LECTIO MAGNA II. MEDIAEVALIS

Colloquia de litteris Latinis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Mercurius Hungaricus on Ven 27 Oct, 2006 1.02

Mercurius sodalibus et imprimis Marco suo s. d.

O quanta laetitia nos Hungari iubilaremus, si haberemus quidem nostrum Waltharium Hungaricum, qui in aetate media carmine continuo Latino res gestas maiorum nostrorum cecinisset! Sed nonnisi a saec. XVI. huiusmodi opera "epica" nati sunt in Hungaria. Ita tribue litteras meas priores soli invidiae, amice carissime; quia non dubito, quin sub "veste illa Latina" historici ethnographici etc. vestri multa utilia invenerint, quae ad antiquitatem Germanorum pertinerent. Vale! Budapestini, a. d. VIII. Kal. Nov.
Last edited by Mercurius Hungaricus on Ven 27 Oct, 2006 23.15, edited 1 time in total.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Historia Langobardorum

Emitteby Phlebas on Ven 27 Oct, 2006 1.09

Phlebas Iuliae, Mercurio, Marco, Soteri sodalibusque omnes salutem dicit

Pauli Diaconi Historiam Langobardorum (1) in arenam mitto, pro Europa luctantem.

Cur mihi cordi sit breviter explanare conor:

• Propter modernitatem interpretationis historiae: invenit et explicat causas "oeconomicas" et, ut ita dicam, "demographicas" motus Langobardorum

• Propter amplitudinem visionis Europae: Pauli descriptio et explicatio historiae Langobardorum est pars historiae Europae

• Propter credulitatem medii aevi: narratio historiae mixta est cum fabulae, portenta et exempla virtutum sceleraeque

Modernitas

Non voluntas dei, non voluntas regum sed inopia causa est moti Langobardorum (2).

Multae quoque ex ea, pro eo quod tantos mortalium germinat, quantos alere vix sufficit, saepe gentes egressae sunt, quae nihilominus et partes Asiae, sed maxime sibi contiguam Europam afflixerunt. Testantur hoc ubique urbes erutae per totam Illyricum Galliamque, sed maxime miserae Italiae, quae paene omnium illarum est gentium experta saevitiam. Gothi siquidem Wandalique, Rugi, Heruli atque Turcilingi, necnon etiam et aliae feroces et barbarae nationes e Germania prodierunt. Pari etiam modo et Winilorum, hoc est Langobardorum, gens, quae postea in Italia feliciter regnavit, a Germanorum populis originem ducens, licet et aliae causae egressionis eorum asseverentur, ab insula quae Scadinavia dicitur adventavit. (I, 1)


Intra hanc ergo constituti populi dum in tantam multitudinem pullulassent, ut iam simul habitare non valerent, in tres, ut fertur, omnem catervam partes dividentes, quae ex illis pars patriam relinquere novasque deberet sedes exquirere, sorte perquirunt. (I, 2)



Europa

Paulus non solum Italiam sed Europam totam describere vult.

Hac etiam tempestate Childepertus rex Francorum, aetatis anno vigesimo quinto cum uxore propria, sicut fertur, in veneno extinguitur. Hunni quoque, qui et Abares dicuntur, a Pannonia in Turingam ingressi, bella gravissima cum Francis gesserunt. Brunichildis tunc regina cum nepotibus adhuc puerulis Theudeperto et Theuderico regebat Gallias, a quibus accepta Hunni pecunia revertuntur ad propria. Mortuus quoque est Gunthramnus rex Francorum, regnumque illius Brunichildis regina suscepit cum nepotibus adhuc parvulis, filiis Childeperti. (IV, 11)


Credulitas medii aevi

Narratio Pauli miscet historiam et fabulas.

