De stylo Latino hodierno

Colloquia de lingua Latina

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

De stylo Latino hodierno

Emitteby Area Latina on Mart 02 Mart, 2004 14.34

De stylo Latino hodierno
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Anonymum | 11.07.2003 - 14:14 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Forum latine scribere volentibus commodissimum tandem apertum esse quamquam non sine gaudio accepi, timendum autem esse censeo, ne lingua nobis carissima corrumpatur. In latine enim scribendo non solum grammaticam, sed etiam stylum maxime servandum esse mihi persuasum est. Quid? Quod Latine scribere est quasi carmen, orationem, aut annales componere; immo vim latine scribendi in eo esse puto, quod rationem dicendi, qua auctores antiqui usi sunt, imitari contendamus, quod efficere si nobis contigerit, exitu nostri laboris maxima cum voluptate delectari possimus. Si quis autem stylo antiquo neglecto aliquid latine scripserit, illius verba mihi plane ridicula miserationeque digna videntur; quod enim ille fecit, nihil aliud, quam sine elegantia, sine sensu verbum post verbum ponere regulis grammaticis observatis. Stylum Latinum litterarium (de eo enim agitur) certe difficillimum esse omnibus notum est; sine quo autem lingua Latina vere mortua, et nonnisi ludus grammaticus (sicut esperanto) est. Quid de hoc sentiatis, ostendite.




NOTA BENE: IN CONSPECTU SUNT 10 NOVISSIMA RESPONSA!
Hac pulsando omnia responsa ferre potes.


--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit : Mercurius Hungaricus | 11.07.2003 - 14:17 | 1 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Ignoscite, non sum anonymus, mihi "Mercurius Hungaricus", ut supra legitur, nomen est.

MH (qui hoc thema proposuit)


RE: De stylo Latino hodierno
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Marcus Favonius ® | 11.07.2003 - 21:54 | 2 | |
--------------------------------------------------------------------------------
M. Favonius Germanicus Mercurio Hungarico salutem.
De sermone Latino excolendo unum idemque sentio atque te. Mihi quoque persuasum est imitandam aemulandamque esse eam „rationem dicendi, qua auctores antiqui usi“ sint.
Sed quaero, quem potissimum auctorem antiquum sequamur: Ciceronem an Senecam? Num, ut Quintilianum significem, Seneca levior nobis Latine scribendi auctor putandus est quam Cicero? Qua iam ratione impellimur, ut minutissimas illius sententias (inst. or. 10, 1, 130) repudiemus? Reiecto vero Seneca quem Ciceronem imitemur? Epistularum sermonem eius an orationum? Sed cum timeam, ne longus sim, ad finem propero: Unicuique nostrum licebit id Latine sibi eligat scribendi genus, quod ipsius naturae temporibusque conveniat. Cavendum autem est, ne male inquinateque scribatur. Haec hactenus.
Nunc ad Latinitatem Hungaricam. Est mihi liber, qui inscribitur „Jani Pannonii carmina selectiora, recognovit ... Tiberius Kardos“ (Budapest MCMLXXIII). Quo libro maxima cum voluptate perlecto quaestio exorta est, num in Hungaria Jani opera omnia venum eant.
Vale.
Data V Idus Iulias. Ex Rhenania.



RE: De stylo Latino hodierno
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Anonymum | 12.07.2003 - 01:36 | 3 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Mercurius Marco suo s. p. d.

Marce mi carissime,
maxima cum consolatione tuas litteras diserte sapienterque scriptas perlegi, in quibus eam quaestionem, quae et mihi in mentem cecidit, proposuisti. Et mehercle tuo responso, quod quaestioni ipse dederas, consentio, immo censuerim non equidem certum auctorem in imitando eligendum esse; unum est enim, quod omni tempore nobis tuendum: scilicet quod si sententiam a nobis scriptam perlegerimus, eam vere
L a t i n e sonare oportet. Nunc epistolam interrumpere cogor, sed et de ceteris rebus (praecipue quoad Ianum illum Pannonium) scripturus sum.

