by Iulia on Mart 03 Oct, 2006 23.51
Iulia sodalibus, imprimis autem Erico suo s. p. d.
Quod attinet ad linguas eligendas, summatim probo linguas abs te electas, Erice. Haud bonum mihi videtur adiutorum indicem praeter Latine solum Anglice annuntiare. Nonne inter alia ob eam causam hic scribimus, quod locus est, ubi contra consuetudinem non omnia fere Anglice agantur??? Doleo autem, quod nemo adesse videtur, qui bene Russice loquatur (quamvis dubitem de Mercurio Hungarico, Marco Favonio, Dionysio Nomade - fortasse eorum aliquis nobis subsidio esse vult?), quippe quae lingua non solum in Russia ipsa, sed etiam in plerisque terris, quae olim ad 'foedus Varsoviense' pertinebant, admodum facile adhibeatur atque intelligatur, imprimis quidem ab iis, qui haud bene sciunt Anglice aut alias linguas 'occidentales'. Si sit facultas, velim praefationem etiam Russice demus. (An ades tu, Dionysi Noma? Nolim te omnino abire, libenter enim plus tecum colloqui velim!) Ceterum addere velim Francogallicam, qua lingua non solum Francogalli, sed etiam Belgae et Helvetii et multi Africani loquuntur, et cui fortasse maius est ius, ut intersit, quam Germanicae. Cum autem semper essemus plus utentes Germaniloquentes quam quibus lingua Francogallica sit sermo patrius, nescio, an revera lingua Francogallica Germanicae sit praeferenda. Has duas linguas addendo omnino ad sex perveniemus linguas (Latine, Anglice, Hispanice, Germanice, Francogallice, Russice), et iam timeo, ne nimiae sint...?? Accedit me quidem non audere talem praefationem Francogallice componere. Quot linguis constat Horatii illa'aurea mediocritas'?
Si quo modo fieri potest, haud inutile duxerim indicem aliquatenus apertum instituere, ut etiam novi sodales recipi possint, vel, si quis tolli velit, possit tolli. Quae facultas autem an palam facienda sit annon, dubito, ne nimia fiat fluctuatio.
Ceterum omni corde probo consilium tuum Marci Favonii sententiae exspectandae. Quid de Mercurio nostro Hungarico, qui, postquam se victum confessus est, de hac re nihil iam dixit? Valete.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!
- mathesis localiter trivialis -