15. His temporibus quaedam meretrix uno partu septem puerulos enixa, beluis omnibus mater crudelior in piscinam proiecit necandos. …. Contigit itaque, ut rex Agelmund, dum iter carperet, ad eandem piscinam deveniret. Qui cum equo retento miserandos infantulos miraretur hastaque, quam manu gerebat, huc illucque eos inverteret, unus ex illis iniecta manu hastam regiam conprehendit. Rex misericordia motus factumque altius ammiratus, eum magnum futurum pronuntiat. Moxque eum a piscina levari praecepit, atque nutrici traditum omni cum studio mandat alendum; et quia eum de piscina, quae eorum lingua lama dicitur, abstulit, Lamissio eidem nomen inposuit. Qui cum adolevisset, tam strenuus iuvenis effectus est, ut et bellicosissimus extiterit et post Agelmundi funus regni gubernacula rexerit. (I, 15)


Miracula describit.

In extremis circium versus Germaniae finibus, in ipso Oceani litore, antrum sub eminenti rupe conspicitur, ubi septem viri, incertum ex quo tempore, longo sopiti sopore quiescunt, ita inlaesis non solum corporibus, sed etiam vestimentis, ut ex hoc ipso, quod sine ulla per tot annorum curricula corruptione perdurant, apud indociles easdem et barbaras nationes veneratione habeantur. Hi denique, quantum ad habitum spectat, Romani esse cernuntur. E quibus dum unum quidam cupiditate stimulatus vellet exuere, mox eius, ut dicitur, brachia aruerunt, poenaque sua ceteros perterruit, ne quis eos ulterius contingere auderet. Videris, ad quod eos profectum per tot tempora providentia divina conservet. Fortasse horum quandoque, quia non aliter nisi Christiani esse putantur, gentes illae praedicatione salvandae sunt. (I, 4)


Et exempla scelerum.

Illa ut erat ad omnem nequitiam facilis, dum optat Ravennatium domina fieri, ad tantum perpetrandum facinus adsensum dedit; atque dum Helmichis se in balneo ablueret, egredienti ei de lavacro veneni poculum, quod salutis esse adseverabat, propinavit. Ille ubi sensit se mortis poculum bibisse, Rosemundam, evaginato super eam gladio, quod reliquum erat bibere coegit. Sicque Dei omnipotentis iudicio interfectores iniquissimi uno momento perierunt. (II, 28 )


Finem faciam et veniam petam propter longitudinem epistulae et malum auctorem.

Valete quam optume

a. d. VII Kal. Nov. Ex nocte Mediolani.

--------------------

(1) In interreti: http://www.fh-augsburg.de/~harsch/Chron ... _intr.html

(2) Niccolò Machiavelli, peracutus auctor libri "Istorie Fiorentine" inscripti, mentionem facit operae Pauli:
"I popoli i quali nelle parti settentrionali di là dal fiume del Reno e del Danubio abitano, sendo nati in regione generativa e sana, in tanta moltitudine molte volte crescono che parte di loro sono necessitati abbandonare i terreni patrii e cercare nuovi paesi per abitare.L'ordine che tengono quando una di quelle provincie si vuole sgravare di abitatori, è dividersi in tre parti …"
Nomino numeros; quibus numeramus; et adsunt in memoria mea non imagines eorum, sed ipsi.
Phlebas
 
Nuntii: 123
Nomen dedit: Iov 29 Dec, 2005 15.42

Emitteby Mercurius Hungaricus on Ven 27 Oct, 2006 21.05

Mercurius Phleabe s. d.

Paulus Diaconus!! Optime! Et ego Historiam Longobardorum in studiis meis historicis in Universitate olim legebam, sed, quod dolendum est, in translatione Hungarica. Nunc vero textum originalem gustabo, quod iam vehementer exspecto! Prius autem et mihi tandem eligendum est opus aliquod... :oops: Vale! Budapestini, a. d. VI. Kal. Nov.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Ven 27 Oct, 2006 22.30

M. Favonius Ursinus sodalibus spectatissimis sal.

Isidorus et Paulus Diaconus omnibus armis ornati omnique laude digni in certamen descendent et primas ibi partes agent. Quorum vim quis ceterorum sustinere poterit? Nonne Archipoeta, Ekkehardus Eginhardusque, nobilissimi illi pugnatores Germani, quos levi animo periculis obtulisse videor, effuse ac sine respectu fugae se dedent? :shock: O di immortales!

Valete.

VI K. Nov. Ex Cornicum Campo.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Ven 27 Oct, 2006 23.01

Mercurius sodalibus s. d.

