby Herimannus on Sol 04 Iul, 2004 17.33

Herimannus amicis sal.

Post versus sublimes Lucani, ad scientiam Plinii redeamus: utrum planus an convexus est orbis terrarum? (H. N. II)

"[163] sed vulgo maxime haec pugna est, si coactam in verticem aquarum quoque figuram credere cogatur. atqui non aliud in rerum natura adspectu manifestius. namque et dependentes ubique guttae parvis globantur orbibus et pulveri inlatae frondiumque lanugini inpositae absoluta rotunditate cernuntur, et in poculis repletis media maxime tument, quae propter subtilitatem umoris mollitiamque in se residentem ratione facilius quam visu deprehenduntur. idque etiam magis mirum, in poculis repletis addito umore minimo circumfluere quod supersit, contra evenire ponderibus aditis ad vicenos saepe denarios, scilicet quia intus recepta liquorem in verticem attollant, at cumulo eminenti infusa delabantur.

[164] eadem est causa, propter quam e navibus terra non cernatur, e navium malis conspicua, ac procul recedente navigio, si quid quod fulgeat religetur in mali cacumine, paulatim descendere videatur et postremo occultetur. denique oceanus, quem fatemur ultimum, quanam alia figura cohaereret atque non decideret nullo ultra margine includente? id ipsum ad miraculum redit, quonam modo, etiamsi globatur, extremum non decidat mare. contra quod, ut sint plana maria et qua videntur figura, non posse id accidere, magno suo gaudio magnaque gloria inventores Graeci subtilitate geometrica docent.

[165] namque cum e sublimi in inferiora aquae ferantur et sit haec natura earum confessa nec quisquam dubitet in litore ullo accessisse eas quo longissime devexitas passa sit, procul dubio apparere, quo quid humilius sit, propius a centro esse terrae, omnesque linias, quae emittantur ex eo ad proximas aquas, breviores fieri quam quae ad extremum mare a primis aquis; ergo totas omnique ex parte aquas vergere in centrum ideoque non decidere, quoniam in interiora nitantur.

[166] Quod ita formasse artifex natura credi debet, ut, cum terra arida et sicca constare per se ac sine umore non posset, nec rursus stare aqua nisi sustinente terra, mutuo inplexu iungerentur, hac sinus pandente, illa vero permeante totam, intra extra, supra infra, venis ut vinculis discurrentibus, atque etiam in summis iugis erumpente, quo spiritu acta et terrae pondere expressa siphonum modo emicat tantumque a periculo decidendi abest, ut in summa quaeque et altissima exsiliat. qua ratione manifestum est, quare tot fluminum cotidiano accessu maria non crescant. est igitur in toto suo globo tellus medio ambitu praecincta circumfluo mari, nec argumentis hoc investigandum, sed iam experimentis cognitum."

Valete omnes!

Novocomi, a. d. IV Nonas Iulias
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

De Italia

Emitteby Herimannus on Mart 06 Iul, 2004 20.26

Herimannus amicis sal.

Haec verba nobilissima in Plinio (H. N. III) inveni, ubi patria mea laudatur; mihi concedite in his Europeis temporibus ea referre.

"[38] Italia dehinc primique eius Ligures, mox Etruria, Umbria, Latium, ibi Tiberina ostia et Roma, terrarum caput,XVI p. intervallo a mari. Volscum postea litus et Campaniae, Picentinum inde ac Lucanum Bruttiumque, quo longissime in meridiem ab Alpium paene lunatis iugis in maria excurrit Italia. ab eo Graeciae ora, mox Sallentini, Poeduculi, Apuli, Paeligni, Frentani, Marrucini, Vestini, Sabini, Picentes, Galli, Umbri, Tusci, Veneti, Cari, Iapudes, Histri, Liburni.

[39] nec ignoro ingrati ac segnis animi existimari posse merito, si obiter atque in transcursu ad hunc modum dicatur terra omnium terrarum alumna eadem et parens, numine deumelecta quae caelum ipsum clarius faceret, sparsa congregaret imperia ritusque molliret et tot populorum discordes ferasque linguas sermonis commercio contraheret ad conloquia et humanitatem homini daret breviterque una cunctarum gentium in toto orbe patria fieret.