Vale


RE: De stilo Latino hodierno
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Erkki Palmen | 12.07.2003 - 15:53 | 4 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Ericus Palmén Mercurio Hungarico et Marco Favonio s.p.d.
Ea, quae vos ambo de Latinitate adhibenda scripsistis, plurimi aestimo: scriptores Romanos imitando summam nobis elegantiam ac Latine sonantem esse appetendam. Vix tamen operae pretium est quaerere, quis unus sit scriptor omnium optimus; constat enim aliis alias esse virtutes ac ne praestantissimos quidem vitiis omnino carere. Memoria repetamus ea quae Cicero in opere suo 'De inventione' (2,1,1-3) tradit et quorum summa est haec: 'Zeuxis, pictor clarissimus, cum imaginem Helenae efficere vellet, quae singularem muliebris formae pulchritudinem contineret, petivit, ut virgines formosae ad se adducerentur, e quibus unam a se electam pro exemplo pulchritudinis haberet. Sed adductis aliquot virginibus: "Nulla harum", inquit, "perfectae est pulchritudinis. Pluribus mihi exemplis opus est, e quibus optimas formas coniungam." Deinde virgines adductas diligenter inspexit et quinque ex iis elegit, quarum formas in imagine Helenae pingenda imitaretur.' Sic nos quoque plurium scriptorum optima imitari conemur, simul memores verborum Quintiliani: 'imitatio per se ipsa non sufficit' et 'Cur...nefas est reperiri aliquid a nobis, quod ante non fuerit?' (Inst.or.10,2,4-5). Valete!


RE: De stylo Latino hodierno
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Markus Stachon | 12.07.2003 - 21:17 | 5 | |
--------------------------------------------------------------------------------
M. Stachonius Mercurio Hungarico, Marco Favonio, Erkki Palmenique s. p. d.
Cogito linguam imitando auctorum antiquorum mori. lingua non vivit cum stilus non mutat.
Possumus etiam sequi Petronium.
Ceterum impossibile est quam Cicero scribere quod vivimus in aetate sine populo Latine loquente. Cogitamus in lingua Finnica, Anglica, Germanica, quacumque moderna. Cicero cogitabat in lingua, in qua scribebat. Stilum Ciceronis sequi modo possumus cum loquimur aut scribemus in nostra lingua aut in altera, qua diligenter didicimus. Modo cum iis liguis ludere possumus quam auctores antiqui eacum.

Mercuri, scio stili causa mea verba tibi ridicula videntur sed volo dicere me discipulum esse. Vos cogito linguam Latinam in universitate studuisse. Ego autem modo in schola eam adhuc didici. Sed amo linguam. Ea causa conor scribere Latine. Stilum sequi difficilius mihi est. Fortasse ea causa cogito quod scripsi supra.

Valete!


RE: De stylo Latino hodierno
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Tiberis | 12.07.2003 - 23:02 | 6 | |
--------------------------------------------------------------------------------
salvete!
non facere possum, quin sententiae Mercurii nonnulla adiciam. cum dubium non sit, quin maximam curam nos adhibere oporteat in sermone vere Latino colendo, egoquidem tamen censeo nobis imprimis cavendum esse,ne linguam Latinam adeo amatam quasi sub campana vitrea ponamus anxii eam a verbis sive dictionibus inusitatis custodientes. ob eam rem mihi persuasum est summa ope nos niti debere,ne anxii custodes videamur, immo vero ut quam plurimos invitemus atque adhortaremur, ut sermone Latino utantur,licet a dictione classica aberrent.
nam lingua Latina, si quasi in carcerem conservandi causa includitur, vere mortua est, si usu cottidiano mutatur et amplificatur,in aeternum vivet.