Primum et ego sicut Iulia mea, sequentiam illam celeberrimam DIES IRAE elegerim. Quod iterum recitare supervacaneum esset; sed visus mihi est pauca de eo addere.

Auctor Sequentiae DIES IRAE Thomas de Celano esse fertur, qui biographus erat Sancti Francisci Seraphici. In synodo Tridentino (1542-1563) patres e liturgia hanc sequentiam non excluserunt, immo in missis pro defunctis, id est, in commemoratione omnium fidelium defunctorum (XI. 1.), in die obitus seu depositionis defuncti, in anniversario defunctorum, ac denique in missis quotidianis defunctorum (in his ad arbitrium sacerdotis) esse cantandam statuerunt.*
Denique, si quaeritis, quibus de causis hoc opus elegerim, e multis quidem hoc vobis trado: ideo illam sequentiam elegerim, quia clarissime ac pulcherrime in illa demonstratur mens cogitatioque hominum medii aevi: quid de morte et de iudicio ultimo censuerit, quantopere Inferna timuerit, quomodoque Iesum precatus sit:

Preces meae non sunt dignae,
sed tu bonus fac benigne,
ne perenni cremer igne.

Inter oves locum praesta
et ab hoedis me sequestra,
statuens in parte dextra.


Sed, carmen totum huc citare nolo. Pax vobiscum! Ibidem, eodem die.

*Cf. Missale Romanum ex decreto sacrosancti concilii Tridentini restitutum. Ratisbonae, Romae, Neo Eboraci & Cincinnati. MDCCCCIV. pp. 108-117.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby noricus on Sat 28 Oct, 2006 16.00

..
Last edited by noricus on Sat 18 Aug, 2007 13.42, edited 1 time in total.
noricus
 
Nuntii: 181
Nomen dedit: Iov 12 Ian, 2006 18.19

Emitteby Iulia on Sat 28 Oct, 2006 17.15

Iulia Phlebae, Soteri, Norico ceterisque sodalibus litterarum mediaevalium studiosis, imprimis autem Marco Favonio et Mercurio Hungarico praestantissimis suis amicis sal.

Eheu, quanta copia operum legendorum!!! Archipoetam perlegi, sequentur Abaelardi et Heloisae epistulae, deinde, ut nunc puto, Vitam Karoli Magni ac Isidorem, nisi interdum aliquid Dantis, et quo longius proficio, eo plures proposueritis libros... Iam eo mihi gaudium attulisti, carissime Mercuri, quod etiam tu Diem Irae elegisti et etiam de origine eius sequentiae certiores nos fecisti. Marce, placuit in Einhardi libro de nominibus mensium Germanis antiquis cognoscere - sciebam talia nomina olim in usu fuisse, sed non fusius in rem incubui, inde, cum parum sim perita de lingua Germanica vetere, non omnia nomina quid significent intelligo. Oro ergo pro tua scientia explices.
Soter, amabo te, qui operum abs te electorum profundam habes cognitiam, loca quaedam tibi carissima etiam hic cita; nam imprimis ex iis, quae hic in foro lego, decerno, quae opera diligentius legam.

Marce, timuisti, ne, quae tu misisti ad certandum, certamen vix possent superare: Ecce, transmontana accurrit ad transmontanos iuvandos! :lol: Secundum opus enim ARCHIPOETAE CARMINA eligo, e quibus haud minimam cepi voluptatem. Memorabilia sunt certe, quae iam citasti, scilicet carmina II et X, sed difficillimum mihi videtur ex decem eius poematibus, quae restant, unum vel duo optima eligere. Quanto studio in confessionibus describit vitia sua, imprimis in X, in fine pollicens se omnia haec vitia excussurum esse, sed ita, ut omnino nullum restet dubium id non facturum esse! In omnibus aliis carminibus (praeter IX, quod est laus Friderici Barbaerubrae) alias res poscit - pecuniam, vestimenta, pecuniam et vestimenta, vestimenta et pecuniam, quibus rebus numquam non eget. Cuius rei dat causas: "Largum habens dominum nolo parcus esse, nolo sine socio mea frui messe" (IV, 121 sq.); maioris momenti autem est amor poetae vini. Tetrasticha "Loca vitant publica" usque ad "Mihi numquam spiritus" carminis X etiam in IV occurrunt, etiam alio saepe mentionem facit vini. Mirum est V et imprimis Norico legendum; narrat enim poeta se mane quodam in caelos dereptum esse et quomodo ibi res se habeant, ante quam ab archicancellario res poscit et de vino cariore queritur. Sed etiam hexametros valet scribere poeta, nam III et VI hexametris Leoninis scripta sunt (quod genus hexametrorum iam 'odi tamquam funus'). In ea, quam ad manum habeo, editione* carmen III a versu quinto miro quodam modo est scriptum:
Vive, vir inmense, tibi concedit regimen s........e,
Consilio cuius regitur validaque manu iu..........s.
Pontificum flos es et maximus inter eos e.........s.
incolumis vivas, plus Nestore consilii va...........s. ...

