Pistos omnibus, qui hanc pelliculam viserunt, s.d.p.
Quam sententiam hac de pellicula, opus rerum ab antiquis gestarum nuperrime perfectum, habeatis atque quid haec rei vestro arbitratu sit, oro vos, ut ostendatis.
Paululum enim mihi visum est Oliverum Lapidem, scriptorem pelliculae, nostrum ad tempus allusisse. Darius enim in spectatores pelliculae eo ipso vultu et eo ipso modo spectat, quo vir quidam omnibus notus per Al-Jazeera: Osama bin Laden. Et cum Macedonici se populis libertatem laturos clamant, spectator quasi illud Anglicum vel Americanum audit: "Freedom is on the march."
Sed quid hoc sibi vult? In fine pelliculae Oliver Lapis Ptolemaeum facit dicere Alexandrum voce libertatem populis laturum dixisse, re vera omnes opprimere sibique subiungere in animo habuisse. (Qua re incensos familiares eum necavisse. Tum autem se ipsum corrigens Kadmo, scribae suo, dictavisse, quod ad nos delatum est, Alexandrum febri in itinere periisse.)
Pelliculane igitur spectatoribus persuadeatur bella in oriente solis incepta non libertati, sed potentiae opibusque geri vel geritum iri? Sententiam vestram, amici, ut exponatis, vos rogo.
Valete quam optime!