RE: De stylo Latino hodierno
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Marcus Favonius ® | 13.07.2003 - 01:20 | 7 | |
--------------------------------------------------------------------------------
M. Favonius M. Stachonio s.d.p.
Macte virtute esto! Faveant superi tuis conatibus. Omnibus nobis carum te exspectatumque in haec venisse colloquia Latina pro certo habeto. In te enim tuisque aequalibus viva Latinitas sita esse videtur. Ceterum verba tua minime ridicula: perge, ut coepisti. Vale quam optime.



RE: De stylo Latino hodierno
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Marcus Favonius ® | 13.07.2003 - 02:41 | 8 | |
--------------------------------------------------------------------------------
M. Favonius plurima Tiberim salute impertit.
Reviviscat crescat floreat sermo Latinus, dummodo ne in sermonem vulgarem vitiosumque delabatur. Cuius rei haud scio an exemplum sit sermo Hebraicus, qui ab Israelitis ad novum non frustra revocatus est usum. Vale.


RE: De stilo Latino hodierno
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Erkki Palmen | 13.07.2003 - 13:44 | 9 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Ericus Palmén M.Stachonio et Tiberi s.p.d.
Timere videmini, ne lingua Latina auctores antiquos imitando sub campana vitrea ponatur aut in carcerem includatur aut, quod pessimum sit, omnino mortem obeat. Tale periculum procul absit! Similem tamen curam ego quoque oblique attigi in fine superioris nuntii mei verba Quintiliani "imitatio per se ipsa non sufficit" commemorans. Dixerim in quavis lingua addiscenda ab imitatione esse ordiendum, "sed ut perveniri ad summa nisi ex principiis non potest, ita procedente iam opere minima incipiunt esse quae prima sunt" (Inst.or.10,1,4). Legite quaeso nuntios Latinos in hac ipsa area editos; sine dubio reperietis redactores eorum antiquorum quidem auctorum sermone aliquatenus nisos Latinitatem non in carcerem inclusisse, sed ubique sua propria voce eleganter et expedite de rebus hodiernis Latine referre. Haec area colloquialis unicuique Latinitatis studioso eximiam praebet copiam se in usu linguae Latinae varie exercendi. Sunt, qui Latine scribentes velut athletae 'Citius, altius, fortius!' cogitantes non minus quam optimam extemporalem facilitatem in ea re assequi cupiant. Nec tamen omnibus opus est tantam elegantiam affectare; multis satis esse poterit, si ita Latine scribere didicerint, ut aliis cogitationes suas simpliciter et dilucide exprimere sciant; qui ad nos hic Latine colloquentes pariter grati accipiuntur. Quamquam cavendum est, "ne in sermonem vulgarem vitiosumque" delabamur, tamen meminerimus oportet nimium metum errorum non esse initium sapientiae. Etiam in stilo Latino "varietas delectat!" Valete!


RE: De stylo Latino hodierno
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Tiberis | 13.07.2003 - 14:52 | 10 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Tiberis Erico Palmen s.p.d.
multas tibi ago gratias pro hoc nuntio. sententias Quintiliani a te propositas ego quoque maxime probo. nam cum multum absit, ut sermonem auctorum antiquorum neglegendum esse dicam, tamen plurimum mea interest nos,ut iam dixi, non timidos eorum imitatores esse, immo etiam "nostra propria voce eleganter et expedite de rebus hodiernis referre".
vale.


RE: De stylo Latino hodierno
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Mercurius HUngaricus | 13.07.2003 - 17:21 | 11 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Mercurius Hungaricus omnibus lecturis s. p. d.

nunc iterum breviter mihi tuis epistolis respondendum. Sane linguam latinam quasi "mumificandam " esse minime putaverim; immo verba nova fingenda, quibus e. g. machinae modernae Latine exprimi possint. Stylus autem antiquus summopere a nobis servari debetur; Latine scribere enim ars est, Latina verba autem secundum stylum nostrae vernaculae linguae connexere non. De quibus omnibus nocte fusius.

Valete

Mercurius Hungaricus
Area Latina
 
Nuntii: 106
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 20.14

Return to Lingua Latina

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 0 guests

cron