Quid hoc sibi vult? Dicitur etiam in codice optimo (Gottingensi!) ita scriptum esse, sed quid sibi velit non intellego. Scisne tu, Marce? :?

Mihi inter carissima est etiam carmen eius primum, quod, quamvis sit omnium Archipoetae carminum longissimum, tamen totum velim citare - cui taedet longitudinis, non legito. :lol: Quod carmen incipit quasi sermo religiosus, iam oriri incipit taedium quoddam, cum subito in aliam directionem se vertitur et cognoscimur, quem ad finem tantum poeta scipserit sermonem.

lingua balbus, hebes ingenio,
viris doctis sermonem facio.
sed quod loquor, qui loqui nescio,
necessitas est, non praesumptio.

nulli vestrum reor ambiguum
viris bonis hoc esse congruum,
ut subportet magnus exiguum,
aegrum sanus et prudens fatuum.

ne sim reus et dignus odio,
si lucernam ponam sub modio,
quod de rebus humanis sentio,
pia loqui iubet intentio.

brevem vero sermonem facio,
ne vos gravet longa narratio,
ne dormitet lector prae taedio
et «tu autem» dicat in medio.

ad aeternam beatitudinem
lapsum deus revocans hominem
verbum suum, suam imaginem
misit ad nos per matrem virginem.

est unita deitas homini,
servo suo persona domini,
morti vita, splendor caligini,
miseria beatitudini.

scimus ista potentialiter
magis facta quam naturaliter,
scrutantibus spiritualiter
scire licet quare, non qualiter.

arte mira, miro consilio
quaerens ovem bonus opilio
vagantibus in hoc exilio
locutus est nobis in filio.

sanctum suae mentis consilium
patefecit mundo per filium,
ut reiecto cultu sculptilium
deum nosset error gentilium.

poetarum seductos fabulis
veritatis instruxit regulis,
signis multis atque miraculis
fidem veram dedit incredulis.

obmutescant humana somnia,
nil occultum, iam patent omnia;
revelavit fata latentia
non sapiens, sed sapientia.

conticescat falsa temeritas,
ubi palam loquitur veritas;
quod divina probat auctoritas,
non improbet humana falsitas.

huius mundi praeterit orbita;
stricta ducit ad vitam semita.
qui scrutatur renum abscondita,
trutinabit hominum merita.

iudex iustus, inspector cordium
nos ad suum trahit iudicium
redditurus ad pondus proprium
bona bonis, malis contrarium.

in hac vira misere vivitur,
vanitas est omne, quod cernitur.
heri natus hodie moritur,
finem habet omne, quod oritur.

sed qui dedit ad tempus vivere,
vitam brevem potest producere;
vitam potest de morte facere,
qui mortuos iubet resurgere.

nos ad regna vocat caelestia,
ubi prorsus nulla miseria,
sed voluptas et vera gaudia,
quae sit deus ornnibus omnia.

puniamus virtute vitium,
cuius caret fine supplicium.
terreat nos ignis incendium,
foetor, fletus et stridor dentium.

sciens deus nos esse teneros
et gehennae dolores asperos
pia voce revocat miseros
ovem suam ponens in humeros.

o pietas inaestimabilis!
omnipotens incorruptibilis,
creaturae misertus mobilis
est pro nobis factus passibilis.

