Mercurius sodalibus s. d.
Gratissimo animo vestras litteras, spectatissimi amici, hodie post meridiem recepi, quarum epistolarum nulla fuit, quin gaudium ac solationem mihi afferret.
Verba tua expolitissima, Erice, libenter legebam, meum stylum tuo esse multo rudiorem dolens.
Paullulum miratus sum Catullum nonnisi puncta III a te accepisse:
sed, ut et tu scripsisti, difficile est his XI (!) operibus ordinem qualemcunque imponere.
Mea Iulia, sapientissime tua suffragia tulisti: quae enim iam noveras, in ordine a te excogitato enumeravisti, operibus non lectis separatim, sed ordine quoquomodo suppositis (sed Germaniae illi nonnisi puncta V??
). Idem et tibi, amice Gaston, suaserim, scilicet ut opera a te (ex integro aut partim) lecta in ordine illo ponas, quae vero non novisti, aut omittas aut ordinem aliquem inter ea instituas.
Ceterum noli credere nos, qui ordinem integrum posuerimus, opera ea ab alpha usque ad omega perlegisse!!
Denique: etiam illud referre censeo, si exempli gratia Catullum iam legisti, Gesta Romanorum vero non: hoc enim certe demonstrat Catullum esse eis gestis notiorem ac populariorem, ergo merito in ordine tuo locum potiorem habebit.
Valete! Budapestini, d. XIII. Kal. Aug.
Veritate duce, comite labore.