[40] sed quid agam? tanta nobilitas omnium locorum, quos quis attigerit, tanta rerum singularum populorumque claritas tenet. urbs Roma vel sola in ea, .... et digna iam tam festa cervice facies, quo tandem narrari debet opere? qualiter Campaniae ora per se felixque illa ac beata amoenitas, ut palam sit uno in loco gaudentis opus esse naturae?

[41] iam vero tota ea vitalis ac perennis salubritas, talis caeli temperies, tam fertiles campi, tam aprici colles, tam innoxii saltus, tam opaca nemora, tam munifica silvarum genera, toto montium adflatus, tanta frugum vitiumque et olearum fertilitas, tam nobilia pecudi vellera, tam opima tauris colla, tot lacus, tot amnium fontiumque ubertas totam eam perfundens, tot maria, portus, gremiumque terrarum commercio patens undique et tamquam iuvandos ad mortales ipsa avide in maria procurrens!

[42] neque ingenia ritusque ac viros et lingua manuque superatas commemoro gentes. ipsi de ea iudicavere Grai, genus in gloriam sui effusissimum, quotam partem ex ea appellando Graeciam Magnam! nimirum id, quod in caeli mentione facimus, hac quoque in parte facimus, ut notas quasdam et pauca sidera attingamus. legentes tantum quaeso meminerint ad singula tot orbe edissertanda festinari."

Utinam nemo me nimium patriae amorem in me conferat!

Novocomi, pridie Nonas Iulias.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Ut laudes Italiae cumulentur...

Emitteby Marcus Favonius on Mart 06 Iul, 2004 22.29

M. Favonius Herimanno ceterisque sodalibus pariter omnibus sal.

„Haec verba nobilissima in Plinio (H. N. III) inveni, ubi patria mea laudatur; mihi concedite in his Europeis temporibus ea referre“: Iusto iure Plini verba a te, Herimanne, exscripta esse scito! Me quoque laudibus Italiae semper commoveri fateor. Iam inde enim antiquitus Italia a Germanis magni aestimata est (cf. Goethe, Seume et al.).

Ut vero laudes Italiae cumulentur, lege quaeso, quid Plinius in n.h. libro tricesimo septimo, id est in ipso operis fine, de patria tua scripserit (nescio an haec nota tibi sint):
„(201) etenim peractis omnibus naturae operibus discrimen quoddam rerum ipsarum atque terrarum facere conveniet.
Ergo in toto orbe, quacumque caeli convexitas vergit, pulcherrima omnium est iis rebus, quae merito principatum naturae optinent, Italia, rectrix parensque mundi altera, viris feminis, ducibus militibus, servitiis, artium praestantia, ingeniorum claritatibus, iam situ ac salubritate caeli atque temperie, accessu cunctarum gentium facili, portuosis litoribus, benigno ventorum adflatu. quod contingit positione procurrentis in partem utilissimam et inter ortus occasusque medium, aquarum copia, nemorum salubritate, montium articulis, ferorum animalium innocentia, soli fertilitate, pabuli ubertate. (202) quidquid est, quo carere vita non debeat, nusquam est praestantius: fruges, vinum, oleum, vellera, lina, vestes, iuvenci. ne equos quidem in trigariis ullos vernaculis praeferunt. metallis auri, argenti, aeris, ferri, quamdiu licuit exercere, nullis cessit terris et nunc intra se gravida pro omni dote varios sucos et frugum pomorumque sapores fundit“.

Laudes sunt Italiae, quam suam quisque patriam appellare potest :D , dummodo cultui eius humanitatique, imprimis autem Latinitati studeat.

Valete.

pr. Non. Iul.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

De Italia et Plinio legendo

Emitteby Herimannus on Mart 06 Iul, 2004 23.12

Herimannus Marco sal.

Non amplius quidem Plinii Historiam Naturalem perlegere queo :evil: , nam inscriptio interretialis ubi hoc paucos per dies id potui:

http://www.ukans.edu/history/index/euro ... /home.html

interdicta est: in calce monitorii mei indicatur methodus MacIntosh, quam computatrum meum non intelligit.
Ergo libros tantum a primo ad quintum legere possum, apud "The Latin Library". Si mihi indicare potueris, ubi Historia Naturalis Plinii tota legi possit, tibi gratus ero.
Me tamen Italicum Germaniae amore captum confitebor.
Vale!

Novocomi, pridie Nonas Iulias.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

PreviousNext

Return to Litterae Latinae

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 0 guests

cron