est alapas passus et verbera,
ludicrorum diversa genera,
spura, spinas et praeter cetera
crucis morte damnatus aspera.

cum creator in cruce patitur,
ferreus est, qui non conpatitur;
cum salvator lancea pungitur,
saxeus est, qui non conpungitur.

conpungamur intus in anima
iram dei placantes lacrima!
dies irae, dies novissima
cito venit, nimis est proxima.

ecce redit districtus arbiter,
qui passus est misericorditer.
redit quidem, sed iam minaciter;
coactus est, non potest aliter.

mundus totus commotus acriter
vindicabit auctorem graviter,
et torquebit reos perenniter
quamvis iuste, tamen crudeliter.

vos iudicis estis discipuli,
in scriptura divina seduli,
Christiani lucernae populi,
contemptores praesentis saeculi.

vos non estis virgines fatuae,
vestrae non sunt lampades vacuae,
vasa vestra manant assidue
caritatis oleo mutuae.

vos pascitis gregem dominicum
erogantes divinum triticum
quibusdam plus, quibusdam modicum,
prout quemque scitis famelicum.

decus estis ecclesiasticum;
cum venerit iudex in publicum,
ut puniat omne maleficum,
sedebitis in thronis iudicum.

verumtamen in mundi fluctibus,
ubi nemo mundus a sordibus,
quod dicitis in vestris cordibus,
compungendum est in cubilibus.

insistite piis operibus
bene vestris utentes opibus;
nam deo dat, qui dat inopibus:
ipse deus est in pauperibus.

ut divina testatur pagina,
opes multae sunt iusto sarcina;
summa virtus est elemosina,
dici debet virtutum domina.

hanc commendo vobis prae ceteris;
abscondatur in sinu pauperis.
crede mihi: si quid deliqueris,
per hanc deum placare poteris.

hanc conmendo vobis praecipue,
haec est via vitae perpetuae,
quod salvator ostendens congrue
dixit: omni petenti tribue.

scitis ista, neque vos doceo,
sed quod scitis, facere moneo.
pro me loqui iam tandem debeo,
non sum puer, aetatem habeo.

vitam meam vobis enucleo,
paupertatem meam non taceo:
sic sum pauper et sic indigeo,
quod tam siti quam fame pereo.

non sum nequam, nullum decipio:
uno tantum laboro vicio:
nam libenter semper accipio
et plus mihi quam fratri cupio.

si vendatur propter denarium
indumentum, quod porto, varium,
grande mihi fiet opprobrium;
malo diu pati ieiunium.

largissimus largorum omnium
praesul dedit hoc mihi pallium
magis habens in caelis praemium
quam Martinus, qui dedit medium.

nunc est opus, ut vestra copia
sublevetur vatis inopia;
dent nobiles dona nobilia:
aurum, vestes et his similia.

ne pauperi sit excusatio,
det quadrantem gazophylatio;
haec viduae fuit oblatio,
quam divina conmendat ratio.

viri digni fama perpetua,
prece vestra complector genua:
ne recedam hinc manu vacua,
fiat pro me collecta mutua.

mea vobis patet intentio;
vos gravari sermone sentio;
unde finem sermonis facio,
quem sic finit brevis oratio.

praestet vobis creator Eloy
caritatis lecytum olei,
spei vinum, frumentum fidei,
et post mortem ad vitam provehi.

nobis vero mundo fruentibus,
vinum bonum saepe bibentibus,
sine vino deficientibus
nummos multos pro largis sumptibus.

amen.


Mihi imprimis placet illud "largissimus largorum omnium / praesul dedit hoc mihi pallium / magis habens in caelis praemium / quam Martinus, qui dedit medium." :lol:

Haec de Archipoeta, iam transcurram oportet ad alios textus.
Valeatis quam optime!
Gottingae, a. d. V. Kal. Nov.



*Die Gedichte des Archipoeta. Kritisch bearbeitet von Heinrich Watenphul, herausgegeben von Heinrich Krefeld. Heidelberg 1958
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Sol 29 Oct, 2006 0.00

Mercurius norico s. d.

Nuncio tuo, amice, in quo te in plateis habitare scripsisti, maximam anxietatem mihi attulisti. Hiems enim vere appropinquat, et plane nescio, quomodo te adiuvare possim. Ita ergo nihil aliud facere possum, quam Deum precari, ut tibi det feliciora! Cura ut valeas! Budapestini, a. d. V. Kal. Nov.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

De vulgari eloquentia

Emitteby Phlebas on Sol 29 Oct, 2006 17.33

Phlebas omnibus sodalibus Oceanum Medii Aevi secum secantibus salutem dicit

In arenam mitto Dantis "De vulgari eloquentia" librum primum. (1)

Historiam linguarum narrat et linguam Italicam modernam invenit et, ut ita dicam, condit.

Vulgarem locutionem describit.

… vulgarem locutionem appellamus eam qua infantes assuefiunt ab assistentibus cum primitus distinguere voces incipiunt; vel, quod brevius dici potest, vulgarem locutionem asserimus, quam sine omni regola, nutricem imitantes accipimus.

Est et inde alia locutio secundaria nobis, quam Romani grammaticam vocaverunt. hanc quidem secundariam Graeci habent et alii, sed non omnes: ad habitum vero huius pauci perveniunt, quia non nisi per spatium temporis et studii assiduitatem regulamur, et doctrinamur in illa.

Harum quoque duarum nobilior est vulgaris, tum quia prima fuit humano generi usitata, tum quia totus orbis ipsa perfruitur, licet in diversas prolationes et vocabula sit divisa; tum quia naturalis est nobis, cum illa potius artificialis existat. (I, i)


Invenies liniamenta medii aevi, exempli gratia: Adam hebraice loqitur, turris Babelis causa est confusionis linguarum …

Hac forma locutionis locutus est Adam; hac forma locutionis locuti sunt omnes posteri eius usque ad aedificationem turris Babel, quae «turris confusionis» interpretatur; hanc formam locutionis hereditati sunt filii Heber, qui ab eo dicti sunt Hebraei.

Fuit ergo Hebraicum idioma illud, quod primi loquentis labia fabricarunt. (I, vi)


… sed linguas Eurpoeas scientifice, ut potest, describit:

Nam totum quod ab hostiis Danubii sive Meotidis paludibus usque ad fines occidentales Anglie Ytalorum Francorumque finibus et Oceano limitatur, solul unum obtinuit ydioma, licet postea per Sclavones, Ungaros, Teutonicos, Saxones, Anglicos et alias nationes quamplures fuerit per diversa vulgaria dirivatum, hoc solo fere omnibus in signum eiusdem principii remanente, quod quasi predicti omnes iò affirmando respondent.
…
Totum vero quod in Europa restat ab istis, tertium tenuit ydioma, licet nunc tripharium videatur: nam alii oc, alii oil, alii sì affirmando locuntur, ut puta Yspani, Franci et Latini. (I, viii)


Et analytice exponit universum linguae "latinae" (id est linguae Ytaliae) et invenit xiiii linguas.

Dicimus ergo primus Latium bipartitum esse in dexterum et sinistrum. Si quis autem quaerat de linea dividente, breviter respondemus esse iugum Apenini, quod, ceu fistule culmen hinc inde ad diversa stillicidia grundat aquas, ad alterna hinc inde litora per ymbricia longa distillat, ut Lucanus in secundo describit: dextrum quoque latus Tyrrenum mare grundatorium habet, levum vero in Adriaticum cadit.
…
Quare adminus xiiii vulgaribus sola videtur Ytalia variari. (I, x)


Cum sermones regionales despiciat, immensum thesaurum linguarum Ytaliae nobis ostendit.

Dicimus igitur Romanorum non vulgare, sed potius tristiloquium, ytalorum vulgarium omnium esse turpissimum; nec mirum, cum etiammorum habituumque deformitate pre cunctis videantur fetere. Dicunt enim: Messure quinto Dici?

Post hos incolas Anconitane Marchie decerpamus, qui Chignamente state siate locuntur: cum quibus et Spoletanos abicimus. (I, xi)


Praeclaram visionem politicam ostendit: patrium sermonem demonstrat et unitatem Ytaliae nostrae praecurrit.

Sed dicere quod in excellentissima Ytalorum curia sit libratum, videtur nugatio, cum curia careamus. Ad quod facile respondetur. Nam licet curia, secundum quod unita accipitur, ut curia regis Alamanniae, in Ytalia non sit, membra tamen eius non desunt; et sicut membra illius uno Principe uniuntur, sic membra huius gratioso lumine rationis unita sunt. Quare falsum esset dicere curia carere Ytalos, quamquam Principe careamus, quoniam curiam habemus, licet corporaliter sit dispersa. (I, xviii)



a.d. IV Kal. Nov. ex Gallia Cisalpina, lacum splendentem luce autumni spectans polentamque fumantem expectans

------------------------

(1) Editio mea: "Dante Alighieri, Opere Minori", Riccardo Ricciardi Milano – Napoli
In interreti invenire potes: http://www.fh-augsburg.de/~harsch/Chron ... _vu00.html
Nomino numeros; quibus numeramus; et adsunt in memoria mea non imagines eorum, sed ipsi.
Phlebas
 
Nuntii: 123
Nomen dedit: Iov 29 Dec, 2005 15.42

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Sol 29 Oct, 2006 19.05

M. Favonius Ursinus sodalibus carissimis illustrissimis doctissimis sal.

Phlebae nostri iussu tertius hodie pugnator amplissimus ad certamen se videtur expedire: Quis est, quin ingentem reformidet Dantis Alagherii doctrinam? Quo maiores Iuliae ago gratias, quod virgo Transmontana Archipoetae viro Transmontano favere ausa est. Qua enim adiutrice Vatem illum Vatum ad nihilum recasurum non esse confido. Et Archipoetam ipsum, si hodie viveret seque a virgine bellissima adiuvari animadverteret, maxima voluptate perfusum iri pro certo habeo. Haec hactenus.

Nunc ad versus illos Leoninos, qui in carmine tertio reperiuntur:

Vive, vir inmense, tibi concedit regimen s........e,
Consilio cuius regitur validaque manu iu..........s.
Pontificum flos es et maximus inter eos e.........s.
incolumis vivas, plus Nestore consilii va...........s.


Rem, optima mea Iulia, hoc modo explicare ausim:

Archipoetam clausularum similium captatorem esse intellexisti, sed solius carminis huius tertii, quod a poeta primum, idque „virginio more“, compositum esse constat, proprium est hoc: a versu quinto usque ad carminis finem nullus est versus, quin voce unius syllabae desinat. Quam rem sane inopinatam ne quis, cum versus modularetur, incuria quadam neglegeret, litterae illarum vocum non mediocri inter se spatio discretae videntur esse. Cuius rei quis vestrum peritior est, amici? :roll:

Optime valete.

IV K. Nov. Ex Cornicum Campo.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby soter on Sol 29 Oct, 2006 22.05

Soter Iuliae, amicae spectatissimae ac mathematicarum artium peritae, et omnibus Amicis Sodalibusque s.p.d.


Humanissimum monitum (# 6215) tuum, Iulia, amica clarissima, ad loca quaedam operum a me electorum proferenda libentissime accipio.
Iam nunc, attamen, veniam peto de hoc nimis longo nuntio !

«ETYMOLOGIARUM LIBRI XX » Isidori Hispalensis
Pro natura ipsa huius operis encyclopaedica, praepono minime facile, quidem, excerpta eligere esse.

- Etymologia est “clavisâ€
soter
 
Nuntii: 194
Nomen dedit: Lun 28 Mart, 2005 0.21
Location: Neapolis, Italia

Emitteby Mercurius Hungaricus on Lun 30 Oct, 2006 0.28

Mercurius admirans soteri s. d.

Congratulor tibi amice! Nunc est legendum! Vale! Budapestini, a. d. IV. Kal. Nov.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Lun 30 Oct, 2006 12.47

Marcus Iuliae amicae amplissimae eruditissimaeque et ceteris sodalibus pariter omnibus s.d.p.

Apud Eginhardum scripta legimus haec (cap. 29):

Mensibus etiam iuxta propriam linguam vocabula inposuit [...] Et de mensibus quidem Ianuarium uuintarmanoth, Februarium hornung, Martium lenzinmanoth, Aprilem ostarmanoth, Maium uuinnemanoth, Iunium brachmanoth, Iulium heuuimanoth, Augustum aranmanoth, Septembrem uuitumanoth, Octobrem uuindumemanoth, Novembrem herbistmanoth, Decembrem heilagmanoth appellavit.


Ianuarius – uuintarmanoth > uu > vv > w: Wintermonat (Winter - hiems; Monat - mensis)
Februarius – hornung, id est cornu parvum; est enim mensis omnium brevissimus > Hornung;
Martius – lenzinmanoth > Lenzmonat (Lenz – ver);
Aprilis – ostarmanoth > Ostermonat (Ostern – Pascha);
Maius – uuinnemanoth (uuinne(winne) – pascuum) – Weidemonat (postea winne > wunna – Wonne – voluptas: Wonnemonat);
Iunius – brachmanoth (brahha > brache: brechen: agrum aratro subvertere) > Brachmonat;
Iulius – heuuimanoth (heuui – Heu – fenum) > Heumonat;
Augustus – aranmanoth (aran – ern – Ernte – messis) > Erntemonat;
September – uuitumanoth (uuitu, cf. Anglice wood – lignum) > Holzmonat;
October – uuindumemanoth (uuindemom < vindemia) > Weinlesemonat;
November – herbistmanoth (herbist, cf. poma carpere, Graece καρπός) > Herbstmonat;
December – heilagmanoth (heilag – heilig – sanctus) > der heilige Monat / Christmonat.

Haec mensium nomina Germanica in usum non venerunt.

Vale, valete. :D

III K. Nov. Ex Cornicum Campo.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby Ericus Palmén on Lun 30 Oct, 2006 12.54

Ericus Palmén sodalibus s.p.d.
Perlectis nuntiis vestris ad novissimam lectionem magnam spectantibus me litterarum Latinarum mediaevalium haudquaquam peritum esse animadverto. Plurima eorum operum, quae vel superficialiter cognovi, iam ab aliis proposita sunt. Restant tamen saltem duo opera fortasse digna, quae novum certamen participent, non quidem victoriae reportandae causa, sed ne omnino absentia sua splendeant:

1. Saxo Grammaticus: Gesta Danorum.
Saxo Grammaticus (circiter 1150–1220) unus est e celeberrimis rerum scriptoribus mediaevalibus non solum Daniae, sed totius Europae. Opus eius ’Gesta Danorum’ inscriptum e sedecim libris constat, quorum 1.–9. praehistoricis aetatibus, reliqui (10.–16.) recentioribus temporibus dedicati sunt. Horum fontes, quorum potissimus fuit Adam Bremensis, Saxo in archivo archiepiscopatūs Lundensis videtur investigasse. Me quidem maxime delectant fabulae primorum librorum; in iis enim auctor singulare suum dicendi genus dramaticae cuiusdam rhetoricae plenum optime commendat.
De priscissimis rebus narrans Saxo partim sagis Scandinavicis, partim orali traditione nititur, nonnumquam etiam e quibusdam scriptoribus Romanis aliquid materiae mutatis mutandis videtur sumpsisse. Pro exemplo cedant ea, quae de Amletho, filio regis Danorum Horwendilli, refert (3,6,4–25) quorumque summam infra repeto:
Amletho patruus erat nomine Fengo. Huic, cum regem Horwendillum, fratrem suum, per insidias interfecisset, contigit, ut scelus suum â€
Last edited by Ericus Palmén on Sol 26 Nov, 2006 2.39, edited 1 time in total.
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Emitteby Mercurius Hungaricus on Lun 30 Oct, 2006 17.25

Mercurius soteri iterum s. d.

Felicissime quidem opera illa tria elegisti, amice: sed desidero causas, quibus adductus illa proposuisti, et commentarios quosdam, ut et iis, quibus ignota sunt haec opera, constat de auctore de aetate etc. sicut e. g. Marcus et Ericus opera a se electa illastrarunt. Vale! Budapestini, a. d. III. Kal. Nov.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

PreviousNext

Return to Litterae Latinae

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 0 guests

cron